Skip to main content

Full text of "Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum vol 40/1"

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was preserved for generations on library shelves before it was carefully scanned by Google as part of a project 
to make the world's books discoverable online. 

It has survived long enough for the copyright to expire and the book to enter the public domain. A public domain book is one that was never subject 
to copyright or whose legal copyright term has expired. Whether a book is in the public domain may vary country to country. Public domain books 
are our gateways to the past, representing a wealth of history, culture and knowledge thafs often difficult to discover. 

Marks, notations and other marginalia present in the original volume will appear in this file - a reminder of this book's long journey from the 
publisher to a library and finally to you. 

Usage guidelines 

Google is proud to partner with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to the 
public and we are merely their custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we have taken steps to 
prevent abuse by commercial parties, including placing technical restrictions on automated querying. 

We also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthe files We designed Google Book Search for use by individuals, and we request that you use these files for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfrom automated querying Do not send automated queries of any sort to Google's system: If you are conducting research on machine 
translation, optical character recognition or other areas where access to a large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attribution The Google "watermark" you see on each file is essential for informing people about this project and helping them find 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatever your use, remember that you are responsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
because we believe a book is in the public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countries. Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we can't offer guidance on whether any specific use of 
any specific book is allowed. Please do not assume that a book's appearance in Google Book Search means it can be used in any manner 
anywhere in the world. Copyright infringement liability can be quite severe. 

About Google Book Search 



Google's mission is to organize the world's information and to make it universally accessible and useful. Google Book Search helps readers 
discover the world's books while helping authors and publishers reach new audiences. You can search through the full text of this book on the web 

at http : //books . qooqle . com/ 



Digitized by Google 



Digitized by Google 



Digitized by Google 



CORPVS 

SCRIFJMVM ECCLE8IA8TICORVM 
LATINORVM 

EDITVM CONSILIO ET IMPENSIS 
ACADEMIAE LITTERARVM CAESAREAE 
VINDOBONENSIS 

VOL. XXXX. 

SANCTI AVRELII AVGVSTINI 

EPISCOPI OPERA (SECT. V PARS 1): 

DE CIVITATE DEI 

LIBRI XXII 



EX BECENSIONE 

EMANVEL HOFFMANN. 



PARS I 
LIBRI I— XIII 



PRAGAE VINDOBONAE LIPSIAE 

P. TEMPSKY F. TEMPSKY G. PREYTAG 

MDCCCLXXXXVJIII. 

K 



Digitized by Google 



SANCTI AVRELII AVGVSTINI 



DE CIVITATE DEI 




RECENSVIT 
ET COMMENTARIO CRITICO INSTRVXIT 

EMANVEL HOFFMANN. 



VOL. I 
LIBRl I— XIII 



PRAGAE VINDOBONAE LIPSIAE 

P. TEMPSKY F. TEMPSKY G. FREYTAG 



EPISCOPI 




LIBRI XXII 



MDCCCLXXXXVIIII. 



Digitized by Google 



146050 



v.40 



Typis expreisit Rudolphua M. Rohrer, Brunae. 



Digitized by Google 



PRAEFATIO. 



S. Aurelii Augustini de Ciuitate Dei libri XXII integri non 
, nisi recentioribus libris mss. seruati sunt, cum uetustiores 
codices non nisi partes operis contineant. 

Vetustissimus codex, qui Luguduni in Bibliotheca ciuitatis L 
asseruatur, n. 607 insignitus (olim 523 bis, in Delandinii 
catalogo omissus) saeculo YI. litteris semiuncialibus duabus 
columnis scriptus libros quinque priores continet. Accuratam 
huius codicis descriptionem exhibuit Leopoldus Delisle in 
annalibus 'Notices et Extraits des manuscrits de la biblio- 
. thfeque nationale et autres bibliothfcques, publies par 1'Institut 
* % national de France, tom. XXIX, Paris 1880, p. 366 sqq.' 
^Dolendum est quod hic codex et lacunis deformatus est et 
situ et umiditate mutilatus, ut margine corroso haud exigua 
pani superiorum inprimis uersuum in exterioribus columnis 
perierit. 1 ) Codex qui nunc foliis 138 constat, cum integer 
esset, unum et uiginti quaterniones et unum quinionem com- 



') Ut exemplum mutilati marginis ponam: 



f. 4, r, col. b (p. 32, 21 sqq.) 
minuantur [bonam 
iustamque uit[am om 
nino non mi[nuunt 
quod si tale &\i[quid 
est pudicitia [ut quid 
pro illa ne amittat[wr 
etiam cum periculo corpo 
ris etc. 



f. 4, v, col. a (p. 33, 10 sqq.) 

integ]r& aut eo quod 

nullo] contrectan 

tur a<fta[ctu cum pos 

sint diw[ersis casibus 

etiam] uulnerata 

t*]im perpeti et 

medici aliquando 

etc. 



Specimen scripturae exstat in tab. VII. operis: 'Album PaUographique 
cett. par la Soci^te* de T^cole des Chartes,' Paris. 1887. 



XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 



Digitized by Google 



II 



Praefatio. 



plectebatur. Exciderunt duo primi quaterniones et primum 
folium tertii; ex quaternione XII. excidit unum folium (inter 
ff. 71. 72); desiderantur Q. XIII. et XVL; in Q". XVIIII unum 
deest folium (inter ff. 110. 111); de extremo quinione perie- 
runt ultima tria folia. 

Desiderantur itaque 1. I, c. 1 usque ad capitis 14 uerba 
tres pueri (p. 27, 7); 1. III, c. 17 uerba Ianiculum usque ad 
credi solet (p. 139, 7 — 140, 15); 1. III, c. 20: etiam fauen- 
tibns usque ad c. 31: — si humanum (p. 146, 28 — 159, 18); 
1. IIII, c. 13: offidis et operibus usque ad c. 23: — Terminus 
et Iuuentas (p. 131, 13 — 192, 27); 1. V, c. 5: ad azauali- 
tatem usque ad — ne in ipsis quidem (p. 217, 13—218, 25); 
1. V, c. 26 p. 264, 14 desunt uerba inde ab et Christiana 
usque ad finem libri. 

Hae uetustissimi codicis lacunae partim explentur altero 
libro Lugudunensi, n. 608 insignito, scl. VIIII scripto, libros 
A I — XIIII continente, quorum quinque priores, ut iara Leop. 
Delisle luculente docuit (1. 1. p. 397 sqq.), ex codice n. 607 
descripti sunt. In eo tamen errauit Vir doctissimus, quod 
apographum factum esse putauit, cum uetus codex adhuc 
integer esset. Immo priora sex folia, licet eandem fere scrip- 
turae indolem prae se ferant, postero demum tempore prae- 
fixa esse, ex condicione folii 7. concludi potest. Hoc enim 
folium olim primum fuisse nullis aliis foliis nec inuolucro 
obtectum, ex fusco colore laceraque superiore parte nec non 
inde colligi potest, quod manu recenti superscriptus est titu- 
lus l auguftinus de citate def. Haec ipsa inscriptio documento 
est, folium illud, quod nunc inter f. 6 (uerbis multos inqui] 
p. 22, 4 desinens) et f. 7 (uerbis [extrinsejcus sed p. 25, 20 
incipiens) desideratur, non initium apographi sed nouissimum 
folium supplementi fuisse. Excidit haud dubie, quod singulare 
folium erat nec cum antecedente ternione (f. 1 — 6), nec cum 
primo apographi quaternione (f. 7 — 17) cohaerens. Praefixa 
sex folia non ex uetusto codice L sed ex eodem exemplari 
descripta esse, unde libri VI — XIIII deprompti sunt, ex ortho- 
graphicis discrepantiis inprimis illa intellegitur, quod cum in 



Digitized by Google 



Praefatio. 



III 



L eiusque apographo A semper xpianus scriptum sit, in sup- 
plemento illo ut in libris nouem posterioribus insolita forma 
cristianus exstat. Eo tempore, quo apographus conficiebatur, 
in L iam deerant duo illa folia, quae inter ff. 76. 77 et 110. 
111 desiderantur. Hae lacunae, quae scribam apographi latue- 
rant, postea demum foliis 40 et 65 et quidem parum apto 
loco insertis expletae sunt. Finem 1. V ex integro adhuc codice 
L descriptum esse, cum Delislio (1. 1. p. 400) consentio. 

Sequentes codicis 608 partes libros VI — XIIII continentes l 
a diuersis scribis exaratae sunt. DifFerunt etiam quaterniones 
XX. XXI. XXII (1. XI. XU, 1—16 p. 594, 13) ab reliquis, quod 
non duas columnas sed continuas transuersas lineas exhibent. 
In 1. XII, c. 21 turbato foliorum ordine in exemplari, unde 
descriptus est Z, factum esse uidetur, ut uerba inde ab et lioc 
propterea (p. 602, 10) usque ad falsae beatitudinis (p. 603, 
10) hic omissa infra c. 22 (p. 607, 5) post consecutus ex- 
stent. Hic lineolis deleta in singulari folio ab eadem manu 
atque ff. 40 et 65 scripta suo loco inserta sunt. 

In L nullum interpolationis uestigium deprehenditur, nam 
illud inputant pro increpitant (p. 86, 9 sqq. Et tamen luxu 
adque auaritia etc. retn publicam pessimam ac fiagitiosissimam 
fadam non inputant dis suis; adflictionem uero eius etc. reli-, 
gioni increpitant Christianae) aut mero errore propter ante- 
cedens inputant scriptum est, aut ex interpretatione in Arche- 
typo adscripta in textum irrepsit. Scribae errores plerumque 
manu fere aequali correcti sunt; has correcturas recepit apo- 
graphus. 

Uterque codex, L et A (Z), nulla capitum distinctione scrip- 
tus est. Hic illic in L marginales notae argumentum adum- 
brantes exstant. 

Contuli hos codices Luguduni a. 1889 et retractaui a. 1897. 

Codex Corbeiensis in Bibliotheca publica Parisiensi C 
olim inter Hbros mss. S. Germanenses n. 766, nunc n. 12.214 
insignitus, scl. VlL litteris semiuncialibus scriptus, continet 
libros nouem priores praemisso indice capitula decem libro- 
rum enumerante. Hic codex, quera primum a. 1865 contuli 

a* 



Digitized by Google 



IIII 



Praefatio. 



et insequentibus annis, cum iterum iterumque Parisiis uer- 
sarer, retractaui, hucusque lectionibus modo cognitus erat, 
quas Dfibnerus in adnotationibus editioni Parisinae a. 1838 
adnexis enotauerat; sed cum Viro docto non liceret Augustini 
uerba ad ipsam librorum fidem recensere, immo id ei esset 
praescriptum, *ne quidquam nouaret in textu Benedictinorum, 
nisi uel uitium tollendum esset apertum, uel grauium testi- 
moniorum consensus integer et nulli dubitationi obnoxius ali- 
quid expelleret, adderet iuberetue mutari', non integram nec 
Corbeiensis nec reliquorum codicum Parisinornm lectionem 
exhibuit, sed grauiores modo discrepantias inprimis eas ex- 
scripsit, quae uulgato textu potiores uidebantur. Sic fieri ne- 
quiuit ut certum iudicium et de Corbeiensi et de reliquis 
libris Parisinis ferretur. 

Eximia quidem arte scriptus est Corbeiensis, sed parum 
recte Dflbnerus eum 'summa cura scriptum* esse praedicauit. 
Immo librarii neglegentia et inscitia factum est ut in quaque 
fere pagina et leuiores et grauiores mendae deprehendantur. 
Ut genera mendorum exemplis illustrem: creberrime permutatae 
sunt litterae i et e: 6, 13: Ulexis; 6, 14: arces; 23, 17: 
besteas; 26, 2: mulieres; 27, 9: gentes; 42 t 15: sustenens; 
47, 7: incedat; 50, 8: ennmerent; 57, 6: urbes; 58, 11: rele- 
gio; 58, 24: condederit etc. — 25, 2: bisteis; 33. 12: opitu- 
lantis; 48, 19: purioris; 35, 18: interimit; 43, 14. 52, 16: 
eligit: 46, 8: timere; 64, 3: diceret etc. — u et o: 34, 19: 
tnaritu; 47, 12: rcus; 52, 23: subrie; 52, 22: cupiarum; 76, 
24: mdatur; — 54, 13 et saepius tuxqriam; 82, 12: qrbem 
etc. — Accedunt prauae uerborum terminationes: 25, 8: reccs- 
serqnt (-unt); 34, 5. 43, 3: pendit, incidit (-et); 35, 3. 37, 
25: occidis (-es); 42, 8. 62, 14: praescribunt, reddunt (-ant); 
44, 5: proferent (-unt); 47, 21: acceperunt (-int) etc. — Haud 
raro accusatiuus pro nominatiuo uel ablatiuo legitur: 6, 23: 
ipsam Mincruam; 43, 8: inlatd sibi mortem; 48, 21: frontem; 
76, 10: honorem; 146, 11: merccdem; 160, 22 Africam etc. 
— Permultis locis omissae sunt singulae litterae uel syllabae: 
9, 4: hosti[Ii]bus; 15, 26: tempor[al]ibus; 17, 7: pot[u]erint; 



Digitized by Google 



Praefatio. 



V 



23, 27: ca[da]ucribus; 30, 15: s[t\upra; 44, 8: terr[en]ae; 
44, 17: humili[ta]te; 47, 20. 21: interime[re\ — a[b]luti; 49, 
22: amis[is]se; 50, 26: null[i]us; 56, 7: g«aere[re]f/s; 59, 24: 
respon[den]tibus; 61, 13: per[pe]tratum; 75, 10: Caefc/JZws; 
97, 27: tempora[ta]lia etc. — Aceedunt multi alii errores: 
p. 34, 2: consessione (consens.); 38, 9: perhibttur (proh.); 
39, 8: adulterum (alterum); 43, 23: ctf at*sa (cwm causa); 
48, 24: interficere (interfice te); 50, 4: caritatis (castitatis); 
50, 7: amplius (amplior); 60, 4: obnoxia (obnixa); 69, 10: 
a# (a£); 91, 8: pridem (pridie); 91, 25: effectus (effatus); 
128, 23: dms (uiuis) etc. 

Haud raro etiam sententiarum partes propter similem in- 
sequentis uocabuli terminationem omissas esse, uix est quod 
moneam. 

Corbeiensem descriptum esse ex codice litteris semiuncia- 
libus, non uncialibus exarato, ex commutatis litteris f et r 
apparet: 5, 24: petulantef (-r); 23, 5: requiritur (pro fequitur); 
66, 13: fururros (fufurros); 98, 13: rectae (fextae); 147, 24: 
licentiora (-ofa); 173, 10: praepositufa (praepositura); 252, 
19: suos orores (suos ofores); 361, 20: fitibus (ritibus); 
382, 6: ipfaetferatur (praeferatur); 414, 10: mallere (malle 
fe) etc. 

Saepe in capitum distinctione erratum est. I c. 18 incipit 
uoce Alienum p. 34, 5; c. 20: Suspicionis p. 37, 16; c. 22: 
Bis igitur p. 40, 5; c. 29: Illi uero p. 51, 23; c. 35: 
suorum p. 57, 8; II, c. 25: Midto p. 100, 6; c. 26: Quam 
iUarum p. 102, 15; c. 27: Nequitiae p. 104, 22; c. 28: Non 
fieret p. 106, 2; III c. 3: Urbem p. 112, 9; c. 28: Huius 
p. 140, 4; c. 30: Crudelia p. 157, 20: c. 31: Certe p. 159, 
6; IIII, c. 3: Quamquam p. 165, 8; c. 9: Nimirum p. 173, 
25; c. 23: Si libri p. 191, 5; c. 26: Haec Homerus p. 196, 
4; c. 30: Ut falsae p. 202, 1; V, c. 2: Scriptum p. 211, 17; 
c. 6: Nouimus p. 217, 25; c. 17: Nam quid p. 244, 22; 
VII, c. 11: Haec autem p. 318, 6; c. 17: Nam trium p. 326, 
3; c. 18: Cum perhibentur p. 327, 9; VIII, c. 7: Haec de 
illa parte p. 365, 26; c. 14: Adtente p. 376, 17; c. 21: Vel- 



Digitized by Google 



VI 



Praefatio. 



lem p. 389, 5. — VIIII, 21: Clarum est p. 438, 18; c. 23: 
Nam et de ipso p. 441, 7. 

Leuiora menda corrector ille, qui singulis libris 'contuli* 
subscripsit, recte emendauit; sed cum non ad exemplar aliquod 
sed suo Marte uerba corrupta corrigeret, interdum nouos com- 
misit errores. cf. Adnot. crit. p. 17, 22; 87, 24; 202, 6. 

Si iam ad grauiorem quaestionem accedimus, quae fides 
habenda sit Corbeiensi, qui dum antiquior uel aeque uetustus 
liber notus non erat, integerrimus fons uerborum Augustini 
habitus est, fieri nequit quin eius auctoritas comparato iam 
codice Lugudunensi aliquantum imminuatur. Plerumque qui- 
dem uterque liber consentiunt, ita ut ad eundem archetypum 
redire uideantur (pares errores habent p. 38, 12; 39, 1; 59, 
13; 149, 11; 150, 19; 248, 22), sed ubi differunt, lectiones 
codicis C uel singulares uel cum deterioribus libris comraunes 
correctori deberi facile euinci potest. Ubique enim id quod 
correcturarum proprium est, uerba paulo insolentiora uel pa- 
rum recte intellecta in tritum sermonem nullaque difficultate 
impeditum conuersa sunt; interdum etiam prauo uariandi 
studio in traditis uerbis aliquid immutatum est. (cf. p. 32, 
14: cum nullus in potestate habeat, quid de sua carne fiat] 
faciat C; 45, 5: corpori eiusque concupiscentiae] corpori uolup- 
tatique C Domb.; 65, 22: diuino lcstimonio sublimatus] 
subleuaius C Domb.; 113, 17: ubi intellegamus] ut ibi int. 
Cv Domb.; 125, 1: felicius — quam illa conubia Itomana 
nupserunt] LAp; coniugia C relL v Domb.; 127, 26: anti- 
quiora tempord\ LA rcll. v; antiquorum C Domb.; 182, 
18: ut possit esse qucm uincas] ut possis haberc C; 236, 
10: uirtus — humano testimonio contenta] iudicio C Domb., 
cf. 62, 24. 130, 13. 167, 9. 185, 16. Aperte interpolatus est 
locus p. 202, 6 ubi LA l p habent: Cicero augur inridet au- 
guria et inridet homines e. q. 5., cum in C et deterioribus 
libris legatur et reprehendit. Idem sentiendum est de loco 
p. 87, 21 sqq.: Prouinciae regibus — seruuint eosque non sin- 
ceriier honorent, sed struiliter timeant, sic LAp; membro- 
rum aequalitas, cui Augustinus ubique studet, turbatur addi- 



Digitized by Google 



Praefatio. 



VII 



tamento quod in C et deterioribus legitur: sed nequiter ac 
seruiliter timeant. Singulares praeterea lectiones habet C 
p. 279, 27: excludatur] amoueatur C; 284, 12: Cardea — quae 
cardinem seruat] uersat C; 286, 1: a tanto auctore] doctore 
C; 306, 25: hominem qui non habeat] non habentem C. Qlossa 
inserta est p. 339, 2: merito hinc auersatus est Varro noster, 

hoc 

neque hoc dicere uoluit] adque taceri neque dicere uoluit. 
Mira uoi exstat p. 369, 25: a cretura mundi, ubi reliqui 
libri habent a constitutione mundi. 

Codex Veronensis in bibliotheca Capituli Veronensis n. V 
XXVIII, 26, litteris uncialibus scriptus, saeculo VII., cui 
uindicatur, haud dubie uetustior, libros XI — XVI continens. 

Cum in calce libri XVI modo exstet: 'Aurelii Augustini 

liber XVI exp.\ nec additum sit Hib. XVII inc.% apparet, 
codicem sequentes libros non continuisse. Praemissus est 
Index capitum librorum XI—XIIII scl. X scriptus. In textu 
nulla capitum distinctio exstat. Contuli hunc librum Veronae 
a. 1868; aliquot locos, in quibus ea quae ipse legeram, non 
cum collatione, qua Dombart in Editione II usus est, con- 
sentiebant, Dr. Guil. Weinberger meo rogatu ante hos aliquot 
annos denuo contulit. 

Aliquot folia ita corrosa et perforata sunt, ut uerba uel 
plane exciderint, uel aegre ex uestigiis dignossi possint. Haud 
raro litterae euanidae manu quidem antiqua sed admodum 
rudi et indocta rescriptae sunt. Praeter multos scribae errores 
etiam interpolationes hic illic apparent. Ut mittam prauum 
illud dicuntur pro hquuntur p. 523, 1, cf. p. 522, 29: ex- 
plicare curabo] conabor V; 524, 18 sqq.: firmamentum fac- 
tum est inter aquas superiores et inferiores] super aquas V; 
p. 610, 18: disponit omnia suauiter] sapienter V. p. 648, 
13: a ligno tamen uitae prohibitus traditus esset tempori 
uetustatique finiendus] prohibitus esset et tempori cett. V. — 
p. 630, 2 in V ineptum carduus insertum est. Mero uariandi 
studio deberi uidetur illud mutabiliter quod Dombart ex V 
et cod. Monac. / recepit pro mortaliter in loco p. 581, 



Digitized by Google 



VIII 



Praefatio. 



9 sqq.: Cuius (se. ciuitatis Dei) pars, quae conhmgenda in- 
mortalibus angelis ex mortalibus hotninibus congregatur et nunc 
mortaliter peregrinatur in terris uel in eis, qui mortem obie- 
runt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit cctt. 
— XHII, c. 23 (IF, p. 49, 26 Domb.) uerba male intellecta: 
quia nos non damnabilem obscenitatem nunc — commemo- 
ramus — mutata sunt in: non laudabilem obscenitatem. — 
XV, c. 13 (II 2 , p. 83, 7 Domb.) falso additur sexta. — Inter- 
pretatio in archetypo adscripta in causa fuisse uidetur ut 
uerba XVI, c. 37 (II 2 , p. 184, 24 Domb.): uinum in sacra- 
mento corporis eius et sanguinis corrumperentur in uinum 
in sacramento caro eius et sanguinis. Interpolatori etiam 
deberi uidetur XIIIL 15 (II 2 , p. 36, 3 Domb.) felicitas pro 
facilitas. 1 ) 

Ut iam de orthographicis moneam, quae in tvibus illis ue- 
tustis libris L C V reperiuntur, notandum est in L fere ubique, 
in CV interdum u et b confundi. In eo consentiunt, quod 
semper fere b pro p habent in uerbis scribsi, scribtus, scrib- 
tura^ labsuSy nubtiae, babtizare; aspernantur p inter ms, mt 
insertum (sumsi, sumtus, emtus, demtus, redemtor, contemtus, 
promtus); pro tentare habent temtare, perraro temptare, temp- 
tatio. Consentiunt in uoce quur, uariant in coniunctione cum 
qum quum, iteraque in formis uerbQrum secutus sequutus, 
secuntur sequuntur, locuntur (sic C 1 p. 60, 2). Insolentior est 
qu in initio uerborum pro c (quaeperc, quaepit 127, 29; 130, 
6. 219, 15 LA 1 ; quinicos pro cynicos, quuius pro cuius (II, 
p. 44, 8. 100, 17 Domb. 2 ) V. In LC semper adque scriptum 
est; aput L semper, C plerumque praebet. Utrumque retinen- 
dum esse censui, nec minus formas contractas di< dis, quae 
in LV semper et frequenter etiam in C exstant. Consentiunt 
hi libri scribendo querella, coitidie, cottidianus et quod semper 
p duplicant in formis uerbi repperire; admittunt aspirationem 

*) Menda, quae in codice V in locis p. 522, 29. 524, 19. 648, 13. 
XIIII, 28. XVI, 37 eistare monui nt multa aliaDombart silentio praeter- 
misit, arctioribns hand dubie editionis suae finibus commotus, ut potiores 
modo lectiones exscriberet. 



Digitized by Google 



Praefatio. 



VIIII 



in cohercere, harena, demunt in umor, utnectus. oratius praebet 
C p. 239, 4; omerus L A 1 202, 22. 222, 6. 11; istrio LA 
55, 26; pro tunc L semper thunc habet. Parasiticum i ante st 
obuiam fit in istoicus L p. 211, 20, (V II, 16, 15. 19, 10 
Domb. 2 ); istratonem C p. 294, 24. 

De assimilatione consonarum, quibus praepositiones cum 
uerbis compositae desinunt, in uniuersum monendum est, ra- 
rius eam in C admitti quam in LV. 

ad in C non nisi in accedere, apparcre et interdum in a/Ji- 
cere, affectus assimilatur; L et V constantem usum non nisi 
eum habent, quod ad semper ante n et m assimilatur (anno- 
tare, annuere; ammirari, ammonere, ammittere, ammiscere, 
amministrare, amminiculum); accedit quod in V semper am- 
rnodum, quemammodum scribitur (quemammodum m. 1 cor- 
rectum semel habet C p. 16, 22). 

con in C ante m tantum in com abit, aliquotien3 tamen 
praebet conmittere, conmendare, conmemorare, conmixtio, con- 
mentus (p. 10, 16. 35, 1. 79, 26. 152, 11); L et V fluctuant, 
itemque in compositis cum praepositione uel negandi parti- 
cula in, quae in C assimilari non solet. 

Maior consensus librorum est in uerbis cum ob et sub com- 
positis, in quibus ubique fere integra praepositionis forma 
retinetur. In V p. 587, 1 scribitur etiam obcubando. Interdum 
b supprimitur in suplicare, suplicium. 

Secutus sum codicis C usum. 



Ex numero codicum Parisinorum, quorum lectiones 
DQbnerus modo degustauit, hi quinque a me collati sunt: 

n. 2050, olim Colbertinus n. 437, membr., scl. X scriptus, a(A DAbn.) 
omnes libros continens. 

n. 2051, membr., scl. X, omnes libros complectens. b (B Dabn.) 

n. 2053, membr., scl. X, octo priores libros continens. d(D Dabn.) 

n. 11.638, olim Corbeiensis, deinde S. German. n. 258, e(E Dtibn.) 
membr., scl. X, omnes libros exhibens. 

n. 12.215, olim Corbeiensis, postea S. German. n. 767, g (G DAbn.) 
membr., scl. X, libros XVI— XXII complectens. 



Digitized by Google 



X 



Praefatio. 



Codices n. 2052 (C DQbn.) et 11.637 (F Dubn.), quorum 
alter decem priores, alteT duodecim libros posteriores continet, 
conferre supersedi, cum eorum lectiones a Dubnero prolatae 
nullius pretii essent. 

a Codicem a olim Iac. Aug. Thuani fuisse nomen primo 
folio inscriptum testatur. Praemissa sunt sex folia non nume- 
rata, quae indicem capitulorum scl. XllII uel XV rudi atque 
indocta manu scriptum continent. Hunc codicem ab interpo- 
latore non raro male habitum esse, monuit Dubnerus; quod 
cum concedo non tamen in eo cum Viro docto fecerim, quod 

b codicem b pluris faciendum esse censuit utpote 'satis bo- 
num'; plerumque enim cum a et deterioribus libris consentit. 
Mirum est quod inde a c. 16 libri XVII in locis ex S. Scrip- 
tura laudatis plerumque prima modo uerba exscripta sunt 
addito <et reliqua\ Aliquot locis (p. 479, 12. 480, 11. 19) in 
textum receptae suot glossae argumentum indicantes. 1 ) 

*) Uni libro XVIII praemissum est summarium, quod cum et uerbis 
et capitulorum distinctione plane ab traditis titulis et partibus libri 
recedat, operae pretium esse duxi hic exscribere: 

EXPLICIT LIB. XVII | INCIPIT LIB. XVIII. 

I. EECAPITULATIO huius operis et origo procursusque uniuer- 
sorum in terra regnorum. (c. 1.) 

II. De institutis legum apud grecos et fratre foronei qui ut deus ceptus 
est coli. eo quod temporum annorumque cursus docuerit obseruari et 
ideo [IoJ quam ut deam egypiii coluerunt (c. 2. 3) et de morte isaac 
et libris (!) geminis eius liberis et de ioseph a fratribus uendito (c. 4). 

III. De ape argiuorum rege sarape ab egyptiis nuncupato et culto 
ct de boue quem idem egyptii coluerunt (c. 5) et de morte iacob. ct de 
argo quomodo deus haberi coepit (c. 6). et de morte ioseph (c. 7) et 
natiuitate moysi. de prometheo et adrathlante (1. fratre atlante). et de 
mercurio et herculae ac ceteris in deos relatis. 

IIII. De minerua et de diluuio ab ogige facto (c. 8). et cur ciuitas 
atheniensis tale nomen acceperit (c. 9) uel in ea ariopagus sit uocatus. 
et de contentione [djeorum et desentia (1. de sententia) feminarum. et de 
diluuio sub deo calione (!) (c. 10). 

V. De moyse egressu ebreorum ex egypto (c. 11) et de iesu naue filio. 
et in terram repi-omissionis introitu. et sacris ac ludis agentibus (sic) 
instiiutis. et de herculae ac minerua et reliquis qui dii appellati sunt 
(c. 12). 



Digitized by Google 



Praefatio. 



XI 



In cod. d f . 1 praemonetur: *Huius codicis id cst usque octauum d 
librttm precedentes canmcs in alio uoJumine sunt qup-endi qui 
huic operi praeponantur sicut ab ipso sunt conditi quibus quid 
singuli libri contineant indicatur* In libro I capitibus usque 
ad XVI. manu scl. XII argumenta in margine adscripta sunt. 
Nullo lacunae signo desunt in libro I uerba inde ab in cor~ 
pore p. 31, 1 usque ad hoc modo omnibus ad] p. 47, 5. Dub- 
nerus htmc codicera optimae notae et simillimum Corbeiensi 
esse iudicauit, et in calce adnotationum ad librum VIII (II, 
col. 1231) monuit, codicem a quinto fere libro ex praestan- 

VI. De iudicibu8 ebreorum et de monstruosis hominum transforma- 
tionibus. quas gentilium fabule^ confixef. quibus ludos error hominum 
eonsecrauit. et apolHne et libero et perseo (c. 13) et pfojetis qui homines 
esse deos dixerunt (c. 14). 

VII. De principio regni moeconearum et primo rege pioco (1. Pico) 
et fauno (c. 15). et post euersionem troiae latino. fauni filio. et de gre- 
corum templo pro quo alites dignare (?) dicuntur (c. 16) et de homi- 
nibus in bestiis (!) commutatis (c. 17). 

VIII. Quomodo de babilone sit fugiendum. et demoncs ea tantum 
facere quae uoluntas diuina permittiftj. posse tamen eos per fantasiam 
multa confingere ut putentur etiam homines in bestias demutare (c. 18). 

VIII L De transfusione eneae ad italiam. et de singularum gentium 
regnis (c. 19). et de ebreorum a Saule et deinceps (c. 20) et de romano 
rege. et de duobus geminis et condita roma. 

X. De uia fiis quij apud ebreos regnauerunt. quando roma condita 

c 

est (c. 22) et de sibylla erithea et ceteris quarum et uerba ponit (c. 23) 
et de decim trib. in assirios ductis. et quos romani in deos retulerunt. 

XI. De manasse a quo isaias perhibetur occisus (c. 24) et de duabus 
tribubus in babillonem ductis. et de septem sapientibus (c. 25). et de 
ciro et dario qui captiuos iudeos libertati pristine reddidev. et historia 
iudith (c. 26). et prophetis. quo quis tempore prophetarit (c. 27). 

XII. Deos. ee [1. De Osee] et amos (c. 28). et isaia. et michea. et 
iona et iohel prophetis. quod dfej xpo et eccka prophetarint (c. 29. 30). 

XIII. De abdia naO. et abacuc et cantico eius (c. 31. 3'2). 
XIIII. De hieremiam et soffonia (c. 33) danielo (c. 34) ageo et za- 

charia et malachia prophetis. et quod de nouo prelocuti sunt testamento 
(c. 35). 

XV. Dezdra [1. De esdra] et hesdr [esther] quod ab hoc tempore non 
reges sed principes praefuerint iudeis usq; ad acristobolum [1. Aristob.] 
et de machabeorum libris. et qui eo tempore passi sunt inter martyres 



Digitized by Google 



XII 



P r a e f at i o. 



tissimo archetypo uideri descriptum. Ex frequentibus uitiis 
falsa syllabarum discretione ortis concludi potest, archetypum 
illum continua scriptura exaratum fuisse. (cf. p. 83. 3: brmia 
&atis (breui aetatis); 85, 2: defylla euitiis (de fyllae uitiis); 
96, 2: difideratis (dif iratis); 97. 3: mari c^deg (Maricae 
deae); 157, 5: agalli fititU (a Gallis tidum); 178, 19: cam 
aquq (Camena quae); 185, 16: diuersa earq (dimrsae arae); 
189, 3: adeo nQadeuntes (Adeonae adeuntes); 223, 14: natura 
messe (naturam esse); 234, 24: spirantid ollus (spirantia mol- 
lius); 339, 18: gimine decelU (Ganimede caelum); 363, 27: 

ab ecclesia receptis (!) (c. 36). et quod poene omnes philosophi post 
ezdram fuerint. per quos prophetiae priores apud ebreos esse reperiantur 
quam apud genUs philosophias (c. 37). et de litteris quia iam fuerint 

h 

ante legem et cur eccXa in canonem aliquos non recipiat libros (c. 38). 

XVI. De his qui mundum antiquiorem esse quam sacrae testantur 
litterae confixef. (c. 40) et de phylosophycarum discrepatione (!) secia- 
rum [et quidj i singulae eorum sectae defenderint. 

XVII. Quod cum gentiles passim et indiscrete phylosophos inter se 
dissidentes receperint dum nostra religio fpeudoprophetas (!) inproba- 
uerit. diuinarum auctoritate fulta uoluminum inquantotius (sic!) sit 
scientiae plenitudo (c. 41). et quo modo ptolomeo roganti a septuaginta 
interpretibus scripturae in linguam grecam translate sint (c. 42). 

XVIII. Cur greca translatio discrepat a hebrea (c. 43) cum iona 
prophete legantur (sic) expositum (c. 44). et de captiuitatibus iudeorum 
diuersa per regna sibi succedentia tractis et de ducibus qui iudeis interea 
praefuerunt. templftq; sacrilegiis temeratum. 

XVIIII. De pompeio duce romano. quo modo hierosolimam ingressus 
iudeos tributarios fecerit. et herode alienigena (c. 45). et quod xpo nato 
uel passo iudei per orbem cum liberis suis ad testimonium sint dispersi 
(c. 46). et de iob (c. 47). 

XX. De prophetfija aggei. quomodo domum dei non templum sed 
ecclesiam significauerit (c. 48). in qua modo et boni et mali sunt (c. 49). 
et de passione et resurrectione xpi. et apostolorum praedicatione (c. 50). 
et quod causa hereticorum ad perfectum (profectum?) magis tendat 
ecclesie et quod per illos infamefnjtur qui in ea positi male uiuunt 
quod ab initio usque nunc et mundi persecutiones et dei consolationes 
habeat ecclesia (c. 51). et de decem persecutionibus ecclesiae inconue- 
nienter decem plagis egypti coaptatis (c. 52). et quod ignoretur nouis- 
simus dies (c. 53). et contra eos qui xpi doctrinam magicis artibus 
dicunt gentibus esse peruasa (sic!) (c. 54). 



Digitized by Google 



Praefatio. 



xra 



coronam (caro nani) ; 369, 5 : indie pars aechaldei (Indi Persae 
Chaldaei); 390, 10: sideris (sed aeris); 393, 10: otrimegis 
tecil ille (o Trismegiste tum ille) cett. 

Praeter haec et alia uitia, quibus cod. d propter librarii 
ignorantiam laborat, etiam uestigia interpolationis non desunt. 
Cf. p. 112, 24. 150, 22. 160, 17. p. 114, 11 et p. 116, 13 
inuitis reliquis libris priore loco igitur, altero tunc insertum est. 

Codex e a diuersis scribis non ubique pari diligentia exa- e 
ratus est, sed minus quam ab interpolationibus laborat. In 
exemplari, unde descriptus est e, uarias lectiones fuisse ad- 
notatas, apparet ex locis ubi duae lectiones confusae sunt 
(cf. p. 293, 21. 431, 23. 509, 7. 512, 18); plerumque altera, 
baud raro deterior lectio margini adpicta est. 

Codex g, 'optimae notae* ut iudicat Dtibnerus, manu recenti g 
(scl. XVI) in folio 1 inscriptionem habet: IAbcr S. Petri Cor- 
beiensis l ) \ Libri S. Augustini de Ciuitate Dei a XVI 0 ad 
XXII um inclusiue. Priora decem folia continent indicem capi- 
tulorum sic inscriptum: PRECEDENTE CaNoNE\CaPi- 
TuLoRV QViBVS QVID SiNGuLi \ LiBRi CoNTiNEANT 

IN?a I INCiPiT ITaQVE CaNo s LiBri XVI. In textu ca- 

tur 1 

pitum numeri margini adscripti sunt. Exemplar, unde descrip- 
tus est g, scriptura continua fuisse exaratum, produnt errores 
falsa syllabarum* disiunctione orti. Partes codicis a diuersis 
librariis scriptae sunt. f. 115, v sub quinionis nota legitur: 
pars conthardi. Similis subscriptio imo f. 42, r, quo quaternio 
V incipit, ex uestigiis dispici potest. f. 89, v, quo desinit 
quaternio X, 1. 6 uerbis et seruiant ei (II 2 , p. 305, 17 Domb.) 
penso finito pars reliqua paginae uacua est; f. 90, r, 1. 1 
continuatur textus sub iugo uno. Ceterum singula pensa non 
pari diligentia absoluta sunt. In libro XVIII lacuna exstat 
nullo signo notata omissis uerbis inde ab referendas (c. 52, 

l ) In catalogo bibliothecae Corbeiensis anno fere 1200 scripto, codi- 
cem g sub n. 12 consignatum fuisse, docuit Leopoldus Delisle in 'Re- 
cherches sur 1'ancienne bibliotheque de Corbie 1 (Bibliotheque de 1'ecole 
des Chartes, 21 ann<§e, tome I, Paris 1860) p. 500. 



Digitized by Google 



XIIII 



P r a e f a t i o. 



p. 338, 18 Domb.) usque ad infans et puer (c. 54, p. 342, 
25 Domb.). Desinit codex 1. XXII, c. 29 uerbis nonne eor 
meum (p. 626, 4 Domb.) f. 238, v, in media pagina medio 
uersu. Praeter correcturas a coaeuo censore factas, qui libro 
XVI. illud contuli subscripsit, et recentiores correcturas rudiori 
manu scriptas apparent etiam hic illic emendationes, quae 
sine atramento sicco stilo membranae impressae sunt. 

Bibliothecam Uniuersitatis Patauinae adii fama com- 
motus, ibi asseruari codicem scl. XIII. scriptum, qui olim 
Prancisci Petrarchae fuerit eiusque manu notulis quibusdam 
marginalibus sit instructus. Cum illustris ille poeta insigniter 
etiam meritus sit opera, quam conquirendis et describendis 
ueterum auctorum codicibus impendit, sperabam codicem illum 
licet recentem bonae tamen frugis fortasse esse, si quidem 
ex uetusto eoque integro exemplari esset descriptus. Hac 
tamen spe egregie falsus sum; nam non modo ubique fere 
cum uulgata, quam dicunt, consentit, sed etiam tot et tam 
miris compcndiis scatet, quae haud raro instar sunt aenigma- 
a 

tum (ma = materia; rd = ratio; fnia = sententia; qone = 

u 

quaestionem; mrib; = matribus; necm = necessarium; d'd' = 
dicendum etc), ut saepe certae uerborum formae imprimis 
terminationes aegre dignossi possint. 
p Exstat autem alius in illa bibliotheca Patauina codex, n. 
1469 insignitus, omnes libros usque ad uerba ubi nullus 
1. XXII, c. 30 (II 2 , p. 631, 16 Domb.) continens, qui quam- 
quam scl. XIIII demum scriptus non modo non spernendus, 
immo melioribus libris adnumerandus est. Hic codex in biblio- 
thecam uniuersitatis translatus est ex monasterio S. Iustinae 
Patauino *ad Pratum Vallis* sito, quod cum a monachis Monte- 
Casinensibus esset conditum, uerisimile est codicem in Morite 
Casino esse scriptum. Id modo mirum est, quod in celeber- 
rima illa bibliotheca Montis Casini, si quidem fides habenda 
est Beiflferscheidio, nullus ne recens quidem liber ms. exstat, 
in quo omnes insint libri de Ciuitate Dei. 

Cuius pretii sit hic codex non modo inde intellegitur, quod 



Digitized by Google 



Praefatio. 



XV 



ubique fere cum optimis libris LCV consentit, sed aliquot 
etiam locis unus genuinam lectionem exhibet. (Cf. VIII, c. 4 
p. 412, 1: A. Gellius, uir elegantissimi eloquii et multae unde 
scicntiae C x l; — mutte eunde scientiae Dombarti codd. a/; 
— multae ac facundae scientiae C 2 bev Domb.; — muttae 
undecumque scientiae p. Imitatus est Augustinus Terentiani 
uersiculum, quem supra VI, 2 p. 272, 27 ut elegantissimum 
laudauerat: uir doctissimus undecumque Varro. Recta certe 
etsi inuentu procliuior est lectio codicis p in loco illo II, 21 
p. 91, 28, ubi reliqui mss. praebent: nam neque — aut fun- 
dare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam iuste late- 
que imperantem rem publicam, quod Halmius quocum facit 
Dombart, correxit in tam fuse lateque imperantem; in p uero 
legitur tam iuste longe lateque imper. cf. p. 417, 26. 427, 
22. 449, 25. 514, 26. 526, 15. Non tamen negauerim et in 
p inesse correcturas de industria factas ut uerba apertiora 
redderentur. cf. p. 101, 14. 273, 1. 431, 22. 641, 20. Poe- 
nitet etiam, quod huic libro obsecutus p. 477, 9 inde pro 
uulgato hinc (hic rell. codd.) recepi. 

^Tabula capitulorum libri Sancti Augusti de ciuitate dei* 
quae praemissa est in p, ex dexteriore aliquo exemplari petita 
plerumque cum v consentit. 

Alterius codicis n. 1490 insigniti, qui Petrarchae olim 
fuerat, nonnisi libros nouem priores et indicem capitulorum 
totius operis contuli. 

Specimina trium codicum Eomanorum suppeditauit exem- 
plar editionis secundae Dombartianae, 1 ) in quo Ioannes Schmidt, 
Regimontanus, nescio quo consilio ductus uarias in aliquot 
libris lectiones adscripserat. 

Ex codice Farfensi n. 26 Bibl. Vittor. Emmanuele, scl. XI 
scripto, libros IIII — XX, c. 5 continente, collata est pars 
libri im usque ad c. 22; in schedis additae sunt lectiones 
libri XV, c. 5 usque ad 1. XVI, 10 (= II, 2 p. 95, 15-141, 
3 Domb. Lectiones ex 1. IIII notatas, exscribere nolui, cum 

J ) Prostabat Lipsiae apud bibliopolam Franciscum Kichter. 



Digitized by Google 



XVI 



Praefatio. 



miram inscitiam et neglegentiam librarii prodant. cf. e. g. 
p. 169, 13: quasi auUum gentibus morcm noua imperii cupi- 
ditate mutauit] quasi uitium gentibus morcm nouam imperii 
cupiditatem ut autem r; p. 173, 10: Quando de armis Cunina] 
quando dearum his cui nina r; p. 175, 20: Iuppiter insinuatur 
natus ex tempore] iuppiter uino nati dicantur ex tempore r; 
p. 175, 26: imbribus aether] in libris et aliae rem r). Ut tamen 
de hoc codice iudicari possit, lectiones ex libro XV et XVI 
exscriptas in altero uolumine adnotabo. 

s Codicis S. Crucis 138 (bibl. Vitt. Emman.) scl. X initio 
scripti libri VIII — X, quos solos continet, collati sunt. 

t Ex codice S. Crucis 391, qui continet libros XI — XVI, 
adnotatae sunt lectiones in libris XI. XII exstantes. Cum hic 
codex eodem tempore atque eadem manu scriptus sit atque 
cod. n. 138, altera huius codicis pars fuisse uidetur. 

Certam quandam cognationem adesse inter 5 t et p, pro- 
bant permulti loci, in quibus hi codices contra reliquos con- 
spirant (cf. p. 353, 23. 422, 6. 431, 21. 434, 19. 446, 3. 
449, 25. 453, 19. 456, 15. 459, 2. 460, 10. 475, 14. 479, 
17. 483, 4. 498, 17. 499, 25. 502, 6. 506, 22. 23. 509, 3. 
19. 516, 15 sq. 519, 14. 22. 27. 524, 26. 525, 4. 530, 9. 
531, 22. 537, 16. 542, 12. 583, 24. 595, 20. 597, 16. 608, 
28); sed p foedis illis uitiis caret, quibus s t et inscitia et 
neglegentia scribae haud raro permixtis uatiis scripturis la- 
borant. 

Codices quibus Dombart praeter V usus est graecis litteris 
insigniui. 

a (A Domb.) cod. Monac. 3831, quondam Augustanus, omnes 
libros complectens, membr., saec. X. Hunc Dombart ex optimo 
fonte fluxisse et cum C saepius quam ceteros conspirare cen- 
set; non tamen carere eum interpolationis uestigiis; inprimis 
in locis ex S. Scriptura allegatis Italae interpretationi crebro 
Vulgatam quae dicitur substitutam esse. 

/ (F Domb.) cod. Monac. 6267, quondam Frisingensis, duode- 
uiginti priores libros continens, saec. IX, eleganter scriptus. 
Ut Dombart monet, ex dissimilibus constat partibus; 'medii 



Digitized by Google 



Praefatio. 



XVII 



enim septem libri (XII — XVII) uetustiore et diligentiore manu 
scripti ex paulo meliore archetypo uidetitur originem duxisse 
quam undecim priores et duodeuicesimus. Neutra tamen pars 
libera est ab interpolationibus\ 

(K Domb.) cod. Coloniensis 75 (Darmstadt. 2077), libros k 
I — X continens, membr., saec. VIII, 'haud contemnendus sed 
et ipse interpolationibus saepius deprauatus.' 

(L Domb.) cod. Monacensis 2532, quondam Alderspacensis, X 
omnes libros complectens, membr., saec. XI, 'profectus ab 
exemplari satis bono, quod codicibus K et A uidetur simile 
fuisse, saepissirae tamen ab interpolatoribus etiam recentioris 
aetatis male habitus est\ Lectiones huius codicis Dombart 
in primo uolumine nullas, in altero nonnisi ad aliquot locos 
1. XVI. XVIIII. XX adnotauit, 

(R Domb.) cod. Monacensis 6259, quondani Frisingensis, p 
libros XV — XXII continens, membr., saec. X ineuntis. Hunc 
codicem utpote scripturae sinceritate insignem Dombart in 
libris XV et XVI Veronensi auctoritate paene aequandum 
ideoque dignum esse censuit, quem in ultimis libris prae- 
cipue ducem sequeretur. De hoc codice in altero uoluraine 
accuratius mihi disputandum erit. 

De codice a (A) hic tantum monuerim, eum etsi reliquis 
libris deterioribus praestet. crebrioribus tamen interpolatio- 
nibus laborare, quam ex Dombarti uerbis concludas. cf. p. 11, 
7. 19. 6. 35, 17. 38, 25. 48, 1. 55, 12. 88, 6. 138, 1. 201, 
28. 252, 17. 263, 5. 275, 27. 283, 3. 445, 10 cett. Si co- 
dices a et p inter se comparantur, maiorem auctoritatem 
codici Patauino esse tribuendara, inde possis colligere, quod 
in quinque prioribus libris ubi L (A), a textu Dombartiano 
differt, a non nisi septies (25, 23. 42, 26. 45, 5. 55, 10. 93, 
5. 99, 6. 179, 2), p uero septuaginta locis cum uetusto illo 
libro conspirat. 

Nimis haud dubie lectitati et descripti sunt libri de Cini- 
tate Dei, quam ut genuinum seruare potuerint habitum. Etiam 
uetustos illos codices CV non plane interpolationibus carere, 
iara supra monui. Temporum decursu apographi magis magis- 

XXXX Aug. opera 8ectio V para I. b 



Digitized by Google 



XVIII 



Praefatio. 



que uitiati sunt non modo scribarum erroribus prauisque 
correcturis, uerum etiam interpretationibus textui primum 
adscriptis, deinde inter uerba ipsa receptis. Vocabulis minus 
usitatis trita substituebantur, uerborum constructiones parum 
intellectae uel immutabantur, uel insertis quae oraissae uide- 
rentur uoculis cum uulgari sermone exaequabantur. 

Qui primi typis describendum Augustini opus susceperunt, 
nec minus Patres deinde Benedictini Maurenses cum id potis- 
simum sibi praestandum esse putarent, ut lectoribus textum 
ab omni difficultate liberum traderent, parum anxii de codi- 
cum fide 1 ) uel eos modo secuti sunt qui uerba undique aperta 
et cum consueto sermone exaequata praebere uidebantur, uel 
ipsi tradita . uerba eum in finem immutarunt. Ut exempla 
ponam, cf. p. 11, 24: ut quisquis — haberetur inlaesus] ab- 
iret ird. v; 29, 28: captiuati sunt] captiui ducti sunt v; 
46, 22: crimen incidisset] in crimen inc. v; 60, 19: occurrit 
mihi resistendum] respondendum qv; 74, 10: honori du- 
cunt] Itonore dignos ducunt a 2 v; 74, 21: capite etiam san~ 
cientes] cap. etiam plectendum sanc. C 2 v; 143, 21: quam 
cruenta proelia gesta sunt] q. c. bella gesta sunt, qtiam multa 
proelia v; 153, 8: bellum deinde seruile successit et bella 
ciuilia. Quae proelia] bella ciuilia: in quibus quae proelia v; 
155, 11: suis aliis caedibus] suis alienisque caed. v; 248, 2: 
sine ulla dubitatione] dilatione v; 285, 19: illa hercde] 
illa herede relicta v; 333, 14: permanat] permeat v; ea 
significata et praennntiata sunt] ea significaurrunt et praenun- 
tiauerunt qv; 450, 1: eum suauissimo adolemus incenso] ei 
suauissimum adolemus incensnm v; 452, 3: fonii consu- 
luis.se] profuisse v; 465, 14: nec cunctatur esse] nec nosse 
cunctatur v cett. Innumeris fere locis traditum uerborum ordi- 

*) Patres Maurenses non ea cura qua par erat libros mss. et con- 
quisiuisse et excussisse, iam Angelus Maius eis exprobrauit in Praefatione 
4 Bibliotbecae nouae patrum'. Et reuera mirum est, eos in recensendo *de 
ciu. Dei 1 opere commemorasse quidem duos Corbeiensis Abbatiae et duos 
S. Germanensis codices, sed nec uetusto illo Corbeiensi libro (C), nec 
S. Germanensi littera g notato usos esse. 



Digitized by Google 



Praefatio. 



XVUII 



nem, si minus consuetus uidebatur, immutatum esse, uix est 
quod moneam. 

Hunc textum exinde uulgatum, quem corrigere Dubnero 
non licuerat, Dombart primus duabus editionibus, quarum 
prior a. 1863, altera codicis V lectionibus ditata, a. 1877 in 
publicum prodiit, ad librorum mss. memoriam reuocare studuit. 
Huius uiri docti uestigiis insistens cum grato animo profiteor 
eum de Augustini opere ab interpolationum sordibus purgando 
optime esse meritum, laudem eius detrectasse noluerim, si 
permultis locis contra eum statuendum esse censui. Dti enim 
mihi licuit et melioribus aliquot subsidiis criticis et aliquanto 
melius etiam edoctus eram de illis codicibus, quos Dombart 
ex adnotationibus modo Dtibneri cognitos habuit. 

Qua ratione in constituendis uerbis utendum sit, si libri 
modo spectantur, qui hoc uolumine continentur, dubium esse 
non potest quin in libris I — VHII, XI— XIII ubique uetusti 
illi codices L C V sequendi sint, nisi ubi aperta menda adsunt. 
Ad haec sananda non parum conferre codicem p, supra iam 
monui, idemque codex etiam in libro X ubique fere genuinam 
praestare uidetur lectionem. 

De aliquot locis a me emendatis data occasione accuratius 
disputabo. 

Maximas gratias cum refero Viris Clarissimis Leopoldo 
Delisle, praefecto bibliothecae nationalis Parisiensis, Fe- 
lici Desvernay, administratori bibliothecae Lugudunensis, 
Equiti de Girardi, directori bibliothecae uniuersitatis Pa- 
tauinae, qui mihi aditum ad copias suae custodiae commissas 
summa liberalitate praebuerunt, par est ut etiam comitem 
de Giuliari, praefectum quondam bibliothecae cathedralis 
Veronensis commemorem, cuius humanitatem et beneuolentiam 
grata memoria retineo. 

Scribebam Vindobonae mense Februario 1899. 

Emanuel Hoffmann. 



Digitized by Google 



Digitized by Google 



LIBRI II. RETRACTATIONUM CAP. XLIIL 



Interea Roma Gothorum inruptione agentium sub rege Alarico 
adque impetu magnae cladis euersa est, cuius euersionem 
deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine 
paganos uocamus, in Christianam religionem referre conantes 
solito acerbius et amarius Deum uernm blasphemare coeperunt. 
Unde ego exardescens zelo domus Dei aduersus eorum blas- 
phemias uel errores libros de ciuitate Dei scribere institui. 
Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa 
intercurrebant, quae differre non oporteret et me prius ad 
soluendum occupabant. Hoc autem de ciuitate Dei grande 
opus tandem uiginti duobus libris est terminatum. Quorum 
quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari 
uolunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani 
colere consueuerunt, necessarium esse arbitrentur, et quia pro- 
hibetur, mala ista exoriri adque abundare contendunt. Sequen- 
tes autem quinque aduersus eos loquuntur, qui fatentur haec 
mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus, et ea nunc 
magna, nunc parua locis temporibus personisque uariari, sed 
deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter uitam 
post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem 

EX LIBRO RETRACTATIONUM SCI AUGUSTINI SECUNDO TI- 
TULO LXVIIII (sic !) C AUGUSTINI DE CIVITATE DEI SEN- 
TENTIA EX LIBRO RETRACTATIONUM p 3 ac gentium p athla- 
rico p 4 impetu/, m eraso C eius p 5 quo C 1 7 aceruius C 1 
amarius] umanius C 8 Dei om. C 11 incurrebant p 15 deorum 
quos pagani colere consueuerunt cultum p 16 consuerunt C 22 fu- 
turam esse uenturam disponant disputant ipsis correciuris in textum 
receptis p 

XXXX Aug. opera SecUo V pars I 1 



Digitized by Google 



2 

libris duae istae uanae opiniones Christianae religioni aduer- 
sariae refelluntur. 

Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem 
nostra adseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, 
quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et 5 
in prioribus decem quae nostra sunt adseramus, et in duodecim 
posterioribus redarguaraus aduersa. Duodecim ergo librorum 
sequentium primi quattuor continent exortum duarum ciuitatum, 
quarum est una Dei, altera huius mundi; secundi quattuor 
excursum earum siue procursum; tertii uero, qui et postremi, 10 
debitos fines. Ita omnes uiginti et duo libri, cum sint de 
utraque ciuitate consciipti, titulum tamen a meliore acceperunt, 
ut de ciuitate Dei potius uocarentur. In quorum decimo 
libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio flam- 
mam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, quoniam 15 
hoc illi in uisione monstratum est. In septimo decimo libro 
quod dictum est de Samuele: Non erat de filiis Aaron, 
dicendum potius fuit: Non erat filius sacerdotis. Filios quippe 
sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi 
moris fuit. Nam in filiis Aaron reperitur pater Samuelis, sed 20 
sacerdos non fuit, nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron, 
sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israel. Hoc opus 
sic incipit: Gloriosissimam ciuitatem Dei etc. 

13 c. 8 18 c. 5 

1 uarie p 2 refellentur C 13 uocantur C l duodecimo p 
15 cucurisse C 16 in .XVII. C; in septimo uero decimo p 17 samu- 
hel C 20 erat, in marg. a*. fuit. p samuhelis C 22 israhel C 
hoc capituluin ideo de LIBKIS RETRACTATIONU in hoc codicem posui 
ut lector cognoscat quid de hoc opus auctor exponens siue retractans 
dixit C 



Digitized by Google 



S. AURELII AUGUSTINI 

EPISCOPI 

DE CIVITATE DEI CONTBA PAGANOS 

LIBRI XXII. 

5 

LIBER I. 

PRAEFATIO. 
De suscepti operis consilio et argumento. 

10 Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc tempomm cursu, 
cum inter inpios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa 
stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, 
quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura 
per excellentiam uictoria ultima et pace perfecta, hoc opere 

15 ad te instituto et mea [ad te] promissione debito defendere 
aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili 
carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed 
Deus adiutor noster est. Nam scio quibus uiribus opus sit, 
ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit 

20 ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non 
humano usurpata fastu, sed diuina gratia donata celsitudo 

11 Abac. 2, 4 13 Rom. 8, 25 Ps. 93, 15 

h 

10 hoc m. rec. ex coc corr. C; oc l 14 uictoriara ultiniara et pacem 
perfectam ba 2 kf 15 ad te instituto ep l q; a te inst abdp 2 kfv; 

ac 

instituto, ac radendo ex axe effectum, C 2 ; instituto C l l a Bomb. mea 
ad te prom. Clpa; ad te om. beqkfv 16 eius] nro erasa priore 
lectione eius, e 17 karissime l 

1* 



Digitized by Google 



4 



S. Aurelii Augustini 



transcendat. Eex enira et conditor ciuitatis huius, de qua loqui 
instituimus, in scriptura populi sui sententiam diuinae legis 
apemit, qua dictura est: Deus superbis resistit, humi- 
libus autem dat gratiam. Hoc uero, quod Dei est, super- 
bae quoque aniraae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in 5 
laudibus dici: 

Parcere subiectis et debellare superbos. 
Unde etiam de terrena ciuitate, quae cum dominari adpetit, 
etsi populi seruiant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non 
est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis 10 
ratio postulat et facultas datur. 

CAPUT I. 

De aduersariis nominis Christi, quibus in uasta- 
tioneUrbis propter Christum barbari pepercerunt. 

Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda i& 
est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore 
ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exar- 
descunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redem- 
toris eius ingrati sunt, ut hodie contra eara linguas non 
mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis 20 
uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani 
Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari 
pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apo- 
stolorum, quae in illa uastatione Urbis ad se confugientes 
suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat 2& 
inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo duce- 

3 Iac. 4, 6; Petr. I. 5, 5 7 Verg. Aen. 6, 853 

in 

2 populis suis b v 3 superbis deus a 5 spiritus non est flatus, in 

parce 

m. 2 l 6 dicere, re l m. 2 corr. 8 de ciuitate terrena l 10 quic- 
quid C 7 a e 16 ciu. dei a 18 manifeste l 19 eum a linguas////, 
eraso ut uidetur suas, /. 21 superuiuut l 1 non sup. lin. C 23 haec 

Clbd 25 hoc usq. C 26 ubi e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 1. 



5 



bantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca 
pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam 
non babebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces adque hostili 
more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat 

5 interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrena- 
batur inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic eua- 
serunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et 
mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero, 
quae in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt, 

io non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent, 
si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura 
perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet 
corruptos hominum mores bellis emendare adque conterere 
itemque uitam mortalium iustam adque laudabilem talibus 

15 adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre 
uel in his adhuc terris propter usus alios detinere: illud uero, 
quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis 
Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore 
misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bel- 

*> lorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere 
temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius 
nomen ueraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, 
quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent 
poenas praesentis exitii. Nam quos uides petulanter et proca- 

» citer insultare seruis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum 
interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se 
esse finxissent. Et nunc ingrata superbia adque inpiissima 
insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis 
tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel subdolo confugerunt, 

30 ut temporali luce fruerentur. 

4 illa] ipsa a 5 belli iure Cblep; iure belli qvDomb. refrena- 
uatur l 1 7 criat. I 10 deberent potius Ipa 11 recte aqk f 12 illij 
alii e prou. diuinae Clpa; diu. prou. adeqv Dotnb. 18 dicatis- 
Bimis C ab e lp 2 qak f; indicat. p l ; dedicat. v 19 ad] atque a 21 agere 
gratias mss.; grat. ag. v 22 nomen om. a 23 nmlto / l 24 petu- 

i 

lantes C 26 se seruos christi esse k f 27 esse om. a 29 subdulo C 



Digitized by Google 



6 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT II. 

Quodnullaumquambellaitagestasint, utuictores 
propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent 

uictis. 

Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam 
uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab 
alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui 
ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa con- 
fugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorura praece- 
pisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo 
templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras 

Sanguine foedanteni quos ipse sacrauerat ignes? 
Nonne Diomedes et Ulixes 

caesis summae custodibus arcis 
Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis 
Virgineas ausi diuae contingere uittas? 

Nec tamen quod sequitur uerum est: 

Ex illo fluere ac retro sublabsa referri 
Spes Danaum. 

Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele- 
uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. 
Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius 
ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? 
Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri. 
Neque enim horaines a simulacro, sed simulacrum ab homini- 
bus seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custo- 
diret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes? 

12 Verg. Aen. 2, 501 sq. 18 Aen. 2, 167 sqq. 
2 sint Cq; sunt^pv 3 uicerunt C; uicerant p q v 7 aligenis e; 
alienis a 8 coeperant l 9 barbarum a 10 uel illo CabPqv; uel 
in illo l x pa>f; om. e 11 Xonne uidit] non ita d 12 sanguine/, m 
eras. t C 13 ulexis C l ; ulexes C 2 l; u/lixes, i eraso. e 14 arces C K 
18 sublabsa C 1 20 deleuerunt Cb 2 pv; //// erunt, fine superioris uersus 
trttncato l; delerunt ab l eq Dornb. 21 aram Cld; aras abcpqv 

Domb. 23 ipsam mineruam C 25 simulachro . . . simulachrum a 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. I. c a p. 2. 3. 



7 



CAPUT III. 

Quam inprudenter Romani deos penates, qui 
Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint 
profuturos. 

5 Ecce qualibus dis Urbem Romani seruandam se commisisse 
gaudebant! Onimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, 
cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus 
suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos 
jnsuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. 

io Nempe aput Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut 
uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus adque opti- 
mus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, 
secundum illud Horatii: 

Quo semel est inbuta recens seruabit odorem 1 
15 Testa diu — 

aput hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis 
Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere: 

Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor 
Ilium in Italiam portans uictosque penates. 

20 Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur, prudentes 
commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata 
mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens 
appellatus, nonne ita narrat: 

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, 
25 Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem 
Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit? 

Xonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius 
quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: 

14 Epp. 1, 2, 69 18 Aen. 1, 67 sq. 24 2, 319 sqq. 
3 troiam qui q poterant p crediderint C; credidemnt p q v 
b commisisse Clp a; commendasse abdeqkfv G 0| omnium. 0 m. 2 
extra uersum, C 7 dicimus cum nec e 12 annis pv 13 oratii Cae; 
horatij, j m. 2 l 18 terrenum C l : tyrrenum C-ae; tyrraenum l 20 pru- 
dcnter Ipa 22 quid loq., quid ex quod corr., C 24 otrhyades C 
arci C 1 phaebique C 



Digitized by Google 



8 



S. Aurelii Augustini 



Sacra suosque tibi commendat Troia penates? 
Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti 
quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia 
est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam 
et nisi eos amisisset non potuisse uastari? Immo uero uictos 
deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud 
quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto 
enim sapientius creditur, non Komam ad istam cladem non 
fuisse uenturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius 
olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma ser- 
uasset! Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate 
praesumtum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo 
periisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit 
causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? Non itaque, 
cum de dis uictis illa conscriberentur adque canerentur, poetas 
libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. 
Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda 
sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, 
parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum 
morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo 
inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum 
parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius 
nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis 

1 ib. 293 

2 et ut uicti, omisso uel, p; et uelut omisso uicti, C; et ut omisso 
uel uicti, l l 7 nomina Ca l ; numina superscripto 1 omina, a; omina, 
in margine demonia, p; demonia q (de lectione nomina monet Diibnerus: 
'quod quidcm ita intelligere possis: sed debitores malos, qui pro cultus 
honoribus non reddunt salutem iis. qui cum tantis impensis eos uent- 
rantur. Et facetior esi paronomasia numina et nomina, quam numina 
et omina/) 8 non creditur romam a; non om. e 9 periissent C; 
perissent rell. v 10 cos] et'//is C l 11 cum sup. lin. e 12 uicti 
sed l l 13 periisse C; perisse rell. v cum] cuius q esse potuerit 
Cabepq; pot. esse v 17 oportunius Cael 18 nunc supersaipto 
ucro a 19 expediam Clpa; expediam explicem e; explicem abd, in 
vxarg. l t qkv quia ea e 23 peruersitatis Cb dl p qak x ; proterui- 
tatis a e k-f v 



Digitized by Google 



Deciuitatedeilib. I. cap. 3. 4. 9 

usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas 
linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti 
adque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, 
inde in eum maledictis hostilibus prosilirent. 

CAPUT nn. 

De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit 
a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad 
se confugientes a barbaris defenderunt. 

Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Komani, sacratis locis 
io deorum suorum munire non potuit eiues suos ab ignibus ferro- 
que Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam 

Iunonis asylo 

Custodes lecti. Phoenix et dirus Ulixes, 
Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza 
15 Incensis erepta adytis mensaeque deorum 
Crateresque auro solidi captiuaque uestis 
Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres 
Stant circum. 

Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde 
20 captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. 
Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de 
turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae 
omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Hluc 
incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda 
S5 uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad 
ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religio- 
sissimo reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi 

12 Aen. 2, 761 sqq. 

2 ei] eius l 3 fuerunt Cabel fv; fuerant pak Domb. 4 hosti- 
bus C x prosili/rent, e ut uidetur eraso, C 9 pop. Rom. mss. 

excepto q, Rom. pop. qv sacris a in locis aqv 13 foenix 7; fenii e 
oliies C 20 non licere ducere sed ubi capt. in marg. e educere 
C*pq; ducere C l labdf; reducere a Hberet] liceret C 22 sed 
Iouis tnss.; sed de Iouis v 23 memoris C l 24 donanda mss.; red- 
denda v 27 liuertas l; liber/tas, erasa Uttera, e ibi . . . captiuitas om. e 



Digitized by Google 



10 



S. Aurelii Augustini 



clausa, hic intevdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus 
hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: 
postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et 
superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia 
et humilitas etiam inmanium barbarorum. Nisi forte Graeci 5 
quidem in illa sua uictoria templis deorum communium peper- 
cerunt adque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire 
uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa 
mentitus est. Tmmo uero morem hostium ciuitates euertentium 
ille descripsit. 10 

CAPDT V. 

De generaliconsuetudine hostium uictas ciuitates 
euertentium quid Cato senserit. 

Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae 
ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in 15 
senatu habuit, conmemorare non praetermittit: l rapi uirgines 
pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum 
pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, 
caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque 
luctu omnia conpleri*. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus 20 
solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis 
hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus 
et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uide- 
licet perditi et patriae parricidae. 

14 Cat. 51 

2 praemebantur C l l huc.duceb. om. e miserant. hostibus 

i 

Iqav 4 graecorum ev S uir gelius C 13 Cato Cpq; Caesar v 
14 Cato codd.; Caesar v scripsit b l 15 in senatum l 16 rapi/, 
t eraso, C; rapuit b 2 18 conlibuisset mss.; conlibuissent Sallust. 

20 compleri Ipqa Sali. repleri Cabekfv 22 catalina C l e; catelina 
C 2 d et ante sociis sup. lin. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 5. 6. 



11 



CAPUT VI. 

Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint ciui- 
tates, ut in templis earum parcerent uictis. 

Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt 
et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, 
noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, 
recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude 
dictum est: 

Parcere subiectis et debellare superbos, 
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: 
quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas 
captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere 
solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi 
faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista retice- 
bant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, 
ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? 
Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas 
urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram 
et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit 
et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam 
oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis 
corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bello- 
rum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque 
clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud 
templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo 
praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro 
pudicitia miniine uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae 

10 Cat. 9 

5 suorum om. I 7 de quibus l a 10 iniuria m. 2 ex iniusta corr. C 
mallebant l 15 ita uero C ab dlp q ak f; itane uero e v 17 Marcus 
sup. lin. C 18 seruituram superscripto m. 2 X ruitura, a 19 fudisse a 1 
20 curam, a ex u corr., C 21 edicto superscripto m. 2 X edictione a 

i 

23 usjpia e custo e 25 haberetur codd.; abiret v 27 f/abius, 
1 eraso, C 



Digitized by Google 



12 



S. Aurelii Augustini 



urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse 
laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis 
deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam 
suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim ctiius modi essent, 
et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur 5 
armata, 'relinquamus', inquit *Tarentinis deos iratos\ Cum igitur 
nec illius fletum nec huius risum, nec illius castam miseri- 
cordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum 
gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur, 
si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum 10 
sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem uel capti- 
uitatem fieri prohiberent? 

CAPUT VII. 

Quod in euersione Urbis, quae aspere gesta sunt. 
de consuetudine acciderint belli; quae uero cle- 15 
menter, de potentia prouenerint nominis Christi. 

Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis con- 
cremationis adflictionis in ista recentissima Romana clade 
commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem 
nouo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas *o 
barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae 
populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo 
feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miseran- 
tibus hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus 
hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano 25 
tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet 
nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. 
Absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum. 
Truculentissimas et saeuissimas mentes ille terruit, ille frenauit. 

2 quod C 15 acciderunt p 16 prouenerunt p; peruenerint q 
17 trucidationia m. U sup. lin. C 18 afflictationis a 20 nouo modo^ 
superscripto \ more, a; more nouo v 23 quo/, eraso d, C 24 unde 
.... abducerenttir m. rec. in marg. C nulli a e 7 ; illi l 2 a 28 quis- 
quam prudens. transpositione notata, l 29 ct saeuiss. om. d l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei 1 i b. I. cap. 7. 8. 



13 



ille mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit: 
Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis 
peccata eorum; mis ericordi am autem meam non 
dispergam ab eis. 

5 CAPUT VIII. 

De commodis adqueincommodis, quae bonis ac 
malis plerumque communia sunt. 

Dicet aliquis: 'Quur ergo ista diuina misericordia etiam ad 
inpios ingratosque peruenit?' Quur putamus, nisi quia eam 

io ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super 
bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? 
Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab 
inpietate se corrigant, quidam uero, sicut apostolus dicit, 
diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnen- 

i5 tes secundum duritiam cordis sui et cor inpaeni- 
tens thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis 
iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum 
opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat 
malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque 

20 misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas 
Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae proui- 
dentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur 
iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista 
uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia, 

»5 ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere 
cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerum- 
que adficiuntur. 

2 Ps. 88, 33 sq. 10 Mt. 5, 45 14 Rom. 2, 4 sqq. 

1 tantQ a dixit Cblp; praedixit eqv 3 misericordia C autem 
mp. lin., meam am. a 6 adque] et p 8 dicet C l elpq; dicit C 2 a d 
qur d x 10 quotidie a 12 poenitudo c 1 13 corrigunt a 

16 the/saurizent, n eraso, l; thesaurizant b 2 a f 19 pa/t/i/entiam, t i 
in ras., C 20 conplectitur c 22 properare l fruerentur a 



Digitized by Google 



14 



S. Aurelii Augustini 



Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, 
quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam 
bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; 
malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia 
felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in s 
his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc 
omne peccatuin manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio 
seruari putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret 
aperta diuinitas, nulla esse diuina prouidentia crederetur. 
Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam 10 
petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista 
pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, 
non nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitra- 
reraur, nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos 
et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter i& 
adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum 
non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo 
passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem 
tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno 
igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae 20 
comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca 
confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una 
eademque uis inruens bonos probat purificat eliquat, malos 
daranat uastat exterminat. Unde iu eadem adflictione mali 
Deum detestantur adque blasphemant, boni autem precantur 25 
et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque 



3 bonus his a l ; his bonus nec temp. bonis extoll. p 7 mani- 

V 

feste a 8 sin/llum, i eraso, C nunc peccatum Cl 7 p; pecc. nunc 
rell. v 9 aperta Celp; operta d; aperte abv Domb. prouid. diu. r 
10 quibusquam a 11 scientissima p; sapientissima a pertinere 
ista C 16 ut non ideo C; non ideo ut e 17 utraque C x ; utique a 
18 et om. a 20 tribula, a m. 2 in ras. t C 22 praeli Ce; proeli / 

23 bonos purgat, in marg. corr. m. ai. probat, l 24 afflictionem ali , / 
25 praecantur C 26 quisque om. a 



Digitized by Google 



I 



Deciuitatedeilib. I. cap. 8. 9. 15 

patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter 
caenum et suauiter fragrat unguentum. 

CAPUT VIIIL 

De causis correptionum, propter quas et boni et 
5 mali pariter flagellantur. 

Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, 
quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum 
ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus 
inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, 

io quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis adque inpiis, 
tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec 
temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. Excepto 
enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in 
quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum 

15 inmanitatem et gurgitem flagitiorum adque inpietatis abomina- 
tionem, ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora, 
quanto minora — hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, 
qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxu- 
riamque et auaritiam adque execrabiles iniquitates et inpietates 

20 Deus, sicut minando praedixit, couterit terras, sic habeat, ut 
habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuen- 
dum? Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando 
etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum 
laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel 

25 cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis 
temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra 
cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis 
bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant 

1 et ante exhalat om. ae 2 flagrat CabdeVp; fraglat l 2 4 cor- 
rectionum p 7 prouectum C b ep qak; profectum al fv 8 ualet a 
primum C a; primo rell. v 11 nunc usque C delictis, ic ex a corr., C 
17 repperitur C l e l 18 et luxur. q; que om. v 22 ac monendis l; 
admonendis rell. v 24 os eorum Cabdelpqak; hos quorum /; 
eorum os coram v 26 teniporibus C 1 petit a 28 uita malorum v 



Digitized by Google 



16 



S. Aurelii Augustini 



in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praepara- 
tur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus par- 
cunt, dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus metuunt, 
iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum 
minimepuniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur 
cum eis, araaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccan- 
tibus eis amari esse noluerunt. 

Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male 
agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem 
ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam 
uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant 
adque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, 
sed consilium caritatis. Iilud est culpabile, quod hi, qui 
dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt 
tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, 
dum eorum offensiones cauent ne sibi noceant in his rebus, 
quibus licite boni adque innocenter utuntur, sed cupidius, 
quam oportebat eos. qui in hoc mundo peregrinantur et spem 
supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, 
uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quae- 
rentes, domos ac familias possidentes, (quos apostolus in 
ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere 
debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et 
filii cum parentibus et parentes cum filiis. et serui cum 
dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena 
libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non 
audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima 
et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem 
uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et 

21 Coloss. 3, 18 sqq. 

3 ueniabilibus C; uenialibus rell. v Domb. 4 temporabiliter C flagel- 
lantur mss.; flagellentur v 14 a sup. lin. I 15 dedocere, o ex u 
corr., l\ docere e autj et l 17 innocenter C ] aepqak l Domb.; 
innocentes C' l bdlk 2 fv 19 praesagunt, agunt m. 2 in ras., e in- 
tirmiorem l 25 domi cum l l 28 uero C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 9. 



17 



uictu paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac 
saluti dum insidias adque impetus malorum timent, ab eorum 
reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos 
metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus 
adque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non 
perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint 
aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus 
ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea considera- 
tione, qua suam famam ac salutem uident esse necessariam 
utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua 
delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi 
iudicium et carnis excruciatio uel pereratio, hoc est propter 
quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis. 

Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum 
malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores 
etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur 
enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia 
simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed 
tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti 
adque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequen- 
dam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, 
quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint 
in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe 
grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille 
quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem 
eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim 
speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in 
ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen 

11 Cor. I, 4, 3 24 Ezech. 33, 6 

1 tegimento Celpq; tegum. abdDomb. 2 saluti dum tnss.j saluti 
consulentes dum b 2 v 4 metuent 6 1 ; metuunt / 7 poterint C n 8 nec 
C ab delp qv; neque Domb. 10 qua, a ex o corr. f C 14 uide^tur l 
15 flagellantur a 16 flagellatur C l 21 nolint l; nolunt a 1 22 ut 

dr f 

editur abdelpq; uoluntatem sint in melius mutari C l ; uoluntate posint 
in mel. rautari, po erasa littera m, C 2 23 in ante re om. C 

XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 2 



Digitized by Google 



18 



S. Aurelii Augustini 



ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus 
non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniun- 
gitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans 
eorura offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis 
utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam & 
causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem 
habuitlob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cogni- 
tus, quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat. 

CAPUT X. 

Quod sanctis in amissione rerum temporalium 10 
nihil pereat. 

Quibus recte consideratis adque perspectis adtende utrum 
aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum 
uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare 
sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum 15 
omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae 
habebant. Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interi- 
oris hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes 
Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Estautem 
quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil 20 
enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre 
aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegu- 
mentum his contenti sumus. Nam qui uolunt diui- 
tes fieri, incidunt in tentationem et laqueum et 
desideria multa stulta et noxia, quae merguntas 
homines in interitum et perditionem. Radix enim 

15 Rom. 8, 28 18 Petr. I. 3, 4 19 Tim. I, 6. 6 sqq. 

1 huiuscemodi v 6 adfligantur Cabdelpqv; affliguntur Domb. 
8 deum gratis ae 15 quoniamp^a 16 cooperatur Ck x f Domb ; co- 

u 

operantur ab*delpqa.k 2 v; comperantur b l 17 non quid fide. nun- 
quid — nunquid a 18 dominum e heae a; haec e 23 sumus 
Cb 2 lak l frgm. Frising. ed. Ziegler; simus ab x depqv 25 stulta 
om. C 26 enim est C ab dp q; est enim e v Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 9. 10. 



19 



est omnium malorum auaritia, quam quidam ad- 
petentes a fide pererrauerunt et inseruerunt se 
doloribus multis. 
Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, 
5 si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere, 
intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam 
non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus 
et minime superatus: Nudus exiui de utero matris 
meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit, 

wDominus abstulit, sicutDomino placuit, itafactum 
est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus seruus 
magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui 
pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus 
uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem 

ls infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praepone- 
rent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quan- 
tum haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum 
quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut 
apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis 

«0 adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu 
fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui 
uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et 
cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facul- 
tatem, quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus 

«shuius mundi non superbe sapere neque sperare in 
incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat 

6 Cor. I, 7, 31 8 Iob. 1, 21 24 Tim. I, 6, 17 sqq. 

1 omn. malorum est 2 2 errauerunt a 4 in om. b elk f 8 superatus 
dix, dii m. 2 in fine uersns, e exiui C v; exii rell. Domb. de uentre e 
11 sicut l 13 pedesequus C; pedissecus a ditescere C l 14 relictus 
Cb de x Ip ak l v; relictis ae 2 qk 2 mortuus p 18 inseruerunt eak 2 / 
19 apostulum supra dizisse memoraui l 20 diu om. a l 21 fuerat tam diu v 
dicit a; dixisset blp 24 quoniam cj. Halm; quam Cb dlp quk; de 
qua a; qui v praecipit a l pre/cipe, ex principe corr., C diui- 
tibus om. C x 25 in ante incerto sup. lin. I 

2* 



Digitized by Google 



20 



S. Aurelii Augustini 



nobisorania abundanter ad fruendum;benefaciant, 
diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, 
communicent, thesaurizent sibi fundamentum bo- 
num in futurum, ut adprehendant ueram uitam. 
Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia 
damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo 
tutius seruauerunt. quam contristati ex his, quae timide reti- 
nendo facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire, 
quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium 
Domini sui dicentis: Nolite uobis condere thesauros 
in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi 
fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis 
thesaurumincaelo, quofur nonacceditneque tinea 
corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit 
et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte 
sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorera et 
thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si 
multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit 
ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere 
potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere 
omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, 
ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime 
sanctus, quando et ipsam Nolara barbari uastauerunt, cum 
ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, 
precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argen- 
tum; ubi enim sint omuia mea, tu scis.* Ibi enim habebat 

10 Mt. 6, 19 sqq. 

1 abund.] afluenter l 3 thegsaurizent l 5 facieb. diuit. v 

7 totius C l 8 iu terra potuit l 10 condere uobis v 11 robigo C; 
erugo el 13 thesaurum Cabda; tbesauros elpqv Domb. 14 illic 
Cbdel; ibi rell. v Dornb. erit om. d 18 sunt gauisi v con- 
tingit e 19 ut sup. lin. C 20 migrauerunt Clp; migrauef a e; 
migrauerant bdqv Domb. 21 omnino sup. lin. a possit l 25 prae- 
cabatur Cl 26 sint, i in ras. I sis c 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. c p. 10. 21 

omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, 
qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui 
Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo thesaurizare 
deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus 

5 amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit, quid de talibus 
rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe 
consequente experientia didicerunt. 

At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati 
sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec prodere 

io nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem 
torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni 
non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur 
pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius 
diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, 

is non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu 
mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Nam- 
que inter tormenta nemo Christum contitendo amisit, nemo 
anrum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant fortasse 
tormenta, quae bonum incorruptibile araandum docebant, 

20 quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore 
torquebant. 

Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non 
creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec sancta 
uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non 
m facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. 
Si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentum- 
que non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium 
acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen 
etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem 

1 moii8trauerat Cpav Domb.; monuerat ab delqk f 2 qui et 
haec b v 2 Ac] hac dl 5 raiserunt l l 6 praecedenti,a sap. C 
8 cristiani l 10 quo et ipsi a x v Si usque ad non erant m. 2 in 
tnarg. a 11 mammonam l 16 uero C l 20 utili sup. lin. a 23 cre- 
dentur e l et hii enirn l 25 dignos C l esse dignas v 26 meli- 
oris uitae v 27 utrum quidem e talix a 28 accideret e 29 ac- 
ciderit a l 



Digitized by Google 



22 



S. Aurelii Augustini 



sanctam confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi 
non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae pauper- 
tatis confessor sine caelesti mercede torqueri. 

Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit- 
Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt. 5 
Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis 
morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, 
docuit productius ieiunare. 

CAPUT XI. 

De fine temporalis uitae siue longioris siue 10 
breuioris. 

Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi 
multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre 
ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, 
utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui 15 
non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam 
quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius 
et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod 
iam pariter non est. Quid autem interest, quo raortis genere 
uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non 20 
cogitur? Cum autem unicuique niortalium sub cottidianis uitae 
» huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminen- 
tur, quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero 
utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere 
uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub 25 

1 scfim (sacram) l 1 ; suam P et superscripto si l 3 mercede 
torqueri m. 2 in marg. 1 4 uerbis multos inqui | desinere codicis l 
folii VI paginam uersam, sequens uero folium a uerbis [intrinse]cus. 
sed ad p. 25, 20 incipere, ita ut unum folium excidisse appareat, iam 
in descriptione codicis IA monitum est 6 necauit malis fames e 
8 productis e l 11 brebiores C 14 in hac uita a 15 est hoc. scio C 
16 et tam e 18 et est aliud e; et om. q aut usque ad breuius 
om. q 19 quod C 20 ista uita e 21 cottidianis Ce; quotid. a 
25 citius tnss.; inertius 



Digitized by Google 



D e ciui tate dei ib. I. cap. 11. 12. 23 

timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps 
formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus 
refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. 
Mala raors putanda non est, quam bona uita praecesserit. 

5 Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. 
Non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri 
sunt, quid accidat ut raoriantur, sed moriendo quo ire cogan- 
tur. Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse 
religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam 

io inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium 
quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt? 

CAPUT XII. 

De sepultura humanorum corporum, quae Christi- 
anis etiamsi fuerit negata nil adimit. 

15 At enim in tanta strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. 
Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum 
nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quo- 
rum capillus capitis non peribit. Nullo raodo diceret ueritas: 
Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam 

20 autera non possunt occidere, si quicquam obesset 
futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere 
uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat 
eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne 
corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus 

25 occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait [Chri- 
stus]: Qui corpus occidunt, et postea non habent 
quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant. 

10 Lc. 16, 19 sqq. 18 Lc. 21, 18 19 Mt. 10, 28 26 Lc. 12, 4 

5 sequitur ex requiritur corr. C 6 ita, omisso que, e 9 ling/entium, 

eraso u. e 11 raorjtu is, tu in fine uersus m. 2 additum, C 16 is- 

tuc C d 1 17 absumentes, b ex d corr. C besteas C 1 21 quic- 

quid C 2 ae 24 occidant corpus om. e 25 Christus om. C l b d 

d» 

ep q a l k l 27 quid C ab depqv; quod a 1 k f Domb. de caueribus C; 

da 

dacaueribus e 



Digitized by Google 



24 



S. Aurelii Augustini 



Absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. Dictum est enim 
aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est 
occidendo; postea uero niliil habere quod faciant, quia nullus 
sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christia- 
norum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo 5 
et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui 
nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur quidem in psalmo: 
Posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uola- 
tilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis 
terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam 10 
in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, 
sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fece- 
runt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. Quam- 
uis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, 
sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum 15 
eius. Proinde ista omnia, [id est] curatio funeris, conditio 
sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia 
quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura 
pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. Praeclaras exequias in 
conspectu hominum exhibuit purpurato illi diuiti turba famu- 20 
lorura, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi 
pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non ex- 
tulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium 
sustulerunt. 

Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciui- 25 
tatem Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum 
philosophi contemserunt. Et saepe uniuersi exercitus. dum 

7 Ps. 78, 2 sq. 15 Ps. 115, 15 23 Lc. 16, 22 

re 

3 occidendi C habeot C quid a 6 seperauit C 7 quod 
totum a 8 esca C; escas bpv; escam a&a 1 ^ 1 Domb.; escas . . . . tu- 
orum om. q 9 bisteis C l 11 jerusale" e; iertm a 16 omnia ista qv 

id est om. Cpa. 1 20 purp. exhib. e exhibuit om. b l a 1 k* diuiti, 

p 

superscripto corr. m. exhibuit, b 21 ulcerosi C 27 conteraserunt, 
p m. 2, C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 12. 13. 25 

pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus 
bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis 
plausibiliter dicere: 

Caelo tegitur, qni non habet urnam. 

Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Chri- 
stianis, quibus et ipsius carnis membroruinque omnium refor- 
matio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elemento- 
rum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in 
temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. 

CAPUT XUI. 

Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi. 

Nec ideo tamen contemneuda et abicienda sunt corpora 
defunctorum maximeque iustorum adque fidelium, quibus tara- 
quam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est 
Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius 
modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior 
adfectus: nullo modo ipsa speruenda sunt corpora, quae utique 
multo familiarius adque coniunctius quam quaelibet indumenta 
gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, 
quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis 
pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate 
curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsi- 
que cura uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis 
corporibus filiis mandauerunt, et Tobia3 sepeliendo mortuos 

4 Lucan. Phars. 7, 819 9 Cor. 1 15, 52 24 Tob. 2, 9; 12, 12 

e 

2 bisteis C l aesca a poetis de hoc re a poeta, Utterae 
excepta p m. 2 in ras., e 4 ur/nam, i eraso, C 5 de corporibus 

n i* 

insultare /pianis insepultis, tran&positione m. 2 notata, a 6 et raem- 

V 

brorum v omnium om. a l 8 recesserant C 9 puncto C re- 
integr. C x 14 sancte CbaMcf; sanctus adepqv 20 [extrinjsecus 
sed hinc incipit A 22 et ante exseq. om. C l ipsi quoque p 23 cum 

a 

ACpct; dum aeqv Domb. biberent A 1 sepil. C 24 ettobis C; 
ettobi A; et obis e 



Digitized by Google 



26 



S. Aurelii Augustini 



Deum promeruisse teste angelo commendatur. Ipse quoque 
Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum 
opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum 
pretiosum super membra eius effuderit adque hoc ad eum 
sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euan- 5 
gelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter adque 
honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae 
auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus 
sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia 
pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant 10 
propter fidem resurrectionis adstruendam. Ubi et illud salu- 
briter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, 
quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc aput 
Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligen- 
tiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia, quae sancti patriar- 15 
chae de corporibus suis uel condendis uel transferendis pro- 
phetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus 
est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. 
Sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut 
uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non 20 
frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec era- 
dicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: 
quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus con- 
dendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt 
miseros in occultis pionim sedibus iam quietos! Ac per hoc 25 
quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis 
uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum 
culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuo- 
rum, qui non possunt ista sentire. 



2 Mt. 26, 10 sqq. 6 Io. 19, 38 sqq. 

e d 

1 testangelo C 2 tercia a mulieres C l 4 supra e 9 adl C 
11 a/struendam, d eraso, A 13 bibentibus A 14 officio diligentiaque e 
17 autem sup. lin. a 19 uibentibus A 1 21 bonis, sujyerscripto homi- 
nibus, e 23 desint A 27 uiborum A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 13. 14. 15. 



27 



caput xmi. 

De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina 
solacia defuerunt. 

Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. 

5 Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum 
suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam 
cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit 
Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. 
Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, 

io licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit 
nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, 
malunt inridere quam credere, qui tamen [in] suis litteris 
credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, 
cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad 

15 terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta 
incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mira- 
bilius quia potentius. 

CAPDT XV. 

De Regulo,in quo captiuitatis ob religionem etiam 
20 sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen 
illi deos colenti prodesse non potuit. 

Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam 
sponte toleranda et in suis praeclaris uiris nobilissimum 
exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captiuus 



8 Dan. 1, 6 11 Ion. 2, 1 

4 etiam sup. lin. a 7 [fuit daniel kinc incipit L 8 danihel LACabe 
consol. defuit a 9 ergo om. q deserit L X A dftpnatione, 8uper- 
scripto * dominatione, b gentes C 1 ; om. q 11 in quibus, in marg. 

cu, q 12 in om. LA 13 chitaristam LA 15 terraesse L pro- 

h. d 

phe// incredibilius quia, omissa ta incredibilius est plane uet. correctoris 
m. in inferiore margine f L 16 plane incredib. om. A 20 spont^e C 
toleranda q 24 M. LC Marcus Aabdepqahf; M. Atilius Reg. v 



Digitized by Google 



28 



S. Aurelii Augustini 



aput Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis 
suos reddi quam eorum tenere captiuos, ad hoc inpetrandum 
etiam istum praecipue Eegulum cum legatis suis Romam 
miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant minime 
peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille adque 5 
in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile 
esse Romanae rei publicae mutare captiuos. Nec post hanc 
persuasionem a suis ad hostes redire conpulsus est, sed quia 
iurauerat, id sponte conpleuit. At illi eum excogitatis adque 
horrendis cruciatibus necauerunt. Inclusum quippe angusto 10 
ligno, ubi stare cogeretur, clauisque acutissimis undique con- 
fixo, ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis 
inclinaret, etiam uigilando peremerunt. Merito certe laudant 
uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille 
iurauerat, quorum cultu prohibito has generi humano clades 15 
isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut istam 
uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has inrogari poenas. 
seu uoluerunt seu permiserunt, quid periuro grauius irati facere 
potuerunt? Sed quur non ratiocinationem meam potius ad 
utrumque concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter 20 
iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet 
ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. 
Hoc si huic uitae utile existimabat, cuius tam horrendum 
exitum meruit, procul dubio fallebatur. Suo quippe docuit 
exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis «5 
prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui 
et uictus et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per 

1 carthaginenses A a 5 redit. fuisse L A adquae A 6 arbitra- 
tiatur L 7 potst captiuos. inserta est glossa: In subsequentibus dicit[n. 
p) suasus est ut staret, A 8 quia] quod v 16 coleuantur L 17 ue- 
rum] uiro, i et o m. 2. in ras., e 18 sed quid C, miro erroxe librarius 
sed in uersu sequente ante quur omissum hic posuit de periuro fk* 
20 sic ille v 21 maneret (manere a) codd.; remaneret v quoliberet e 
22 fi, superscripto minime, a 23 utilae C existimauat XA 1 24 fal- 

vo 

leuatur ZA 1 sci^ e 27 captibus XA 1 qui a 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 15. 



29 



eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque horri- 
bili supplicii genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum 
cultus post hanc uitam uelut mercedem reddit felicitatem, 
quur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Urbi 

5 accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, 
cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, 
quam ille Kegulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueri- 
tatem tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut 
contendere audeat uniuersam ciuitatem deos colentem infelicem 

io esse non posse, unum uero hominem posse, quod uidelicet 
potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare 
quam singulos, cum multitudo constet ex singulis. 

Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captiuitate illis- 
que cruciatibus corporis animi uirtute beatum esse potuisse, 

i6 uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. 
Neque enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud 
ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob 
rem nondum interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit; 
sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri 

» non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus 
homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere 
his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere. 
Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse 
ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent, 

25 tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati tam 
diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur 
et Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de 
illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captiuati sunt, 

3 reddit L 2 A C ab depqv; reddidit L l f; reddet ak Domb. 4 ca- 
lupniantur a crhist. L 8 quisque//, e erasis litt. uara, L; quisque A 
obnititur, nit in ras., C 12 et ex A 13 M. LA pq; om. C; Mar- 
cum a d e reculum e l 15 possit esse v 20 propter om. A 1 

u 

21 accidit e l 23 talem se v habif I ///ibem, corroso margine, L 
i d 

cibem A l 27 qua,e A 28 captiuati L A 2 C ab d ep ak 2 f; captiuitati 
AU* 1 ; captiui ducti qv 



Digitized by Google 



30 



S. Aurelii Augustini 



hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc in- 
pudenter adque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro 
non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris 
iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet, 
captiuusque aput hostes per longam mortem supplicio nouae 
crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est 
Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui supernam 
patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos 
se esse nouerunt. 

CAPUT XVI. 

An stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum 
est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus 
animi sine uoluntatis adsensu. 

Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum 
eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra commissa, 
non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed 
etiam in quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non 
pietas, non ipsa uirtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius 
disputatio inter pudorem adque rationem quibusdam coartatur 
angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem red- 
dere, quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis 
positum adque firraatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab animi 
sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri 
sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quid- 
quid alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato 
proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed 
quia non solum quod ad dolorem, uerum etiam quod ad libi- 

8 Petr. I, 2, 11 

1 8aluuerrimae L A 1 2 adque inprud. om. e quia Bi] quasi e 
nanf 

ficjes C 3 quot C l 7 sacramentorum, superscripto k xPi anoru > ^ 

t 

11 sacrarum Cpq; sanctarum v 15 f,upra C 16 nubturas XAC 1 
19 coartata C 20 curamus hic v 21 consulat. C 22 uibitur L; 

di 

bibitur A 23 usu om. C x 24 incussa A stauili L A 27 libionem A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 15. 16. 17. 31 

dinem pertinet, in corpore alieno perpetrari potest: quidquid 
tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudici. 
tiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum 
cum mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis 
* aliqua uoluptate non potuit. 

CAPUT XVII. 

De morte uoluntaria ob metum poenae siue 
dedecoris. 

Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huius modi 

w paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignofcci? et quae 
se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium deui- 
tarent, quisquis [eis] hoc crittiini dederit, ipse crimen insipientiae 
non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate homi- 
nem occidere uel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla 

i5 concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, 
et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in 
ea causa fuit, qua se occidendum putauit. fNam si Iudae factum 
merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo 
suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam 

20 expiasse commissum, quoniam Dei misericordiam desperando 
exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum 
reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali 
supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se 
occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi- 

25 uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia licet 

17 Mt. 27, 5 

1 post pertinet tn cod. d sine ullo lacunae signo sequuntur uerba 
inde ab probamus neminera cett p. 47, 5 3 pudorem tamen v 9 ^ac A 
11 debitarent ZA 1 12 eis om. LA crimen . . cauebit LA Cb l poL 
Bomb.; crimen . . carebit b 2 k l f; crimine . . . carebit a e q k 2 v 15 con- 
cidit A 1 16 cum . . . innocentior om. e x 17 quia e si om. A 
21 exitiabiliter m. 2 in inexpiabiliter corr. y b 22 relinquit L; relin- 
quid A a m. 1 sup. lin. L se om. a 23 suplicio XA quid e 



Digitized by Google 



32 



S. Aurelii Augustini 



propter suum scelus alio suo scelere occisus est. Quur autem 
homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum inter- 
ficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur 
nocentem, adque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo 
perpetretur alienum? 5 

CAPUT XVIII. 

De aliena uiolentaque libidine, quam in oppresso 
corpore mens inuita perpetitur. 

At enim, ne uel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet, 
si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. Sed cum 10 
pudicitia uirtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, 
qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire 
decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate 
habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente 
uel renuat: quis eadem sana mente putauerit perdere se pudi- 15 
citiam, si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur 
et expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia perit, 
profecto pudicitia uirtus animi non erit, nec pertinebit ad ea 
bona, quibus bene uiuitur, sed in bonis corporis numerabitur, 
qualia sunt uires pulchritudo saneualetudo, ac si quid huius *o 
modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque 
uitam omnino non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia, 



tn 

1 alio suo e 2 nihil malt A raaleficiat e l 7 uiolentaque corr. 
Dubner; uiolentiaque C; uiolentiarum p q v Domb. Heertcagenum secutus 
edidit: de alienae uiolentia libidinis 9 At] ait e eum polluat e li- 
uido LA 9 sq. polluit— polluit C 1 12 quam mala e 14 faciat C 

ut 

15 rennuat L A l C l e parauerit C 16 oppraessa XA; oppersa e 
17 liuido LA 18 ad illa p 19 numerauitur L 20 saneuale- 
tudo. sic scribendum esse monui in Woelfflini Archiv. I (1884) p. 203 

ittu i i 

faneualetudo C m. 2 corr.; sane ualetudo e: sana ualetudoX Aakf; 
sanaq" ualitudo b; sana integraque ualetudo aqv; sanitas ualetudo 
Domb. huius ' ce inodi, ce corr. m. zctra lin., C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 18. 



33 



ut quid pro illa, ne amittatur, etiam periculo corporis labo- 
ratur? Si autem animi bonum est, etiam obpresso corpore 
non amittitur. Quin etiara sanctae continentiae bonum cum 
inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et ipsum 
corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa 
intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia 
eo sancte utendi perseuerat uoluntas et, quantum est in ipso, 
etiam facultas. 

Neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt 
integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint 
diuersis casibus etiam uulnerata uim perpeti, et medici ali- 
quando saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus. 
Obstetrix uirginis cuiusdam integritatem manu uelut explorans 
siue maleuolentia siue inscitia siue casu, dum inspicit, perdidit. 
Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse 
aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamuis 
membri illius integritate iam perdita. Quocirca proposito animi 
permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec 
ipsi corpori aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam 
seruat perseuerantia continentiae suae. An uero si aliqua 
femina mente corrupta uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, 
pergat uitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem 
sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam 
corpus sanctificabatur, amissa adque destructa? Absit hic error 
et hinc potius admonearaur ita non amitti corporis sanctitatera 
manente animi sanctitate etiam corpore obpresso, sicut amit- 
titur et corporis sanctitas uiolata animi sanctitate etiara cor- 

1 periculo i 1 C l ; cum periculo L 2 C 2 rell. v Domb. lauoratur L A 

c i 

4 immunditia L l edit C 5 deo C cum om. a cederet C 

7 est in ipso L A; in ipso est rell. v 8 etiam sanctum est in 

marg. e 11 etiam casibus v 12 opitulantis C l orret C { ; horrent a 
14 maliuolentia LACae inscitia LACaepq 2 ; inscia b l q l ; in- 

Bcientia b 2 ak 2 f casu quodam a per//dit, di eras., C; perdit a 
16 de ipsius om. e 19 liuidinis LA 21 uoberat L 22 uitandaT^A 1 
ad hoc LA l C; adhuc rell v Domb. 23 dicemus e 24 sanctificaua- 
tur LA 25 a/mitti, d eraso, L et oiw. v 

XXXX Ang. opera Sectio V pars I. 3 



Digitized by Google 



34 



S. Aurelii Augustini 



pore intacto. Quam ob rem non habet quod in se morte 
spontanea puniat femina sine ulla sua consensione uiolenter 
obpressa et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam 
hoc fiat! ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagi- 
tiura, quamuis alienum, adhuc pendet incertum. 5 

GAPUT xvim. 

De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum 
peremit. 

An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore 
obpresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum con- 10 
sensione mutato illius tantum esse flagitium, qui obprimens 
concubuerit, non illius, quae obpressa concumbenti nulla uolun- 
tate consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos femi- 
narum Christianarum in captiuitate obpressarum non tantum 
mentes, uerum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam 15 
certe, matronam nobilem ueteremque Romanam, pudicitiae 
magnis efferunt laudibus. Huius corpore cum uiolenter ob- 
presso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus 
inprobissimi iuuenis marito Collatino et propinquo Bruto, uiris 
clarissimis et fortissimis, indicauit eosque ad uindictam con- 20 
strinxit. Deinde foedi in se commissi aegra adque inpatiens 
se peremit. Quid dicemus? Adultera haec an casta iudicanda 
est? Quis in hac controuersia laborandum putauerit? Egregie 
quidam ex hoc ueraciterque declamans ait: 'Mirabile dictu, 
duo fuerunt et adulterium unus admisit.' Splendide adque 25 

1 si non a 2 consessione C 1 uiolenterque a 3 aliena C 1 
4 faciat L A 1 C 1 cum, cu m. 2 in ras , C 5 pendit C l 9 pre- 
spicuae C 1 10 confessione e 12 conconbenti C 1 ; con cumuenti L 
(n radendo ex m corr.). A 15 mentis C 1 17 c/um. ex quum corr., C 
18 tarquini X 1 liuidinose LA potius c 1 19 inprouiss. LA 
marito, 0 ex u corr., C conlatino be 20 et fort. LAepv; ac fort. 
C a b 22 premit 6 n quod C l dicimus C iudic.] dicenda L x 
23 lauor. L A potauerit C 1 egregiae C 24 mirauile L A; mira- 
bile, e m. 2 in j corr., C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 19. 



35 



uerissime. Intuens enim in duorum corporum commixtione 
unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam uolun- 
tatem, et non quid coniunctione membrorum, sed quid animo- 
rum diuersitate ageretur adtendens: 'Duo, inquit, fuerunt, et 
adulterium unus admisit.' 

Sed quid est hoc, quod in eam grauius uindicatur, quae 
adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus 
est. haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpu- 
dicitia qua inuita obprimitur, non est haec iustitia qua casta 
punitur. Vos appello, leges iudicesque Komani. Nempe post 
perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum in- 
pune uoluistis occidi. Si ergo ad uestrum iudicium quisquam 
deferret hoc crimen uobisque probaretur non solum indem- 
natam, uerum etiam castam et innocentem interfectam esse 
mulierem, nonne eum, qui id fecisset, seueritate congrua 
plecteretis? Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata 
Lucretia innocentem, castam, uim perpessam Lucretiam insuper 
interemit. Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis, 
quia non adstat quam punire possitis, quur interfectricem in- 
nocentis et castae tanta praedicatione laudatis? Quam certe 
aput infernos iudices etiam tales, quales poetarum uestrorum 
carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam 
inter illos scilicet, 

qni sibi letum 
Insontfis peperere manu lucemqne perosi 
Proiecere animas; 

cui ad superna redire cupienti 

24 Verg. Aen. 6, 434 sqq. 
4 inquid LAC [ 7 Nam om. e 8 suplicio L A C l 9 comprimi- 
tur b q jniustitia a 11 quamquant C 1 12 uoluistis imp. occidi a 
13 prouaretur LA 15 qui id] quid C x 16 illa illa L A C { ap k v; 
illa C 2 beqaf 17 lucretiam lucretia a insuper sup. lin. a 18 inter- 

sitia 

imit C 1 19 adstat LACep; astat aqv Domb. postanta, omissis 
quur . . . castae, e 20 castae sup. lin. m. 1 L 23 inter illos scilicet 
LA; scil int. illos C rell. v 24 loetum ae 26 proicere L 1 A 1 27 re- 
dire ex federe corr. C 

3* 



Digitized by Google 



36 



S. Anrelii Augustini 



Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae 
Adligat. 

An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi 
consciam se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo 
nosse poterat) quamuis iuueni uiolenter innienti etiam sua 5 
libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut 
morte putaret expiandum? Quamquam ne sic quidem se occi- 
dere debuit, si fructuosam posset aput deos falsos agere 
paenitentiam. Verum tamen si forte ita est falsumque est 
illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius *<> 
ambo adulterium commiserunt, unus manifesta inuasione, altera 
latente consensione, non se occidit insontem, et ideo potest a 
litteratis eius defensoribus dici non esse aput inferos inter 
illos, 'qui sibi letum insontes peperere manu.' Sed ita haec 
causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatnr homicidium, is 
adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium 
cumuletur; nec omnino inuenitur exitus, ubi dicitur: 'Si adul- 
terata, quur laudata; si pudica, quur occisa?' 

Nobis tamen hoc tam nobili feminae huius exemplo ad 
istos refutandos, qui Christianis feminis in captiuitate con- 20 
pressis alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant. sufficit 
quod in praeclaris eius laudibus dictum est: *Duo fuerunt et 
adulterium unus adinisit.* Talis enim ab eis Lucretia magis 
credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu. 
Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non *s 
adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris infir- 

1] ib. u. 438 

1 fata obstant q 2 v tristisque LACaepakf; tristique b q 2 v 
innabilis aqv undae L A C epa 1 k x ; unda a b a 2 k 2 f v; un alligat, in 
marg. da, q 3 ibi ideo a 5 sua, m. 2 suj, G 6 Hbine C l ; liui- 
dinc L A 7 ne L \ C x abpqa k x ; nec C 2 ek 2 fv occidere se v 
8 posset post falsos habet a 9 falsum quidem est e 10 ad adulter. p 
12 non] et non q; nec a 13 inter illos m. 1 sup. lin. L; inter eos C 
17 adultera e 19 hoc LAC l p; in hoc C 2 ab qv Domb. 20 conpres- 
sis, sis m. 2 in ras., C 21 ab . . . insultant om. e cogitat.] contagi- 
one a 25 adulterium \ 2 a 26 adultera L A C 2 b ep q cnk f; adulterata Ch> 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 19. 20. 



37 



mitas. Puduit euim eam turpitudinis alienae in se coramissae 
etiamsi non secum, et Romana mulier, laudis auida nimium, 
uerita est ne putaretur, quod uiolenter est passa cum uiueret, 
libenter passa si uiueret. Unde ad oculos hominum testem 

5 mentis suae illam poenam adhibendam putauit, quibus con- 
scientiam demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi 
erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa 
patienter. Non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae 
similia uiuunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, 

io ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis 
concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia 
erubescendo committerent. Habent quippe intus gloriam casti- 
tatis, testimonium conscientiae; habent autem coram oculis 
Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non 

i5 habent amplius, ne deuient ab auctoritate legis diuinae, cum 
male deuitant offensionem suspicionis humanae. 

CAPUT XX. 

Nullaro esse auctoritatem, quae Christianis in 
qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat. 

so Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam 
nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut 
uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullyis cauendi caren- 
diue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et 
prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non 

^soccides, praesertim quia non addidit: 'proximum tuum', 
sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit, 

26 Exod. 20, 13. 16 
1 commissae, o ex u corr., C 2 abida LA 3 biberet L A 4 ui- 
beret L testem ment. suae LAp; ment. s. t. C rell. v 5 athib. LA 
6 dernon8trari A 1 9 uibunt IA uiuunt tamen Bomb.; uiuunt. Tamen v 
10 quoniam] quando e 12 eruuescendo L; erubiscendo C 14 ubi — 
habent om. a 15 amplius habent v debient L l autoritate C l 
16 debitant LA 19 attribuat p q 21 repperiri LAC x e 22 ca- 
rendi cauendiue v 23 nobismed C 24 prohibitus C 1 25 occidis C' 1 

qui f a m. 1 superscr., L addit C 1 26 sicut usque ad tuum p. 38, 1 
om. e 1 sicuti L inquid C l 



Digitized by Google 



38 



S. Aurelii Augustini 



testimonium non dices aduersus proximum tuum. 
Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testi- 
monium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam 
regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, 
quando quidem scriptum est: Diiiges proximum tuum 
tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus 
reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus 
proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testi- 
monium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque 
non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduer- 
sus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis 
intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum 
in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, 
nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus! 
Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora 
conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat 
occidere. Quur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus 
alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quarauis non 
sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde 
etiam, cum uis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de 
huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas 
non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum 
est: Occidit uHes eorum in grandine. Num igitur ob 
hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas 
ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? 
His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides, 

5 Mt. 22, 39 21 Cor. 15, 36 23 Ps. 78, 47 

2 se om. L A 5 diligis C l 8 faceret ex fecerit corr. C quod C 
9 perhibetur C l 12 cum om. i 1 C l 13 occidis C l post occides 
in C uocula quaedam (ut? et?) erasa est 16 ut///ex, eraso ut uidetur 

i 1 nou 

nec, C etiam nullum eorum q etiam 1 orum L 17 ergo non C; ergoZ; 
non ergo rell. v 18 alitur sup. lin. C 19 bibere LA 20 athib. L\ 

wodi sc 

21 huius modi C huiusseminibus L; huiusmodiminibus A; huiuscemodi 
sem. rell. v inquid L A C 1 23 ab A 24 audiuimus e occidis C l 
25 et . . . adquiescimus in marg. e erroribus a 26 deleram. C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 20. 21. 



39 



si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia 
nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, 
uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla 
nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum 
habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et 
uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de 
homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec 
alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam 
hominem occidit. 

CAPUT XXI. 

De interfectionibus hominum, quae ab homicidii 
crimine excipiuntur. 

Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, 
ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus 
occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore 
expressa iussione, (non autera ipse occidit, qui ministerium 
debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa- 
quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non 
occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam 
gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est 
iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et 
Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, 
uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium 
nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito 
quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte 

22 Gen. 22 

1 si orn. L l A C x accepimus A de frutectis esse L A ; esse de 
fr. rell. v fructetis e l 2 est eis sensus v inrationabilibus L l b k 2 f; 

in 

rationabilibus C; inrationalibus L 2 A a ep ak l v Domb. anim. irrat. v 
3 natatilibus om. b l ; nabilibus q ambulantibus Apqaf x 4 quam C\ 
qfiam (quoniam T) C 2 8 alterum ex adulterum corr. C 13 Quas- 
dara . . eadem m. 1 in marg. e 14 non om. a iubet deus occidi C 
15 a persona e 16 minest. C l 17 amminiculum LA 18 quod CA 
19 qui do/, ex quidem corr., C 25 Ieptbe LC; iepthae A; iepte ae 



Digitized by Google 



40 



S. Aurelii Augustini 



filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immo- 
laturum Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus 
occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum 
hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter 
hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur ex- 
ceptis, quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae 
Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum 
uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. 

CAPUT XXII. 

An umquam possit mors uoluntaria ad magni- 
tudinem animi pertinere. 

Et quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magni- 
tudine fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. 
Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem 
animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo 
tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata se ipse inter- 
emerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre 
non potest uel duram sui corporis seruitutem uel stultam 
uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui 
uitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum 
iudicium maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris 
inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere. 
Quam ob rem si roagno animo fieri putandum est, cum sibi 
homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi 

1 Iudic. 11, 30 sqq. 3 Iudic. 16, 30 
1 cum, c m. 2 in ras., C; quum L k se immol. deo id uouisset t; 

n 

2 de om. C x 3 samso L; sampson C 10 Anumquam C; Quod 
nunq. pqv 15 nominabitur L A C; nominatur rell. v Domb. 

16 ipsum c interimit C l 17 mens om. a 20 magis erumno- 

sam LA. 22 inuolbitur C 24 theobrotus Cbepq; theobrutus £A; 
clemobrotus a; Cleombrotus (Cic. Tusc. J, 34, 84) v Domb. (fidem 
habeie malui libris mss. quam corrigere crrorem auctoris memoria 
ut uidetur falsi. similis crror supra p. 9, 30 in Catonis nomine 
apparuit.) 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 22. 



41 



magnitudine reperitur, quein ferunt lecto Platonis libro, ubi 
de inmortalitate animae disputauit, se praecipitem dedisse de 
muro adque ita ex hac uita emigrasse ad eam, quam credidit 
esse meliorem. Nihil enim urguebat aut calamitatis aut criminis 
seu uerum seu falsum, quod non ualendo ferre se auferret; 
sed ad capessendam mortem adque huius uitae suauia uincla 
rumpenda sola adfuit animi magnitudo. Quod tamen magne 
potius factum esse quam bene testis ei esse potuit Plato 
ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque 
fecisset uel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortali- 
tatem animae uidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohi- 
bendum esse iudicasset. 

At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium per- 
uenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum 
fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda 
est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto 
digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non 
fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse 
Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, 
, fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere 
ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. 
Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex 
hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas 
praeparaturum esse se pi-omisit, quaelibet exempla proponant 

20 Mt. 10, 23 24 Io. 14, 2 

1 plat/onis, i eras., C 3 ita sup. lin. L migrasse Abv 4 ur- 
guebat LA l C 6 capiss. C 1 huius LAb*p; ad huius C rell. v 
Domb. suabia jLA uincla mss.; uincula v 7 sola sup. lin. e 
8 potuit esse v 10 praecepisset, superscripto m. 2 fieri, L; praecip. C' 1 

quammortalitatem C 18 quia, ia m. 2 in ras., C; qui e 19 per- 

sequutionem L 20 ammonere LA 22 si hoc ille L A C ab eqk fv; 

ille si hoc p ct Bomb. 23 emigrarent L A C a ep q ak 2 /*; migrarent 

bk l f 2 v mansiones aeternas L Aak f Bomb.; se niansiones (fe ex re 

** 

corr. C) aetemas Ca 2 bepq; mans. aet. se v 24 promisit L; se 
promisit AaBomb.; se om. rell. proponant LA; opponant rell. v 
Domb. 



Digitized by Google 



42 



S. Aurelii Augustini 



gentes, quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere 
colentibus unum uerum Deum. 

CAPUT XXIII. 

Quale exemplum sit Catonis, qui se uictoriam 

Caesaris non ferens interemit. 5 

Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra [satis] 
quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctori- 
tate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit; 
non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus liabe- 
batur, ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse 10 
quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod 
amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius 
dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse 
censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens, 
sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in 15 
suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria 
Caesaris uiuere, quur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem 
de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Quur non 
et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui 
contra imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem lauda- 20 
biliter Torquatus occidit, quur uictus uicto filio pepercit Cato, 
qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse 
uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo 
igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere; 
alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid 25 
[est] ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a 
Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, 

T 

6 satis om. L l C 8 praescribunt C l utice A 1 ; utiqc A 2 10 recte 
etiam v 11 factum C l 13 dissuadeb /ant, e eraso, C inuechil- 
lioris ZA 1 14 praecabens L A 15 sustenens C 1 16 iudicauit mss.; 
indicauit v 17 uibere L filio mss.; pater filio v 18 superare b 

u 

20 laudauiliter L A 22 turpis L 23 ferre, superscripto m. rec. fuisse, A 
24 uibere L 25 liueraret L Quid ergo LApa; quid ergo est 

Cabeqkf; quid est ergo v Domb. 27 et ante sperauit om. Lb 2 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 23. 24. 



43 



ne ab illo etiam sibi parceretur, ut ipse Caesar dixisse fertur, 
inuidit — [aut] ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit? 

CAPUT xxim. 

Quod in ea uirtute, qua Regulus Catone praestan- 
5 tior fuit, multo magis emineant Christiani. 

Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum uirum 
Iob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam 
inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos 
ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignis- 

io simis, qui captiuitatem dominationemque hostium ferre quam 
sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex 
litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam. 
Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus 
est subici et t ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus 

15 autem Poenos iam uicerat imperioque Romano Romanus im- 
perator non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus laudandam 
uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos 
ferre seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit 
et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Roma- 

20 norum dilectione constantiam, nec uictum auferens corpus* ab 
hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod se occi- 
dere noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa 
promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in 
senatu uerbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione 

2 aut om. LA Cbp; et a 8 inlata sibi mortem C 1 9 ex nostris 
litt. v 12 eorum eundem illum Cbpqk f; eorundem illum LAea; 

ra 

eorundem illi a; eorum eidem illi v M. catoni regulum IA; catoni 

m 

regulum, ih. m. m. 2, C; Catoni M. regulum p; Marco Catoni Marcum 
Begulum abev Domb. praeferam i l A Cpq; praeferam 1 (' = us) L 1 ; 
praeferamus abev 14 cligit C l ; delegit Aa 16 et 21 cibibus LA 

19 carthagenensium C; carthaginensium A 1 20 auferens inuictum 

corr. m. in marg. C 22 prouabit L cuausa C\ causa omisso cum, C 2 
24 quam bello L A Cbp a f; quam in bello aeqv Domb. sine, si 
m. 2 in ras., C 



Digitized by Google 



44 



S. Aurelii Augustini 



remeauit. Tantus itaque uitae huius contemtor, cum saeuien- 
tibus hostibus per quaslibet poenas eam finire quam se ipse 
perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo interimat, 
procul dubio iudicauit Inter omnes suos laudabiles et uirtutis 
insignibus inlustres uiros non proferunt Romani meliorem, 6 
quem neque felicitas corruperit, nam in tanta uictoria mansit 
pauperrimus, nec infelicitas fregerit, nam ad tanta exitia reuertit 
intrepidus. Porro si fortissimi et praeclarissimi uiri terrenae 
patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces 
cultores, sed ueracissimi etiam iuratores, qui hostes uictos more 10 
ac iure belli ferire potuerunt, hi ab hostibus uicti se ipsos 
ferire noluerunt et, cum mortem minime formidarent, uictores 
tamen dominos ferre quam eam sibi inferre maluerunt: quanto 
magis Christiani, uerum Deum colentes et supernae patriae 
suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos diuina dispo- 15 
sitio uel probandos uel emendandos ad tempus hostibus sub- 
iugauerit, quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos 
tam humiliter altissimus uenit, praesertim quos nullius militaris 
potestatis uel talis militiae iura constringunt ipsum hostem 
ferire superatum. Quis ergo tam malus error obrepit. ut homo 20 
se occidat, uel quia in eum peccauit, uel ne in eum peccet 
inimicus, cum uel peccatorem uel peccaturum ipsum occidere 
non audeat inimicum? 

CAPUT XXV. 

Quodpeccatum non per peccatum debeat declinari. 25 

At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum 
corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire 

in 

3 homoterimat L m. 1 corr. 4 indicauit / uirtutis LA C 2 abepk; 

m neque 

uirtutes C* a f l ; uirtutibu9 q f 2 ; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felici- 
tas C m. 2 corr. 7 paurimus C l reuertit L A Cabe l qkv; reuer- 
titur e 2 paf 8 fortissimum C terrae C 1 15 dispositioue C 16 pro- 

uandoB IA 17 humilite C; umilitateXA 18 umiliter LA uenit 
altis. v nullus C 1 20 ferire, superscripto X ferre, a obrepet e 2 
21 in om. e l ne m. 2 in fine uersus C 26 At enim] inter columnas 
m. uet. adscriptum est obiectio, L est nt. 2 expunct. A libidine 
(liuid. jLA) LACp; libid. hostili abqv Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 24. 25. 



45 



peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed 
propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se 
debet occidere. NuJlo modo quidem hoc faciet animus, ut 
consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui 

5 Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupi- 
scentiae subiectus est. Verum tamen si detestabile facinus et 
damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut 
ueritas manifesta proclamat, quis ita desipiat ut dicat: lam nunc 
perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulte- 

io rium > ? Nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, 
sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro 
adulterium quam certum de praesentihomicidium? Nonne satius 
est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale 
facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? Haec 

i* dixi propter eos uel eas, quae non alieni, sed proprii peccati 
deuitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae 
forte consentiant, uim sibi, qua moriantur, inferendam putant. 
Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in 
eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut 

20 mens talis quibuslibet carnis uoluptatibus ad consensum tur- 
pitudinis cedat. Quod si illa concupiscentialis inoboedientia, 
quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae 
uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, quanto magis absque 
culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in 

*& corpore dormientis! 

2 hoc m. 1 sup. lin. L quisque ///conmittat, erasis duabus uel tri- 
bus litteris, L 4 liuid. L A concitatae LAC l a q; concitante C 2 b e 

c>i;iif 

p a k 7 f 5 corpori eiusque concupiscentiae (concentiae m. 1 corr. L) 
L Ae p ol; corpoii concujdscentiaeque a b q k f; corporis concupiscentiae v- 
corpori uoluptatique C Domb. 6 detestauile L 7 damnauile LA 
8 manifestat C 9 forte postea t; 11 pot. pecc. v 16 euitandi L l 
18 in deo ae 20 quibuslibet LACpa; cuiuslibet abcqkfv 22 ad 
hoc C l 23 quasi, a m. 2. in ras., C; quasi | si, si in initio proximi 
uersus repetitum, L absque, abs om. A 4 24 in corpore .... culpa 
t'8t om. b x e x 



Digitized by Google 



46 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXVI. 

De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta 
noscuntur, qua ratione facta credenda sint. 

Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore perse- 
cutionis, ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum 5 
adque necaturum se liuuium proiecerunt eoque modo defunctae 
sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione cele- 
berrima frequentantur. De his nihil teraere audeo iudicare. 
Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, 
ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas, 10 
nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, 
non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, 
sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est 
credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis am- 
bagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis 13 
obsequium pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit, 
quisquis Deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham 
etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum oboediens potestati, 
sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla 
ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit. reus 20 
est imperii deserti adque contemti; quod si sua sponte adque 
auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. 
Itaque unde punitur si fecit iniussus. inde punietur nisi fecerit 
iussus. Quod si ita est iubente imperatore, quanto magis 
iubente creatore! Qui ergo audit non licere se occidere, faciat, 25 
si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat 

4 persequut. L A 5 sua[e pudici]tiae, incltisae litterae m. 2 in ras., C 
debitarent L A 6 flubium LA 8 timere C 1 audeo temere a 
9 digni C 1 10 diuinae C 1 13 samson ZAC 2 ; samso C 1 ; sanson a 
15 criinin C 1 qui C l 17 quis C 1 immolare filium v decre- 
berit XA 19 qualibet LAp; qua rell. v Domb. ligitime C x nulla 
homicidii om. e x 22 crimen mss.; in crimen v sang. hum. e 

re 

23 fecit mss.; fecerit v 24 iuuente LA 25 licet C m. 1 corr. se 

t 

om. a 26 contempuere C 1 a e uideaturum L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 26. 27. 



47 



utrum diuina iussio nullo nutet incerto. Nos per aurem con- 
scientiam conuenimus, occultorum nobis iudicium non usur- 
pamus. Nemo scit quid agatur in homine nisi spiri- 
tus hominis, qui in ipso est. Hoc dicimus, hoc adserimus, 
hoc modis omnibus adprobamus, neminera spontaneam raortem 
sibi inferre debere uelut fugiendo molestias temporales, ne 
incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc 
ipse incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat 
alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae 
magis hac uita opus est, ut possint paenitendo sanari; nemi- 
nem uelut desiderio uitae melioris, quae post mortem speratur, 
quia reos suae mortis melior post mortem uita non suscipit. 

CAPUT XXVII. 

An propter declinationem peccati mors spontanea 
adpetenda sit. 

Kestat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur 
ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat uel 
blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si 
uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hor- 
tandi sint homines tunc se potius interimere, cum lauacro 
sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acce- 
perint peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia 
futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si 
morte spontanea recte fit, quur non tunc potissimum fit? 
Quur baptizatus sibi quisque parcit? Quur liberatum caput 

4 1. Cor. 2, 11 

5 ad] probamus hinc redit d 7 incedat C 1 8 ipse C 2 v; ipso 

L A C 1 ab dep qak 1 10 haec A 2 C 2 ak l 11 speratur mor- 

tem in marg. e 12 reus C l ; reum a suscepit C l 16 Restat una, 

d 

mperscripto m. rec. ergo, A 19 amittere L 20 thunc XA 1 et sic 

re b 

8emper potius om. L l A 1 interime C quum labacro L A 21 aluti C 
uniuersorum tempus rem. e acceperunt C 1 23 futura . . . omnia 
in marg. a omnia sunt v 25 liueratum LA 



Digitized by Google 



48 



S. Aurelii Augustini 



tot rursus uitae huius periculis inserit, cura sit facillimae 
potestatis inlata sibi nece omnia deuitare scriptumque sit: 
Qui amat periculum, incidet in illud? Quur ergo 
amantur tot et tanta pericula uel certe, etiamsi non amantur, 
suscipiuntur, cum manet in hac uita, cui abscedere licitum 5 
est? An uero tam insulsa peruersitas cor euertit et a con- 
sideratione ueritatis auertit, ut, si se quisque interimere debet, 
ne unius captiuantis dominatu conruat in peccatum, uiuendum 
sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas 
tentationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino 10 
formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec uita 
non ducitur? Quid igitur causae est, quur in eis exhortationi- 
bus tempora consumamus. quibus baptizatos adloquendo stude- 
mus accendere siue ad uirginalem integritatem siue ad con- 
tinentiam uidualem siue ad ipsam tori coniugalis fidem, cum 15 
habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota 
conpendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam 
peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere 
potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus? 
Poito si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat, 20 
non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit: 
Interfice te, ne paruis tuis peccatis adicias grauius, dum 
uiuis sub domino barbaris moribus inpudico\ qui non potest 
nisi sceleratissime dicere: 'Interfice te peccatis tuis omnibus 
absolutis, ne rursus talia uel etiam peiora committas, dum 25 



3 Eccli. 3, 27 

1 inserit, m. 2 superscripto se, e 3 incidet LAabp aA* 2 ; incidit 

r a 

Cqk 1 /v 4t amatur C y 5 cum C; cur e 7 debet, a m. 1, L; 

debeat Ae« 8 captiuantis, uan, m. 2 in ras., C et uiuendum e 

uibend. LA 9 oras LA 10 talibus, bu m. 1 sup. Zm., L qualis 

. . . formidatur L A C ab dp q olJc f; quales . . . formidantur e v sub 

t 

uno domino] sub uno xP° P 12 exortat. L; exorat. A 13 consum- 
mamus C uaptiziatos L 14 contenentiam C 1 19 poterimus c 
deum a puriorisque C 1 20 quis L l huc C [ 21 fronte/, m 
eraso, C 22 interficite C l 23 uibis ZA 24 interficere C 



Digitized by Google 



De ciuitate d e i lib. I. cap. 27. 28. 



49 



uiuis in mundo tot inpuris uoluptatibus inlecebroso, tot nefandis 
crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico > ? 
Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere. 
Nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, 
procul dubio iustior quam ista non esset. Quia uero nec ista 
est ; ergo nulla est. 

CAPUT XXVIII. 

Quo iudicio Dei in corpora continentium libido 
hostilis peccare permissa sit. 

Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra, 
si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam 
ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non 
uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi 
sunt. Quod si forte, quur permissi sint, quaeritis, alta quidem 
est prouidentia creatoris mundi adque rectoris, et inscru- 
tabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae 
eius; uerum tamen interrogate fideliter acimas uestras, ne 
forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono 
uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc 
etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio 
quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita 
esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde 
hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod 
ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis, 
diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; 
humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. 
In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc 
castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. Quarum uero 

15 Rom. 11, 33 

i 

13 quin C 14 sunt .... permissi om. e l 15 inscrutauilia L A 
16 inuestigauiles LA 21 corda uestra v 22 admirari A C; ammirari 

si §en 

L; mirari abdepqv amisse C 24 consistis L m. 1 corr. 27 pu- 
sillian. C prouatae L 

XXXX Aug. opera Sectio Y pars I. * 



Digitized by Google 



50 



S. Aurelii Augustini 



corda interrogata respondent numquam se de bono uirginitatis 
uel uiduitatis uel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humili- 
bus consentiendo de dono Dei cum tremore exultasse, nec 
inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, 
sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, s 
quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius 
ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate 
amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque 
aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse cau- 
sentur, nec ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit 10 
quod nemo inpune committit. Quaedam enim ueluti pondera 
malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum iudi- 
cium relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. Fortassis 
autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto 
castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen uim hostilem 15 
in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, 
quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in uasta- 
tione illa euasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti 
sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab 
istis ui raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. »0 
Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset 
perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si 
nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non 
ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori 
succursum est inmanenti, istarum occursura est inminenti. 95 
2 Rom. 12, 16 18 Sap. 4, 11 
1 uirgitatis C 71 2 superbisse (superuisse XA) mss.; superbiisse v 
3 cum, um m. 2 in ras., C 4 caritatis C 5 de/ 1 ferri, f in fine 
uersus eras., C 7 amplius C earum amplior v pauci/tate C 
8 emenerent C l quae sup. lin. A 9 conpraessit C 10 deura 
credant LAp Domb.; credant deum Ceqv negligere C 2 11 uelut L l 
14 consciae sunt e conscie/,///, ntiae eras., A 15 eituUisse e 17 super- 
uiae L l 18 euasisset C 1 21 nullus C l esset perpessa L A Cb dp; 

e 

essent perpessae aeqaP&f 22 superuiebant LA 23 contrectata 

n uc 

esset C 2 24 tumorifcursum L m. 1 corr.; tumori succursum Aepq: 
timoris occursum C % ; tumoris occursum C 1 ; tumoris occursum d; tumori 

i 

occursum a 25 in manentistarum C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 28. 29. 51 

Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae 
ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis 
corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine 
corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto 
5 diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et 
spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit 
auferri; qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim cogitani 
qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo 
sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere 
io ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare 
non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse 
permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo 
perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis. 

CAPUT XXVIIII. 

15 QuidfamiliaChristire8ponderedebeatinfidelibus, 
cum exprobrant, quod eam a furore hostium non 
liberauerit Christus. 

Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem 
suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium 

20 constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paeni- 
tendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tam- 
quam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut pvobatur 
aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique 
dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi 

25 est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia 

24 Ps. 41, 4 

2 istae A 3 corporilibus C 1 nullis C l liuidine IA 4 esse 
autem L A; autem om. p l ; autem esse C rell. v adiutorio a e 

b diuino, superscripto l diuinitus, a rouore LA sit 8up. lin. C 
6 inbito LX 8 quae C l 9 inuocantes LAC 1 ; ita inuoc. C 2 rell. v 
Domb. 10 nullo C 13 possit C 1 ; posse/t, n ercwo, L 15 infedili- 
bus C 17 liberauit p 18 omnes C l 19 lauent. IA 21 eroditur C l 
22 prouatur LA 23 illi] c. XXVIIII C probitati (prouit. L A) codd.; 
probationi v 24 deuenerint C 2 e 25 sunt e 

4* 



Digitized by Google 



52 



S. Aurelii Augustini 



patiuntur, pro quibus euitandis eos uel colunt uel colendos 
esse contendunt. Nam ista respondet: Deus raeus ubique 
praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit adesse 
secretus, abesse non motus; ille cum me aduersis rebus exa- 
gitat, aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque 
mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus seruat; 
uos autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de 
dis uestris, quanto minus de Deo meo, qui terribilis est 
super oranes deos, quoniam di gentium daemonia, 
Dominus autem caelos fecit. 

CAPDT XXX. 

Quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui 
de Christianis temporibus conqueruntur. 

Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem 
sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum 
uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os 
fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia 
cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus 
querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis 
habere securam et perditissimis moribus remota omni mole- 
stiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis 
habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis 
honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed 
ut infinita uarietas uoluptatura insanis effusionibus exquiratur, 
secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae saeuien- 

8 Ps. 95, 4 sq. 

1 euitandis, s sup. Zm., C 2 ubique praesens om. b { 3 praesens 

nat 

L A C 1 ab 2 p; praesens est (Peqv Donib. 5 exami/aut, m. 1 ex exa- 

minat 

minaut corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes 
dii A 12 aflnere C {cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. 
p. 341 sq.); affluere prosperit. p 14 uiberet ZA 16 eligit C l 
19 quteremini C l luxoriam C 22 cupiarum C l 23 utaraini, a 
m. 2 in ras.y C subrle C 1 25 sebientibus LA 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 30. 31. 53 

tibus peiora sunt hostibus. At ille Scipio pontifex maximus 
uester, ille iudicio totius senatus uir optimus, istam uobis 
metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani 
Carthaginem dirui et decernenti ut dimeretur contradicebat 
o Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem, et tamquam 
pupillis ciuibus idoneum tutorem necessarium uidens esse 
terrorem. Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est 
quam uerum diceret. Deleta quippe Carthagine magno scilicet 
terrore Romanae rei publicae depulso et extincto tanta de 

to rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta 
diruptaque concordia prius saeuis cruentisque seditionibus, 
deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam ciuilibus 
tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta 
cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas, ut 

15 Romani illi, qui uita integriore mala metuebant ab hostibus, 
perdita integritate uitae crudeliora paterentur a ciuibus; eaque 
ipsa libido dominandi, quae inter alia uitia generis humani 
meracior inerat uniuerso populo Romano, postea quam in paucis 
potentioribus uicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo 

«o seruitutis obpressit. 

CAPUT XXXI. 

Quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis 
cupido regnandi. 

Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, 
S5 donec continuatis honoribus ad potestatem regiam perueniret? 
Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio 
praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo 
auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque popu- 

1 sunt LA; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibi- 
bus IA 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., C 
11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus LA 14 immani- 
tus C l 15 uita/, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C l 19 ob- 
rito8 LA X ; obrutos p a 24 quiesciret C 1 superuiss. LA 28 lu- 

0« 

xoriaque C luxoriusque C 



Digitized by Google 



54 



S. Aurelii Augustiui 



lus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille prouidentis- 
sime cauendas esse censebat, quando ciuitatera hostium maxi- 
mam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore 
libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque 
cohibita nec auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciui- 5 
tati utilis uirtus floreret et cresceret eique uirtuti libertas 
congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex hac prouidentissima 
patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex 
maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) 
electus sine ulla sententiarum discrepantia uir optimus, caueam 10 
theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et 
cupiditate conpescuit persuasitque oratione grauissima, ne 
Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere 
et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Komanam pere- 
grinae consentire nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut 15 
uerbis eius commota senatoria prouidentia etiam subsellia, 
quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti 
ciuitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. Quanto studio 
iste ab urbe Eoma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si 
auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos 20 
esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, 
placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat. 
Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae 
fide cor mundans ad caelestia uel supercaelestia capessenda 
humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu 25 
superborum daemonum liberaret. 

3 noleua/t, n eras., L 4 liuido LA praemeretur L l C libido 
(liuido LA) LAabdeqkfv; libidine Cpa Domb. praessa L l 
luxuriaque . . . crassaretur m. 1 sup. lin. e 5 coibita L A 6 liuertas L A 
8 ueniebat, u et ie in ras., C idem sup. Un. L 9 a] e c l temp. 
illius v 10 electus sup. Un. L 11 et . . . oratione in marg. e 
13 luxoriam C 14 lauefact. LA enerband. LA 15 consentirent e 
tantumque, um m. 2 in ras., C 16 eius uerbis v subselia L x 
20 putauat LA quos ante esse, om. C l 21 esset C 1 aut si 

a 

intellegebat om. A 1 22 placandos estimabat, m. 2 in marg. 

infer., C existimauat L l 26 liueraret LA 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 31.32. 



55 



CAPUT XXXII. 

De scaenicorum institutione ludorum. 

Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire 
dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus 

h dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et 
licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum 
iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores defer- 
retis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim 
erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens 

10 tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare 
permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos 
sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter ani- 
raorum cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohi- 
bebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, 

15 eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia 
ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis 
circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit 
insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam 
pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, 

«o qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed 
moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis 
obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo 
(quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) 
Komana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque 

*5 inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris 
cottidie certatim pro histrionibus insanirent. 

4 liueratorem L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in 

ras.. C 6 licentia C l 7 tolerauilius L A; tolerabili/us, b eras., C 
deferretis, is m. 1 sup. lin. t L 8 huius modi IAa b 2 p; huius mundi C; 
eius modi b l eqv Domb. 10 cogitare LApa; considerare Cabdeqv 
Domb. 12 iuuebant L A propter labem animorum a 13 constitui 
LX; construi C rell. v Domb. 16 conquiebitXA ludis sup. lin. C 

a 

17 delecta C 1 18 nefando e 20 hac om. LApa 21 immitteret C 
22 fedauit deform. L A, in L transpositio m. 2 notata est; deform. 
foed. C rell. v 23 incrediuile LA 24 possidet C 1 26 istrionibus L A 



Digitized by Google 



56 



S. Aurelii Augustini 



capdt xxxra. 

De uitiis Komanorum, quos patriae non correxit 

euersio. 

• 0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, 
ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus 
populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicuni 
luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intra- 
retis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? 
Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis 
euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra 
prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque 
euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili 
terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem 
publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis 
plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod 
homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae 
facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, 
Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securi- 
tate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, 
qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. 
Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam 
flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdi- 
distis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi 
permansistis. 

CAPUT XXXIIIL 
De clementiaDei ; quaeUrbis excidiura temperauit. 

Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, 
ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit, 

7 quaeretis C 1 intraretis bis positum C 9 lauem LA ae] 
hanc e hanc probitatis . . euersionem om. e prouit. XA 12 cer- 
neuat L A securos csse ab hostili terrore L A Cp; ab host. terr. sec. 
esse abdev Domb. 13 noleuat LA Neque enim cens. om. A 
censeuat L esse/, m cras., C 15 quodaemones L x A 19 peccatam C 1 
luxoriam C 1 21 uoleuat LA 22 flueritis C' 1 nec LACabdp; 
uos nec q v Bomb. nec . . . luxuriam om. e 1 27 uibitis L A am- 
monet LA 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. I. cap. 33. 34. 35. 57 

ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius 
hostiles manus euaderetis. Eomulus et Eemus asylum con- 
stituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa 
liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. 
Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc con- 
stituerunt euersores Urbis, quod constituerant antea conditores. 
Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuiura suorum 
numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium 
numerositas seruaretur? 

CAPUT XXXV. 

De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de 
falsis intra ecclesiam Christianis. 

Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respon- 
deat inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina 
ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere 
ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, 
donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum 
numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur 
in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum 
futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, 
partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus 
Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, 
modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. 
De correctione autem quorundam etiam talium multo minus 
est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati 
amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt 
istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, 
donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu 
et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus 
adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis 
a contrario comparatis clarius eminebit. 

4 1iuerXA 5 processitZA Ca b dpqak f; praecessit e i? 6 urbes C l 
8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om. G 1 et alia Aap; etaliqua^ 
16 cibes L 18 quandiu C 1 24 quorumdam C 31 emineuit ZA 



Digitized by Google 



58 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXXVI. 

De quibus causis sequenti disputatione sit 
disserendum. 

Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui 
Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, 5 
qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt 
enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uide- 
buntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium 
prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita 
fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam 10 
uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis 
prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et 
quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare 
dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque 
nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum 15 
decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos 
dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque con- 
uicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, 
sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. 
Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore 20 
disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disse- 
ratur, non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria 
clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmor- 
talitate et quod Deus uerus mundum condiderit et de proui- 
dentia eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam 23 
et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse 
huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus 
pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei 

4 quaedam mihi qv aduersum b 5 relegionem C l 6 enim 
sunt qv 7 potuerunt A 1 qa 9 pertin. prou. v 11 relegio C l a 
m. 1 sup. Un. L sacrilegiis L 12 quos, m. 2 in qui tnutat, A 
13 uerus Deus v 15 et potius niss.; quin potius v 17 confutati sunt 
atque deuicti q 20 subtiliore LACabdeuk*; subtiliori p q k 2 f; 
sublimiore v 23 et de niss.; scilicet de v 24 Deus uerus v con- 
dederit C l 25 condidet C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 1. 



59 



ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sem- 
piterna beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius 
uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio. 

LIBER II. 
CAPDT I. 

De modo, qui necessitati disputationis 
adhibendus est. 

Si rationi perspicuae ueritatis infirmus humanae consue- 
tudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri 
languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino 
adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone 
opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem 
his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant. 
Nunc uero quoniam ille est maior et taetrior insipientium 
morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post 
rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, siue 
nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstinatissima 
peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam 
ipsam rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius 
dicendi plerumque res claras, uelut eas non spectantibus in- 
tuendas, sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuen- 
tibus offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi 
modus, si respondendum esse respondentibus semper existi- 
memus? Nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur, 

2 h/ic, radendo ex haec corr., C_ AVRELI AVGVSTINI EPIC DE 
CIVITATE (CIBIT. L) DI. CONT PAGANOS (PAGANVS C) EXP 
LIBER . I* INC. II. LAC || AURELII AUGUSTINI DE CIVITATE 
DEI EXPLICIT LIBER PRIM 1 DE EXCIDIO VRBIS. INCIPIT SE- 
CVNDVS a 13 opinationis L 2 bepqakv Domb ; opinionis L x ACadf 
14 senstl e 16 inrationauiles L A 17 plane C* e 19 et ea quae 
m. 1 sup. lin. L eamque taniquam e 22 quod ad | modo C l coni- 
bentibus LAC; cohibentibus e, m. rec. in marg. C 23 et loquendi] 
eloquendi C 24 respontibus C 1 



Digitized by Google 



60 



S. Aurelii Augustini 



uel tam duri sunt aduersitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, 
non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur 
iniquitatem adque infatigabiliter uani sunt. Quorum dicta 
contraria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte 
statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo 
nostris disputationibus contradicant, quam sitinfinitura et aerum- 
nosum et infructuosum uides. Quam ob rem nec te ipsum, 
[mi] fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in 
Christi caritate utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum 
scriptorum uelim iudices, qui responsionem semper desiderent, 
cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant 
similes earum lnuliercularum, quas commemorat apostolus 
semper discentes et numquam ad ueritatis scien- 
tiam peruenientes. 

CAPUT II. 

De h is, quae primo uolumine expedita sunt. 

Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere insti- 
tuissem, unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus 
sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, 
qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque 
Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae 
religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire 
daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod 
propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis. 
quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera 

2 Ps. 93, 4 13 2. Tira. 3, 7 

2 obaudiant a locuntur C 1 d e 3 infatigauiliter L A 4 obnoxia C 
5 statuerunt q cogitare tnas.; curare v 8 rai om. JLA^a; fili nii 
q f l k 2 marchelline IA 9 liueraliter XA 10 desiderant C 
12 muliercularum earum LA, transpositione vi. 2 in L notata 13 di- 
scentis C l numquam ad uerit. scientiam LA Cpa Domb.; ad uerit. 
scient. numq. abdeqv 17 superiori qk 2 f 19 resistendum codd. 
excepto q; respondendum q v 23 tribuere deberent IA, transpositione 
in L m. 2 notata; deb. trib. C rell. v 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 2. 



61 



praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non 
solum uerum, sed etiam tiraore confictum sic honorauerunt, 
ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse 
iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia 

5 et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa 
dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter ad- 
flixerint? Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus 
enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, 
quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque 

io indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti 
operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum 
maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus 
ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae 
dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat 

io eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde 
pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos 
et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis casta- 
rum adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, 
cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis 

20 Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et 
litterarum meraoria celebrantur, immo illorum gloriae uehe- 
raenter aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque 
laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando 
quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita 

25 omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta 
ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam 
ignibus tecta illius urbis arderent, Quibus dictis primum 
terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala 

5 et ad LACade; etiam ad qv Bomb. itidem illa LA, trans- 
positione m. 2 in L notata; illa itidem rell. v 9 male ac bene uiben- 
tibus ZrA, transpositione m. 2 in L notata 10 solet a 2 eqv; solent 
LACa l bdpakf 12 in quibus in quibus L 13 ad hos | te C l 
oste e pertratum C l 14 nec e paeneteat C l 17 pudore LA 
18 Scatartt C proterbitate LA 19 et ante longe m. 2 sup. lin. A 
20 multa praeclara L l A 22 partum C 1 23 lauoribus LA 26 c/e- 
ciderunt, a eraso, L quam si e 27 primo 6 1 ; om. a 28 terminabi L A 



Digitized by Google 



62 



S. Aurelii Augustini 



ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue aput se ipsam 
siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae 
religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus 
falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret. 

CAPUT III. 5 

De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala 
acciderint Komanis, cum deos colerent, antequam 
religio Christiana obcresceret. 

Memento autem me ista commemorantem adhuc contra 
inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est w 
uulgare prouerbium: Pluuia delit, causa Christiani sunt. Nam 
qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime 
ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas 
reddant, se nosse dissimulant adque hoc aput uulgus confir- 
mare nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum t* 
et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere 
nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et 
praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo 
nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam 
eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret, 20 
quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque con- 
tritae sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si 
propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; 
quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse con- 

3 aduersos C l 4 deos eorum LA 6 ostenditur pq x 7 ac- 
ciderunt p 11 def//it, ic eras., L christianitatis c sunt om. a 
nam qui LACab l de x pf; iam qui a; (interpunctione mutata: causa 
christiani. Sunt) namque qui b 2 e 2 qkv 12 facillime LACaWdpak 1 : 
qui facill. b 2 eqk 2 f; qua facill. v 13 nouerint A 1 14 reddunt C % 
uulgus LAbepq; uulgum Cdf; uulgum, in marg. uulgus, a affir- 

mare q 15 interhalla L; inter hella A 16 oporte/t, a eras , L ac- 

q. 

cedere C 1 a 20 ea cui e innotisceret C 21 uari/eque, a eras., L 
22 sunt b 24 nunc] nec b l imputanda L Aabdepqak f; inpu- 
tandum Cv I)omb. contend///, margine mutilato, L; contendunt Aa 
b dep qak v; contendant C f Domb. 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 3. 4. 



63 



tendunt. Quur enim ea, quae dicturus sura, permiserunt acci- 
dere cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen 
offenderet eorumque sacrificia prohiberet? 

caput nn. 

s Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis 
praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum 
turpia quaeque celebrauerint. 

Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum 
curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non cole- 

io batur, merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se 
prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad 
bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignura 
erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta cura- 
rent. Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. 
Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores 
deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, 
sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire 
adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus, 
praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in 

20 deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? 
Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula 
ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus 
synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibeban- 
tur, oblectabaraur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri om- 

25 nium, ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia 
per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia, 

5 deorum Cpqv; om. Domb. 9 enim om. C l 12 uibendum L 

i 

adiuberunt L 13 sacrata L 14 maluses/t, e eraso, L 15 con- 
sal/tores, i eraso, C 17 sed] (}e, superscripto m. 2 sed, e praeclara a 
praeuere LA 18 urguere C l 19 praemia sup. lin. e uibentibus L 
20 illorum om. C l eminenta e l 22 et spectabamus A; aspecta- 

bamus a 23 diis abusq: e 25 labationis LA 



Digitized by Google 



64 



S. Aurelii Augustini 



non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque sena- 
torum uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia 
nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet 
enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec 
ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem ob- 
scenorum dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae 
proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam 
per publicum agebant coram deum matre spectante adque 
audiente utriusque sexus frequentissiraa multitudine. Quae si 
inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa 
castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa 
sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec 
fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut 
suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non 
sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur, 
nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus 
deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua 
istos potius quam Deum uerum et optet propitios et for- 
midet iratos? 

CAPUT V. 

Deobscenitatibus, quibusmaterdeum a cultoribus 
suis honorabatur. 

Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis 
oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum 
Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est, 
cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est 
in Urbemque peruectum, habere de hac re iudicem ueliem. 
Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de re publica 
uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et 
Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam decre- 

3 diceret audere C 1 8 deum LAC 2 epv; dum C 1 ; deorum abq 
Domb. adque LAp; et C rell. v 10 saltim A 2 C 11 sunt] 
erant b l qk f; erunt b 2 13 conbibium L; conuia C l 18 pro- 
pitius C 1 27 orbemque C 29 et om. C 30 quibusdam om. a l 
decrebisse L 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. o a p. 4. 5. 65 

uisse mortalibus, quorum erga se beneficia magnipenderant, 
eosque inmortales factos adque in deorum numerum receptos 
esse crediderant. Profecto ille tantam felicitatem suae matri, 
si fieri posset, optaret. Porro si ab illo deinde quaereremus, 

s utrum inter eius diuinos honorcs uellet illa turpia celebrari: 
nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua 
iaceret, quam ad hoc dea uiueret, ut illa libenter audiret? 
Absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua 
theatrum aedificari in urbe fortium uirorum prohibuit, sic 

io uellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, 
qualibus matrona uerbis oflenderetur. Nec ulio modo crederet 
uerecundiam laudabilis feminae ita in contrarium diuinitate 
mutari, ut honoribus eam talibus aduocarent cultores sui, 
qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines 

is uiueret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent 
pro iila et propinqui et maritus et liberi. Proinde talis mater 
deum, qualem habere matrem puderet queralibet etiam pessi- 
mum uimra, Romanas occupatura mentes quaesiuit optimum 
uirum, non quem monendo et adiuuando faceret, sed quem 

«o fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: Mulier 
autem uirorum pretiosas animas captat, ut ille 
magnae indolis animus hoc uelut diuino testimonio sublima- 
tus et uere se optimum existimans ueram pietatem religio- 
neraque non quaereret, sine qua omne quamuis laudabile in- 

» genium superbia uanescit et decidit. Quo modo igitur nisi 
insidiose quaereret dea illa optimum uirum, cum talia quaerat 

20 Prou. 6, 26 

im t 

2 mortales C numero a 3 credederant C l matris C 4 posse C 

inde t 1 

de C 5 uelle C 6 male C 7 ef 15 uiberet L 11 qualis A 1 
15 eruuesc. L; erubisc. C 16 liueri L 17 deum LACpqv; deorum 
abeatkf 18 occupatura m. 2 corr. ex occupatorum C 20 qua 

sup. lin. C 21 autem, dax m. rec, superscr., A 22 sublimatus LA 
abdep qzk fv; subleuatus C Domb. 24 laudauile L 25 superuia L 
euan., e m. 2 in ras., C decidit, m. 2 ex dedecit (?) corr. t C 26 cum 
talia quaereret q 

XXXX Ang. opera Sectio V pars I. 5 



Digitized by Google 



66 



S. Aurelii Augustini 



in suis sacris, qualia uiri optimi abhorrent suis adhibere 
conuiuiis? 

CAPUT VI. 

Deos paganorum numquam bene uiuendi sanxisse 

doctrinam. 

Hinc est quod de uita et moribus ciuitatum adque popu- 
lorum a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam 
horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus, 
non in domo adque pecunia, non denique in ipso corpore, 
quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis 
animo, eos inpleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili 
prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur 
potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissi- 
morum auribus anhelatos et arcana uelut religione traditos 
iactent, quibus uitae probitas castitasque discatur; sed demon- 
strentur uel commemorentur loca talibus aliquando conuenti- 
culis consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis uocibus et 
motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrantur effusa omni 
licentia turpitudinum (et uere Fugalia, sed pudoris et hone- 
statis); sed ubi populi audirent quid di praeciperent de cohi- 
benda auaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi 
discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens: 

Discite, o miseri, et causas cognoscito rerum, 
Quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo 
Quis datus aut metae qua mollis fiexus et unde, 

23 Sat. 3, 66 sqq. 
1 adhibere codd. excepto f; adhiberi fv 2 conuibiis L; cum ui- 

uiis C l ; conuiis A 1 7 nomina C l 8 eos mss.; om. v in om. C 1 

t 

13 sururros C l 14 hanelatos LX 15 iacent C 17 ager. ludi a 
age//rentur, re eras. C 18 ct 19 frigialia, superscr. I fugalia, a 

frigalia b 20 praeciperent L A d epa k fv; praeceperint CabqkBomb. 
22 increpat L A ab d ep q; increpauit Cv 23 cognoscite L Kabdep 
qakf; agnoscite Cv Domb. 24 et mss.; aut v uicturi (Paqav; 
uenturi LXC { depkf 25 qua mollis LACdv; qua ollis e l f; 
quam mollis a e 2 p q a 



Digitized by Google 



Deciuitate dei lib. II. cap. 6. 7. 67 

Qnis modns argenti, qnid fas optare, qnid asper 
Utile nnmmus habet, patriae carisqne propinqnis 
Quantnm largiri deceat, qnem te Deus esse 
Inssit et humana qna parte locatns es in re. 

Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant prae- 
cepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, 
sicut nos ostendimus ad hoc ecclesia^ institutas, quaqua uer- 
sum religio Christiana diffunditur. 

CAPUT vn. 

Inutilia esse inuenta philosophica sine auctori- 
tate diuina, ubi quemque ad uitia pronum magis 
mouet quid di fecerint, quam quid homines 
disputarint. 

An forte nobis philosophorum scholas disputationesque me- 
morabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si 
propterea iam Bomana, quia et Graecia facta est Eomana 
prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, 
qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratio- 
cinando uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in 
moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis 
ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non 
esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum 
quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; 



1 argenti, o m. 2, C; argento, o ex i corr., a 2 habet, a m. 2, C 
3 largiri LAC a*b depqak; largire f; elargiri a 2 v 4 locatus in re 

de 

es d in fe , de m. 2, C; in re, eraso mperscripto de, C 3 5 prae- 

cepta recitari] pr^ceptari, da m. 2, e 6 coltoribus C 1 11 quemque Cpq, 
ex coniect. Domb.; quemquam v 12 quid C; quod pqv dii fece- 
riut q; deficcrint C; dii fecerunt p quid C; quod pqv 13 dispu- 
tauerint p 14 scola/s, s m. 1 erasa littera m. L; scolas A 15 ac 

o 

si e 16 quia .... romana tn marg. e 18 rationando e l 21 conexine C 

5* 



Digitized by Google 



68 



S. Aurelii Augustini 



quantum autem humanitus inpediti sunt, errauerunt, maxime 
cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut 
uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam 
istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in 
Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. 
Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae 
bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto 
iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius 
et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam 
in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecraren- 
tur, insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, 
uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium 
deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam 
iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari 
inaniter leges adque instituta maiorum! Omnes enim cultores 
talium deorum, raox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait 
Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, 
quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc aput 
Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam 
pictam in pariete, 

ubi inerat pictura haec, Iouem 
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium 

imbrem aureum, 

17 Sat. 3, 37 21 Eun. III, 5, 36 sq. 

ra 

1 sunterue//runt, ra correctoris manu superscriptum erasis post ue 
Utteri8 ne, L 2 superuiae L iust/e, a eraso, L 5 ac corroso 
margine excidit, L 7 beatae m. 2 in marg. C 10 absciderentur 
mss. v; abscinderentur Domb. molles, les m. 2 in ras., C 11 uel 
turpe om. C l 13 ad m. 2 in marg. C erudiendam LAabdepq^ 
erudiendum Cv Domb. 14 iustitia L x A ep V; iustitiam L 2 Ca x bdv 
Domb.; iustitie k 2 ; ad iustitiam a 2 ; in iustitia q 15 malorum A 16 li- 

i 

uido LA pertulerit C 1 17 fecerint C 1 19 expectabat d 22 danae, 
i corr. m., L; dianae A dana | en emisisse b mississe A quondam 
in gremium LXbpo.-, in gremium quondam (cremium e l ; quodam C x ; 
quendam q) Ca 2 dekfv; quondam om. a 1 23 hymbre a 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. c a p. 7. 8. 



69 



adque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini 
suae, cum in ea se iactat imitari deum. 

At quem deum! 

inquit; 

s qui templa caeli summo sonita concutit. 

Ego homuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens. 

CAPUT VUI. 

De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur 
editione suarum turpitudinum, sed placantur. 

io At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis 
poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse 
turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem 
illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per 
inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, 

i* sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo 
consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo 
fecisse; quod in primo libro breui commeraoratione perstrinxi. 
Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate ponti- 
ficum Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda 

*o uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur 
ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur 
legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si 
poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum 

3 ib. 42 sq. 17 c. 32 4 

h 

1 abac A athibet L patronicium C turpitudini L 1 C; tnrpi- 
tndinis L K C 2 3 ad quem A 2 C 5 qni usque ad facerem om. e 
6 bomnntio ad i&LAapqakf; hoc C d v ac] iam /; ac 
superscripto iam Ck 8 di C 9 turpitudinem C 10 At enim 

un bu 

Llbepq; ad enl d; Ait enim C m. 2 corr.; Et enim a falis L 

•t 

12 turpiora C conninc it, it ex unt corr., L; conuicit C l 17 brebi L 
perstinxi C l 20 ui/ta, ui in ras., ut uidelur ex aucta corr., C se- 
ctanda] secunda C 22 promulg., pr m. 2 in ras., C 



Digitized by Google 



70 



S. Aurelii Augustini 



nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, 
irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolera- 
biliora ludorura, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est 
fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpi- 
tudine, sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate s 
conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia 
uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus. 

CAPUT vnn. 

QuidRomaniueteres decohibendapoeticalicentia 
senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium 10 
liberam esse uoluerunt. 

Quid hinc autem seuserint Komani ueteres, Cicero testatur 
in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans 
ait: 'Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, 
probare sua theatris flagitia potuissent\ Et Graeci quidem 15 
antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam 
seruarunt, aput quos fuit etiam lege concessum, ut quod 
uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque, 
sicut in eisdem libris loquitur Africanus, c quem illa non 
adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? Esto, 20 
populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, 
Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius 
modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed 
Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos 
annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi 25 
in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster 

14 IIII, 10 

2 tolerabilia C a l d 3 tragoaediae C 6 hosta C 1 10 iudicium 
secuti p 12 hinc autera L A; autem hinc C rell. v 17 seruaberunt L 
18 nom. de quo uellet b eqk f 20 quem non] quem om. pa 22 hyper- 
uolum L A patiar a l eius] huius b 2 q 23 modi om. q x 24 peri- 

N 

clen LAepqak 1 ; ple|ri cle, ri extra uersum corr. m. f C; Periclem v 

bi 

25 bellis e 26 docuit, oc m. 2 rescript., in marg. decuit e si b 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 9. 10. 



71 



uoluisset aut Naeuius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius 
Marco Catoni maledicere.' Dein paulo post: 'Nostrae, inquit, 
contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, 
in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occenta- 
uisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagi- 
tiumue alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, discep- 
tationibus legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis 
habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere 
liceat et iudicio defendere.' Haec ex Ciceronis quarto de re 
publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis 
propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum 
commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior ex- 
plicare, si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc 
locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Eomanis uel laudari 
quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut 
dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenien- 
tius licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata 
esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deo- 
rum in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, 
siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in 
theatris adque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non 
etiam iraitatione digna uiderentur. Nimis enim superbum fuit 
famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae 
parci numina noluerunt. 



1 nouius q GN. L A Cp; gneo abdeq; Cneo v Marco] M. m. 2 sup. 
lin. C 2 dein ixVa; denl (sic) q deinde rell. v 3 saxissent C l 4 san- 

h » 

cienda e occeni, o m. 2 in a mutat., C occentauisset, m. 2 corr., A; 
obcent. d; cantauisset & l 6 praeclare om. C l magistratQ A 8 ne L l 

T 

prob/um f r eraso, A 10 libro quarto de rep. a 12 multa C ad 

c 

rem] ad se C 1 pertinet mss.; pertinent v 13 et sup. lin. A si C 

O * V 

14 displicuiffermonis A 15 uibum L; uium C 18 uerum etiam e 
19 confecta, e m. 2 ex i corr., C 20 commemorentur C in m. corr. 
sup. lin. L 23 principuu/, m corroso marg. excidit, L; princip/um, i 
era8. t C 24 nomina A 1 C l 



Digitized by Google 



72 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT X. 

Qua nocendi arte daemones uelint uel falsa de se 
crimina uel uera narrari. 

Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos 
dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si 
pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum 
cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum 
enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem, 
nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a 
uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo 
fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, 
quos isti deos putant, etiam fiagitia, quae non admiserunt, 
de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus 
uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum 
trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi 
gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam 
colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue 
etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae 
tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, 
ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo 
traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur 
Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et 
tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis 
nullo modo putauerunt, uel dis suis etiara sic consimilari 
adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requi- 
rendo et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam 
prouocarent. 

n 

4 in m. 2 in ras., C 5 conficta L; confincta A 6 malitia L 
7 astutias C x 9prius a om. C x 10 alienus L l 15 habere e 16 gau<}ent, 
superscripto m. rec. uolunt, a etiam se e 18 non nullorum ZACpa 1 ; 
nullorum a b d e a 2 k f; ullorum omisso non q 20 ac sup. lin. L 

c 

21 uideatur om. C 1 24 si L consimulari e 25 ho | ///ne- 
sti///orem L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 10. 11. 



73 



CAPUT XI. 

De scaenicis aput Graecos in rei publicae ad- 
ministrationem receptis, eo quod placatores deo- 
rum iniuste ab hominibus spernerentur. 

5 Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos 
actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos 
existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica 
libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentis- 
simus, cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam 

io capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis 
de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses 
saepe miserunt. Non enim consentaneum putabatur, cum eas- 
dem artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos 
uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero 

is deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis 
omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis 
poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant 
deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi, 
et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae 

20 numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non 
solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime 
honorandos putarunt. Quid enim causae reperire possent, quur 
sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles 
offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam 

25 uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et> nisi fieret, 
irascentibus eorum adraonitione didicerant? cum praesertim 
Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant, 
numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate 

8 c. 11 

2 amministr. C 5 pertinet quod etiara m. rtc. in marg. C 8 aesci- 
nes LACe 9 actitabisset LA 10 auctorein A 11 philypp. L 
phylipp. A 17 subtraere C x 20 nominibus A 1 C l 22 repperire LAe 

quur] ut a 23 acceptauiles LA 24 probroso L 25 siue honorem 
dis L A Ca bd epqk fv; diis sibi honorem a l Domb.; diis sibi uel 
hon. a 2 26 admonitionibus didicef e 28 a om. L l 



Digitized by Google 



74 



S. Aurelii Augustini 



distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus sup- 
plicationibus adserat, bonos autem obsequiis laetis adque 
iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia. 
Quod totum quale sit, postea, si Deus iuuerit, diligentius disse- 
remus. Nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus 5 
omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse 
decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, 
omnes sint mali), siue certa discretione, sicut Labeoni uisum 
est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime 
Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictiraae 10 
ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel 
omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod 
est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis 
amantur, facere conuincantur iniuriam. 

CAPUT XII. 15 

Quod Komani auferendo libertatem poetis in ho- 
mines, quam dederunt in deos, melius de se quam 
de dis suis senserint. 

At Komani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio 
gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famam- «0 
que habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen 
condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste 
constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos 
cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poeta- 
rum probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce 25 
modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege 
munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus 

3 conuibia L 6 permixtae LA; permixta a 7 quia L A ep q k fv; 
qui Cada Domb. quia usque ad discretione om. b l 8 sunt mali LA 

a 

1/beoni L 10 honori ducunt LA Cabdepkf; honori dicunt a; ho- 
nore ducunt q; honore dignos ducunt a 2 v 11 et scenicos otn. e 1 

14 confingantur e 16 in hominibus p 18 senserunt p 21 etiam 
s^ancientes L A C l ab depqak f; etiam plectendum sancientes C 2 v 

ni 

27 sollemptatibu8 e 



Digitized by Google 



De ciuitafce dei lib. II. cap. 12. 13. 



75 



miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc poetis Bomanis 
negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent 
Bomanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestro- 
rum? Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae 
quam Capitolii, immo Bomae unius quam caeli totius, ut 
linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege 
prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo 
senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente 
iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius 
[Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, 
et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi 
maximi adulescentium nequitiam concitaret? 

CAPUT XIII. 

Debuisse intellegere Bomanos, quod di eorum, 
qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni 
essent honore diuino. 

Sed responderet mihi fortasse, si uiueret: Quo modo nos 
ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse uoluerunt, 
cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, 
et Bomanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari ex- 
hiberique iusserunt? Quur non ergo hinc magis ipsi intellecti 
sunt non esse di ueri nec omnino digni, quibus diuinos honores 
deferret illa res publica? Quos enim coli minime deceret 
minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis 

1 lauda/s, n eras. y L 4 plures C l 5 capitolij, ij m. 2 in ras., C 

nou 

immoromae L; immo non romae A 6 exercere LA C*a 2 pq; exerere 
C 1 a x b a f; exserere e k poeta C 1 7 saecuri L A 9 planctus q 
aut m. 2 in et corr. b 10 Publio et om. LC GN. LAC cae- 
lius C a 1 MC A ; marco b e immixtis glossis foede corrupta praebet 
d: ut plautus aut ne [alauine (ataui?) huius puplius et gneo scipioni] 
uius [pontifici et clarissimo nobili] scipioni aut cecilius marco catoni 
11 iobis LA obtimi A 12 adulescentibus a 1 17 uiberet L 
18 noliraus / 21 non ergo LA Cabdep; ergo non v Domb. magis 

i 

non hinc q; magis hinc C 22 diueri L 



Digitized by Google 



76 



S. Aurelii Augustini 



Romanorum, quo modo quaeso colendi putati sunt, quo modo 
non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter 
suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? Itemque 
Romani, quamuis iam superstitione noxia premerentur, ut illos 
deos colerent, quos uidebant sibi uoluisse scaenicas turpitu- 
dines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris 
actores talium fabularum nequaquam honorauerunt more Grae- 
corum, sed, sicut aput Ciceronem idem Scipio loquitur, c cum 
artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus 
id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed 
etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt.* Praeclara 
sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed uellem 
se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim recte, quisquis 
ciuium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei 
nullus ad honorem dabatur locus, uerum etiam censoris nota 
tribum tenere propriam minime sinebatur. 0 animum ciuitatis 
laudis auidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi: 
qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore 
pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur? 
Illas theatricas artes diu uirtus Romana non nouerat, quae 
si ad oblectamentum uoluptatis humanae quaererentur, uitio 
morum inreperent humanorum. Di eas sibi exhiberi petiemnt: 
quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus? 
et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si 
adoratur exactor? In hac controuersia Graeci Romanique con- 
certent. Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, 
quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani uero 

8 Rep. 4, 10 

4 iam om. A 1 praem. LAC 7 auctores e 9 in om. v 10 ho- 
norem C l 11 tri | bu///e//////////moueri, erasis nescio quibus litteris, L; 
tribue moueri A 14 cibium L 17 abidum LA sed om. C l 
19 pelluntur LAabdep; repelluntur Cv Domb. 22 mo///|//rum L 

b 

petierunt, b m. 1, L 24 nutatur C l actor om. C l 25 concertent 

LACdepaJc f; concertant abqv 27 quia L A 1 Cpv; cum A 2 abeqkf 
colant beqkf 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 13. 14. 



77 



hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus sena- 
toriam cnriam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce 
modi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. Proponunt 
Gracci: Si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines 
honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines 
honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur di 
tales colendi sunt. 

CAPUT XIIII. 

Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in 
bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui 
se ludis scaenicis uoluerint honorari. 

Deinde quaerimus, ipsi poetae talium fabularum conposi- 
tores, qui duodecim tabularum lege prohibentur famam laedere 
ciuium, tam probrosa in deos conuicia iaculantes quur non 
ut scaenici habeantur inhonesti. Qua ratione rectum est, ut 
poeticorum figmentorum et ignominiosorum deornm infamentur 
actores, honorentur auctores? An forte Graeco Platoni potius 
palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse ciuitas 
debeat, tamquam aduersarios ueritatis poetas censuit urbe 
p^llendos? Iste uero et deorum iniurias indigne tulit et fucari 
corrumpique figmentis animos ciuium noluit. Confer nunc 
Platonis humanitatem a ciuibus decipiendis poetas urbe pellen- 
tem cum deorum diuinitate honori suo ludos scaenicos expetente. 
Ule, ne talia uel scriberentur, etsi non persuasit disputando, 
tamen suasit leuitati lasciuiaeque Graecorum; isti, ut talia 
etiam agerentur, iubendo extorserunt grauitati et modestiae 
Eomanorum. Nec tantum haec agi uoluerunt, sed sibi dicari. 
sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. Cui tandem honestius 
diuinos honores decerneret ciuitas? utrum Platoni haec turpia 

2 huiusce modi L 1 A ab dep qv; huius raodi L 1 C 11 noluerunt p 

12 conpositores . . tabularum om. e l 14 cibium L A 15 ut] ei e 

t 

18 quales C l ciuitatis ea 2 k l 22 cibibus L 23 expetente, t m. 2, A 
26 etiam m. 1 sup. lin. L 27 dedicari e 



Digitized by Google 



73 S. AureliiAugustini 

et nefanda prohibenti, an daemonibus hac hominum deceptione 
gaudentibus, quibus ille uera persuadere non potuit? 

Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum 
putauit, sicut Herculem, sicut Komulum. Semideos autem 
heroibus anteponit; sed utrosque inter numina conlocat. Verum s 
tamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum, 
sed etiam dis ipsis praeferendum esse non dubito. Propin- 
quant autem Eomanorum leges disputationibus Platonis, quando 
ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis 
adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; iile poetas 10 
ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum 
fabularum remouent a societate ciuitatis; et si contra deos 
ludorum scaenicorum expeditores aliquid auderent, forte undique 
remouerent. Nequaquam igitur leges ad instituendos bonos 
aut corrigendos malos mores a dis suis possent accipere seu 15 
sperare Komani, quos legibus suis uincunt adque conuincunt. 
Illi enira honori suo deposcnnt ludos scaenicos, isti ab hono- 
ribus omnibus repellunt homines scaenicos; illi celebrari sibi 
iubent figmentis poeticis obprobria deorum, isti ab obprobriis 
hominum deterrent inpudentiam poetarum. Semideus autem 20 
ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole 
Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos 
uel pro arbitrio mentientes uel hominibus miseris quasi deonira 
facta pessima imitanda proponentes omnino in ciuitate bene 
instituta uiuere noluit. Nos quidem Platonem nec deum nec *s 
semideum perhibemus, nec ulli sancto angelo summi Dei nec 
ueridico prophetae nec apostolo alicui nec cuilibet Christi 
martyri nec cuiquam Christiano homini conparamus; cuius 
nostrae sententiae ratio Deo prosperante suo loco explicabitur. 
Sed eum tamen, quando quidem ipsi uolunt fuisse semideum, so 
praeferendum esse censemus, si non Komulo et Herculi 
(quamuis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse 

1 prohibendi 6' 1 6 eroibus e l 10 et 11 saltim A 5 C poet//as, ic 
eras., C 13 undeque A 1 14 remouent A 1 22 qui] quid C 
25 uibere L 29 explicauitur LA 30 fuisseinideum A l 



Digitized by Google 



De ciuitatedeilib. II. cap. 14. 15. 79 

flagitium quisquam historicorum uel poetarum dixit aut finxit), 
certe uel Priapo uel alicui Cynocephalo, postrerao uel Febri, 
quae Eomani numina partim peregrina receperunt, partim sua 
propria sacrauerunt. Quo modo igitur tanta animi et morum 
raala bonis praeceptis et legibus uel inminentia prohiberent, 
uel insita extirpanda curarent di tales, qui etiam seminanda 
et augenda flagitia curauerunt, talia uel sua uel quasi sua 
facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes t 
ut tamquam auctoritate diuina sua sponte nequissima libido 
accenderetur humana, frustra hoc exclamante Cicerone, qui 
cum de poetis ageret: c Ad quos cum accessit, inquit, clamor 
et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri, 
quas illi obducunt tenebras, quos inuehunt metus, quas in- 
flammant cupiditates!' 

CAPUT XV. 

Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed 
adulatione instituerint. 

Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falso- 
rum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonera, 
quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne 
animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrum- 
perentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et 
Romulum suum dis multis praetulerunt, quamuis et ipsum 
semideum potius quam deum uelut secretior eorum doctrina 
coramendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacer- 
dotii genus adeo in Romanis sacris testante apice excelluit, 
ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, 

10 Rep. IHI, 9 

2 cynocefalo LAC 3 suam propriam C 5 eminentia e 10 fr^ustra A 
12 cuiusdam magni LAp; in L transpositionis notae m. 2 superscriptae 
swnt; magni cuiusdam C rell. v 17 instituerunt p 18 illic LAC 2 

tan mi 

ab d epqakv; illis C x Domb. 20 uoluntatis A 21 animalis C 
corrumpentur C l 



Digitized by Google 



80 



S. Aurelii Augustini 



Dialem Ioui, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam bene- 
uolentia ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est postea 
nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus Iouis, 
et ipsi Saturno, patri eorum, isto Eomulus honore praelatus 
est, ut pro magno sacerdotium; quod Ioui tribuerant, hoc 5 
etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan 
propter ipsum. 

CAPUT XVI. 

Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Ro- 
mani accipere debuerint praecepta uiuendi potius 10 
quam leges ab aliis hominibus mutuari. 

Si autem a dis suis Komani uiuendi leges accipere potuis- 
sent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensi- 
bus mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt 
Ctenuerunt>, sed meliores et emendatiores facere conati sunt, 15 
quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate 
se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere 
noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, 
qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem 
regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui 20 
eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem 
leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae, 
mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum 
uiri etiara stantibus urbibus res publicas perire confirment, di 
eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo 25 
uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo 
curarunt]. 

1 iobi L A beniuol. L ACde 5 ut m. 2 xn et corr. C tri- 
buerant LApa; tribuerent /; tribuerunt Cabeqkv 9 dies C 
10 debuerunt p 11 mutuari pqv; mutari C 12 a sup. Hn. A bi- 

ur 

bendi L 13 aliquod X 1 C 1 14 mutuarent L; mutarentur C 1 

15 tenuerunt m. rec. sup. Un. a; om. rell. 16 pollinis C l 17 con- 

rno 

fixerit I/ 1 18 acciperunt C { 23 malarum C 25 accederent C l ; 

uc 

aeciderint e curarunt C [immo usque ad curarunt] om. L x A 1 C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 16. 17. 



81 



CAPUT XVII. 

De raptu Sabinarura aliisque iniquitat ibus, quae 
in ciuitate Komana etiam laudatis uiguere 
temporibus. 

An forte populo Komano propterea leges non sunt a numi- 
nibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, 'ius bonumque 
aput eos non legibus magis quam natura ualebat'? Ex hoc 
iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et 
melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a 
parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam 
si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius 
rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri 
potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et 
confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repe- 
tebat ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum 
pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisce- 
retur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perue- 
niret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste 
uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et 
iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus 
gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad 
memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, faci- 
noris tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, 
faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem 
deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapien- 
dis factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. 
Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem 

6 Cat. 9 

5 popnlo Romano] pro L A; otn. a 8 raptas mss.; raptas esse v 

10 qnis C 13 ad matrimonium m. 2 in marg. C 16 iubaret IA 
coniugtl negatartt e ulcesceretur C 18 negata si iuste C 20 pa- 
rentibus iuste suscensentibus] parcentibus, in marg. suscensentibus, c 1 ; 

in 

PWeottbu?, superscr. suscensentibus et omisso iuste e 2 25 femis C 
27 liueris L 

XXXX Aug. opera Seetio V pars I. 6 



Digitized by Google 



82 



S. Aurelii Augustini 



Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat, 
Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritura 
eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem 
uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit 
magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod b 
scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consu- 
latum idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex 
hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, 
qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decen- 
nale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando 10 
grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante 
adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulen- 
tissimam cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia 
tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit 
quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus 15 
in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam 
damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. 
Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitaba- 
tur illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur 
plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores 20 
magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum 
quidquam cogitarent. 

CAPUT XVIII. 

Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis 
aut securitate resolutis Sallustii prodat historia. » 

Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius 
adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis 

1 obpraesserat LA 2 L. X^AC 1 ; Lucium C 2 v conlatinum 

V 

LAdepq; conlatino b; collatinum Cv 5 magistratu/. s eraso. C 
uibere L 6 fabente L consolatum C 1 d 7 con;solatinns d 8 M. 
LAp; om. C 1 ; marcus rdl. v 9 uegentes e 11 grabiter L 12 su- 
perabit LA orbem C 1 13 obtrect. inuidia LA; inuid. obtr. C 
rell.v 16 exsilium C decim G miliaXACp; milibus abdeqv 

i 

Domb. 18 agitauatur L A 19 cibitas L l 20 plebesque d subde- 
rec/usaret, m. 2. corr., a (?) post c eraso, G utrisque C 1 21 aecum 
L A 1 bonum/, quicquam, in (?) eras., C 25 salustii p 27 athibebo L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 18. 



83 



iste sermo ortus est: *Ius bonumque aput eos non legibus 
magis quam natura ualebat\ praedicans illud tempus, quo 
eipulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio pluri- 
mum creuit, idem tamen in primo historiae suae libro adque 

5 ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus 
esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias 
ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque 
in Urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et 
maxima concordia populum Romanum inter secundum et 

io postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse cau- 
samque huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine 
metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad 
reprimendam nequitiam seruandosque istos mores optimos, ut 
metu uitia cohiberentur, Carthaginem nolebat euerti): continuo 

i5 subiecit idem Sallustius et ait: c At discordia et auaritia adque 
ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Cartha- 
ginis excidium maxime aucta sunt\ ut intellegeremus etiam 
ante oriri solere et augeri. Unde subnectens quur hoc dixerit: 
( Nam iniuriae, inquit, ualidiorum et ob eas discessio plebis 

to a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a prin- 
cipio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a 
Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est, aequo 
et modesto iure agitatum.' Vides quem ad modum etiam illo 
breui terapore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum 

* aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, 

15 Hist. I, 9 

q. 

1 bonum L 3 sq. brebi — crebit L 4 istoria esu$ d 5 thunc L A 1 
7 discissionem, alterum i m. 2 xn ras., C 10 carthaginiense LAC 

t» " ex 

epkf; carthaginense bdqav; charginenae a 14 noleuat LA 17 ci- 
dium L intellegamus d 18 ante oriri L A l p; antea oriri C l ; antea 

et oriri C 2 A 2 abdeqv Domb. 19 inquid L A C 1 d 22 cum et | t//u- 
ria C 23 agitatum usque ad iure l. 25 om. d l illo etiam v 

24 tempore brebi, m. 2 transpositione notata, L; tempore breui A 

n 

25 ageretur, n m. 2, A 

6* 



Digitized by Google 



84 



S. Anrelii Angnstini 



quoniam metuebatur bellura, quod rex Tarquinius regno adque 
Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Bomanos gerebat. Ad- 
tende itaque quid deinde contexat: c Dein, inquit, seruili imperio 
patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more 
consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio 
agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes cum 
adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata 
montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos 
plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis 
utrimque finis fuit secundum Punicum bellum.' Cernis ex quo 
tempore, id est paruo interuallo post reges exactos, quales 
Komani fuerint, de quibus ait: 'Ius bonumque v aput eos non 
legibus magis quam natura ualebat.' 

Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima 
adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid 
iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, 
cum 'paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex 
pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,' 
post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae 
tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et 
describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, 
quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demon- 
stret esse peruentum. *Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores 
non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo 
iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur 

19 Cat. 5, 9 23 Hist. I, 12 

2 urbe om. C x gerebat] agebat C 3 dein L AC a 2 b dv; deinde 
pqa f; dehinc a l e 5 expartibus A l 6 plebes L A; plebs C rell. v. 
7 simul et roilitiam v 8 abentinum IA tribunus C l 9 iura sibi 
L A p a; sibi iura C ab deqk fv 10 punicum bellum L A, m. 2 in 

ta 

utroque libro transpositione notata 14 tempora lia C repper. LAd 

i 

15 quidam L 17 mutat aut C 1 storici L; ystorici A 20 ipse 
om. C 1 brebiter L C l et sup. lin. C 22 ex secundis e cibilia 
LA demonstraret C 23 peruentum codd. excepto C, v; prouentum 
C Domb. 24 torrentes C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 19. 



85 



genitos esse, qui neqne ipsi habere possent res familiares 
neque alios pati.' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis 
ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec 
consentiunt, quamuis eloquio multum inpari. 

5 Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime 
perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa 
fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta 
sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere 
coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum 

io igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora 
superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda 
dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, 
unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: 
quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina salu- 

i6 berrima et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas homi- 
num noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate dete- 
stans adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo 
ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam 
et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam 

io ciuitatem? 

CAPUT XVIIII. 

De corruptione Komanae rei publicae, priusquam 
cultum deorum Christus auferret. 

Ecce Bomana res publica (quod non ego primus dico, sed 
25 auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante 
diierunt ante Christi aduentum) ^paulatim mutata ex pulcher- 
rima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.' Ecce 
ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem 'maiorum 
mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, 
so adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est/ Legaut nobis 
contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo 

n 

1 possint a 2 Syllae mss. v; Sullae Bomb. 6 coluuie C 13 raa- 
ligna astutia v 22 humanae reip. p 24 primus Ce; prius rell. 
27 ac flag. L A C ab ep q; hac flag. d; atque flag. v Domb. 



Digitized by Google 



86 



S. Aurelii Augustini 



Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, 
ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, 
quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctori- 
tatem. Legant nostra et per prophetas et per sanctum euan- 
gelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa 
contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc con- 
gregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex 
philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex 
oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia 
saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem 
publicam pessiraam ac flagitiosissiraam factam non inputant 
dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore 
superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni incre- 
pitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus 
si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi, 
principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores 
cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos 
baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et 
terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae 
aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia 
iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus 
quara utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi 
famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, 
siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue 
liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita 
necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa ange- 
lorum quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique 

17 Ps. 148, 11 sq. 18 Lc. 3, 12 sqq. 
1 retinerent, in marg. a*. reticerent, b 2 ac] hac d; etp etiam 
ab illo L A v Domb.; in L m. 2 transpositio significata est; ab illo etiam 
Cabdepq 3 conchiliarent L A 5 per ante epist. om. q k f 6 lu- 

at 

xoriam C 1 7 diuinae L x C l 9 et Dei] ut de e 12 afflictjone" m. 2 

c c 

corr. e 13 superuia IA delipaque C increpitant C ab de qv ; 
inputantiAp 15 audi/rent, e eraso, C 17 omnes C 1 18 iohannis 
C 1 20 colmen C 1 beatissimae L l 21 conte/nit, p eras., C 
25 liueri L pess. etiam v 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 20. 



87 



re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum 
etiam ista conparare tolerantia. 

CAPUT XX. 

Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus 
uiuere, qui tempora Christianae religionis 
incusant. 

Verura tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum 
etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, 
nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse 
rem publicam. Tantum stet. inquiunt, tantum floreat copiis 
referta. uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura 
sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si 
diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus 
subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque 
potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis 
adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites 
pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abu- 
tantur. Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, 
sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohi- 
beantur inpura. Keges non curent quam bonis, sed quam 
subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus 
morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum sua- 
rum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed 
[nequiter ac] seruiliter tiraeant. Quid alienae uineae potius 
quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. 
Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti 
uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de 

2 conpar. toler. LA; toler. conp. C rell. v 7 uerum/7//tales, 
taraen (?) eraso, L dilictores C l 9 non om. e 7 k\ ut spurium in- 
clusit Dotnb. 12 immo id ad nos sup. lin. C 13 augeat seraper 
LAp; transpositio in LA m. 2 notata est; semper augeat C rell. v 
15 dibitibus L 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac om. LAp, spuria 
iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor uineae 
L Aa dep qh f; uinee, ee m. 2 in ras., b; uinae C l , uixae C-; uiti v 
26 iudicem LAp; iudices C rell. v Domb. 



Digitized by Google 



88 



S. Aurelii Augustini 



suis uel cum suis uel cum quibusque uolentibus faciat quis- 
que quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, 
quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere 
priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatis- 
siraae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit 
et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. 
Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae 
uocibus adque omni genere siue crudelissiraae siue turpissimae 
uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec 
felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tenta- 
uerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a 
sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc 
adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. 
Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos 
cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant, 
ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla 
clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam 
Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui 
quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo 
scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, 
etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si 
isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam 
ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Komani 
ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent. 

CAPUT XXI. 

Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana re 
publica. 

Sed si contemnitur qui Romanam rem publicam pessimam 
ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum pessi- 

1 quibusque LAabdpqv; quibuscuraque Ce 3 priuata habere t? 
5 conuibia L 6 potuerit L A C ab d ep qk fv; placuerit a Domb. 
diu LACe l p; die abde 2 qv Domb. 9 ante ille m. 2 sup. lin. et A 
11 liuera L A auert. ab auribus om. b a sedibus L A C ab depv; 
e sedibus q Domb. 12 bibentibus LA> 17 non] ne e l 19 quodam 
L l C l 20 liuido L 21 si isti IA 1 ; isti A 2 C rell v 23 liuent. IA 
29 dixit om. b l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 21. 



89 



morum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed 
tantummodo ut consistat et maneat: audiant oam non, ut 
Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, 
sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam 

6 omnino remansisse rem publicam. Inducit enim Scipionem, 
eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de re publica dispu- 
tantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit 
Sallustius, iam iamque peritura. Eo quippe tempore disputatur, 
quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit sedi- 

10 tiones graues coepisse Sallustius. Nam mortis eius flt in 
eisdem libris commemoratio. Cum autem Scipio in secundi 
libri fine dixisset, c ut in fidibus aut tibiis adque cantu ipso 
ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, 
quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non 

15 possunt, isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione 
concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis 
et raediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione 
ciuitatem consensu dissiraillimorum concinere, et quae har- 
monia a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate con- 

2o cordiam. artissimum adque optimum omni in re publica uin- 
culum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse 
posse,' ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset, 
quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, si 
afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi 

26 aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius tracta- 

10 Hist. I 11 Cic. rep. II, 42, 69 

1 flagitiosissiraorum corr. Halm; flagitiosorum mss. v laue LA 
7 praesentieuatur L A 8 iam ante iamque om. C l peritura, super- 

C T 

scripto m. 2 erat, LA disputator C l 9 grecoin, e 11 eisdem, 7 
m. 2, C 12 fiddibu8 C l aut codd.; ac v in tibiis a 13 ac, c 

im 

sup. lin., C 14 mutatum C aut] atq;. ex utq; corr. A beru- 

ta r» 

ditae A 15 if//q;. te (?) eras., C 17 et ut e modera,tione C; mo- 
deratione, ione m. 2 in ras , b 18 dii/similimorum C 22 cum om. V 
24 afmsset L A Cd*ep a l k { ; abfuisset ab 2 qv; aff. b l ; abuisset 
pilus mss. 



Digitized by Google 



90 



S. Aurelii Augustini 



retur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam 
uulgo ferebatur rem publicam regi sine iniuria non posse. 
Hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse 
adsensus est Scipio responditque nibil esse, quod adhuc de 
re publica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi 
esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria 
non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem 
publicam regi non posse. Cuius quaestionis explicatio cum 
in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna con- 
flictione res acta est. Suscepit enim Philus ipse disputationem 
eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam, 
purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque 
sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilera rei 
publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et 
exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus 
omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque, quan- 
tum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati 
nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare [posse] rem 
publicam. 

Qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio 
ad intermissa reuertitur recolitque suam adque commendat 
breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem 
populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed 
coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse 
determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis 

4 Rep. II, 43 sq. 13 ib, III, 5, 8 23 I, 25, 39 

2 fereuatur LA regi codd. V; geri, quod in Cb legi falso adno- 
tauerat Dubner, edidit Domb. 3 adsensus est esse X 1 A 4 ad hoc C l 
5 putaret dictum v putarent Domb. respiciens Palimps. Vat. uerba 
quod . . dictum putemus, sed omisso et post putaret alia sententiae forma 
efficitur quo possent LA l p; et quo possent fposset a) C A 1 rell. v 
8 regi LACb*depqv; geri ab l f Palimps. Vat. 9 conflictatione 
aep 7 qv 10 pilus mss 11 iustitia 6 ?l geri L A C ah l pak f; 
regi b 2 deqv 13 pro iustitia C 16 agressus L l A 18 posse om. 
L l C l ; posse m. 2 ex pone corr. A 21 reuertetur C 1 22 brebem 
L A C 1 diffinit. a 23 populo C 24 iuris, m. 2 ex uiris corr., C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. JI. cap. 21. 91 

utilitas, adque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse 
rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur 
siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso 
populo. Cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more 

5 Graeco appellauit, aut iniusti optimates, quorum consensum 
dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen 
usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: 
non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut 
ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam 

10 esse rem publicam, quoniam non esset res populi, cum 
tyraunus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam popu- 
lus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo 
iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus 
fuerat definitus. 

15 Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem illam 
describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut 
ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, 
quam disputatio de re publica inter magnos eius tum prin- 
cipes habita patefecit. Sicut etiam ipse Tullius non Scipionis 

«o nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in prin- 
cipio quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo 
dixerat: 

Moribus antiqnis res stat Komana uirisque, 
'quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate 
«5 tamquam ex oraculo quodam mihi [esse] effatus uidetur. 
Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores, 
nisi bi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere 
potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem 

1 definionibus C l thunc LA 3 a bono rege IA; a rege uno p 
8 pridem C 11 factioue dp, ex coni. Morel v; factione rell. 19 abita 

n 

IA 21 enni L A; enii C 23 restat C l de uiri/que, f eras., L 
25 quodam mihi LA; mihi quodara C rell. v esse om. L l affatus 
a l e; effectus C 28 et tam] etiam C iuste codd. excepto f, qui 
iniuste habet; fuse cj. Halm (ed. Cic. Turis) et sic Domb. expeditur 
locus 8criptura cod. p: tam iuste longe lateque; longe om. rell. 



Digitized by Google 



92 



S. Aurelii Augustini 



rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse 
patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac 
maiorum instituta retinebant excellentes uiri. Nostra uero 
aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiara, 
sed euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem $ 
quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit, 
ut formara saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret 
Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem 
stare Eomanam, quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non 
modo non colantur, sed iam ignorentur? Nam de uiris quid 10 
dicam? Mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius 
tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam 
reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enira 
uitiis, non casu aliquo, rem publicam uerbo retinemus, re 
ipsa uero iam pridem amisimus.' is 

Haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, 
quem in suis libris fecit de re publica disputare, adhuc tamen 
ante aduentum Christi; quae si diffamata et praeualescente 
religione Christiana sentirentur adque dicerentur, quis non 
istorum ea Christianis inputanda esse censeret? Quam ob 20 
rem quur non curarunt di eorum, ne tunc periret adque 
amitteretur illa res publica, quam Cicero longe, antequam 
Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam? 
Viderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus 
qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec 25 
tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse 
Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si 
Deus uoluerit, hoc uidebimus. Enitar enim suo loco, ut 

28 XVnil c. 21 

5 euanisc. C isdem LACep; hisdem b; iisdem v 7 saltim Cd 

liniamenta L A C l e; lineam. v 9 i/ta, s eras., C 10 iam] etiam A 2 v 

11 penuria/, m eras. % C 13 res Z 1 A 1 17 lib/ris, e eras., L 18 si 

sup. Un. C 20 ea m. 1 sup. Un. L censere/t, n eras. % L 21 tunc 

(thunc ZA) mss. v; tum Domb. 2 25 utrum usque ad fuerit om. e x 

■ 

26 thunc L A biba L A 27 aliasi L 28 uideuiraus L A 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 22. 



93 



ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid 
sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter 
posuit (adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum 
quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis), numquam 
illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera 
iustitia. Secundum probabiliores autem detinitiones pro suo 
modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus 
Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem 
iustitia non est nisi in ea re publica, cuius conditor rectorque 
Christus est, si et ipsam rem publicam placet dicere, quoniam 
eam rem populi esse negare non possumus. Si autem hoc 
nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae 
locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera 
iustitia, de qua scriptura sancta dicit: Gloriosa dicta sunt 
de te, ciuitas Dei. 

CAPUT XXII. 

Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, 
ne malis moribus res publica deperiret. 

Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet 
laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secun- 
dum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi ad- 
uentum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla 
erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo 
non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue 
uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot 
sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus 

14 Ps. 86, 3 

dem i ten ^ 

1 definitiones, s erasa litt. m, L 4 ea L sententis L; sentiis C 
5 fuerit LApa; fuit C rell v Domb. 6 prouauiliores L; proualiores 
A 1 7 quondam A 2 b 2 eak 2 9 re/p., f eras., C 11 esse ro. 1 sup. 
lin. L 12 U8o C 1 13 loquutionis LA 2 ; loquutus A 1 14 sancta 
om. e gloriosa L A Cp qak /v; gloriosissima ab de de te dicta 
sunt beq 18 deperisset p 20 laudauilem L 21 iam] tam e 
24 custodis C l praecipuae C 



Digitized by Google 



94 



S. Aurelii Augustini 



uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque 
ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi 
negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi 
uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen 
honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si 5 
dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges 
illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta 
turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam 
progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter 
gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam 10 
mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae 
quis non exhorreat? quis illara rem publicam non tunc perisse 
fateatur? 

An forte propter huiusce modi ciuium mores Vergilianam 
illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum 15 
obponere audebunt: 

Discessere omnes adytis arisque relictis 
Di, quibus imperium hoc steterat? 

Primum si ita est, non habent quur querantur de religione 
Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam 20 
quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis 
altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas 
abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum 
longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma 
capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc 25 
enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus 
Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem 

18 Aen. 2, 351 sq. 

n 

1 sacris om. e 2 coleuatur L 4 uiberent— uiberent L 8 tur- 
uarent IA 10 uita LA 11 hist. script. v historiani A 12 non 
ante tunc sup. lin. L 15 deorum suorum LACpq; suorum deo- 
rum rell. v Domb. 17 abditis p 20 deseruerunt a 21 maioribus 

r n 

suis e 24 corumperentur L; corrumpentur A l 25 a C thunc XA 
26 potestate Cd collis solus L A; sol. coll. C rell v 27 capitu- 
linus C d 



Digitized by Google 



D e c i a i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 23. 



95 



anseres dis dorniientibus uigilarent. Unde paene in super- 
stitionem Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deci- 
derat, cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduen- 
ticiis et corporis potius quam anirai malis, quae uel ab 
hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: 
nunc ago de labe morura, quibus priraum paulatim decoloratis, 
deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris 
tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni 
auctores eorum eam tunc amissara non dubitent dicere. Becte 
autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque 
relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta 
contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si nolue- 
runt cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem 
non docuerant bene uiuere? 

CAPOT XXIII. 

Varietates rerum temporalium non ex fauore aut 
inpugnatione daemonum, sed ex ueri Dei 
pendere iudicio. 

Quid quod etiam uidentur eonim adfuisse cupiditatibus 
inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim 
Marium nouum hominera et ignobilera, cruentissimum auctorem 
bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret 
adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex 
nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enira ad 
haec eum di eorura non iuuerunt, non parum est quod faten- 
tur etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam 
temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse 

1 paene L l C; pcne L 2 Ae 2 p; poene e 1 ; bene a insaper institio- 
nera C 2 nestias L romaui deciderant ak; romani didicerant a 2 f 2 
4 animalis A 5 hos//t/ibus, ex hominibus (?) corr., L 6 laue L 

lo I i 

decoratis C 7 praecipitatus C 11 diseorum L; diis eorum A; dii 
eoruin c 12 contemsera/t, n eras., L 13. 14 bibere L A 13 uiben- 
tem L 20 profuisse 6 1 a frenandis L A a 22 gestorom C l 
23 adiuuerant C l coasolatu A C l 24 nec C dett. v; ne LA 



Digitized by Google 



96 



S. Aurelii Augustini 



homiues, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, 
dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam 
homines, sicut fuit Eegulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis 
doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse 
concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo 
confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius 
praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus 
disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et 
temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos 
diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi 
requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam 
offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana 
religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in 
his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis 
adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Kegulo defuerunt? 
An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod 
si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc 
putentur; neque enim minus eos inuenitur Kegulus coluisse 
quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia 
magis Mario quam Regulo. di fauisse existimantur. Metellus 
enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios 
consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina 
pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus 
infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent 
boni Deum colentes, a quo solo conferri potest. 

Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di 
eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne 
periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, 
ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium 

e 

2 disideratis d 3 seruitute om. A 4 excruciari,e t,mori C 8 in- 
stituerunt IA nil A 10 colentur e 1 11 lauor. ZA 15 optimo, 
superscripto m. 2 uiro, A 16 i/pso, n eras., L; ipso A 20 di fuisae A 
21 enim, superscripto m. 2 qui fuit, A 27 diligendis d dirig. atque 
corrigendis p; dirig. atque colendis a egerunt . . . . deprauandis om. b 
28 perirent L A 1 C; perisset e addederunt C 1 29 perirent LA l C 



Digitized by Google 



D e ciuitat e dei lib. II. cap. 24. 97 

iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuin- 
cuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. 
Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae 
deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, 
et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit 
crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis 
hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant 
qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui 
tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius pro- 
uidentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore 
liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, 
quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum 
possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, 
ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario 
malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi 
malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius 
ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, 
nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa 
bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, 
quia, sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non 
omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordina- 
tione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste 
nemo reprehendit. 

CAPUT XXIIII. 
De Syllanis actibus, quorum se daemones osten- 
tauerint adiutores. 
Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, 
quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione quaere- 

1 di8cesserunt e 4 loco C l 5 incolomis C l 6 cru<jenta L 

ciuilis C l 7 hostilisque e 11 liueran. L A prudentes C 14 nec e 

15 plerumque usque ad etiam om. e l 16 in ea, in m. 2 sup. Un„ A 

17 Dei ueri u 22 sinitur codd. praeter q; sinuntur qv plena, supei- 

8cripto k plane, b; om. p l iuste nemo reprehendit om. A 1 ^ 1 25 osten- 

u 

tauerint C; ostentauerunt pqv 27 temporalia C ut om. C 1 28 illius 
de; t illius corr. m. in marg. C 

XXXX Ang. opera Sectlo V pars I. 7 



Digitized by Google 



98 



S. Aurelii Augustini 



rentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra mouisset, 
adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri 
se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, 
nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. 
Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando 5 
de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae cor- 
rectione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam 
nec malam cupiditatem rainando frangebant. Deinde cum esset 
in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei 
mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus, 10 
et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas 
amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum 
est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius 
se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere 
daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem 15 
publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla, 
quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recor- 
datus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica 
uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi 
potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et *> 
nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere raala 
tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, 
sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur 
daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris 
sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut 2* 

2 L. LXXVH. 

i 

2 libuus e 3 aruspex A^e 1 4 haberet] uoueret e iubantibus L A 

t aria 

5 adytis adque aris LAp; ady/tis (f eras.) a<Jque , m. 2 corr. C; 

ba 

adytis arisque rell. v 6 praedieent, ba m. 1, L ipsius om. p 8 prae- 
sagando codd.; praesagicndo a 2 v 9 L. C 12 iniurias] sibi ortasinas 
k l ; sibi ortas iniurias k 2 ; sibi ortas corr. m. in marg. C 13 ioue/, m 
eras.y C rectae, tn marg. m. 2 sextae, C 15 qua/, e eras., C re- 
ciperaret i 1 15 et 23 rem populi a 16 tum LAbpq Domb.; tunc 
Cadev 18 priorp 1 20 curauerunt A 22 cibilibus C 1 24 s^p^e| 
iam, iam m. 2 extra uersum, C; sepe iam a 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. II. c a p. 24. 



99 



pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus 
hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis 
habeant in iudicio Dei. 
Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset, 
?> uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. 
Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare 
uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea 
paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando 
clamauit: 'a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sylla\ 

io Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, 
continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus 
est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera 
Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit 
et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam 

15 maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphe- 
mant Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum 
liberantem. Clamauit homo u&ticinando: 'uictoria tua est, 
Sylla\ adque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit 
etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe 

«o aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: 
*ab sceleribus parce, Sylla\ quae illic uictor tam horrenda 
commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum 
signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti 
dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria 

& potius adque ipsi Syllae grauiter noxia mala futura monstrarent. 
Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quan- 
tum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians 
et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret 

1 et] ut be ut ea Lkbpq; et ea C rell. v Domb. 2 hi LAC 

abdeaf; hii pqk 1 ; ii v societati C 4 sacrific/asset, i eras., L 

6 tum p significare LApa 1 ; ei significare C a d ek fv; eis sign. b; 

ei significari q JJomb. 8 luci Z»A, w. 2 sup. lin. C 11 postera qv 

12 autem m. 1 sup. lin. L 15 esse se A 17 uaticinando m. 1 sup. 

Un. L 18 id om. C 1 nuntiabit L A 20 loqueuatur L A 21 uic- 
t 

torjam horrendaiji C 24 solent Z 1 C 

V 



Digitized by Google 



100 



S. Aurelii Augnstini 



in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi 
di uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non 
cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. Magis enim 
timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. Immo satis 
agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus adque captiuus 
nefandis uitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo 
obstrictius subderetur. 

CAPUT XXV. 

Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent 
homines, cum in committendis sceleribus quasi 
diuinam exempli sui interponunt auctoritatem. 

Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui 
tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum 
societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus 
exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? 
quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non 
multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter 
se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum 
ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per 
aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, 
uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa 
conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter 
inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur hu- 
mana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia 
uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, 
nisi ut sibi Komani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo 

3 praenuntiabant, in marg.: ut corrigerentur, A 5 agebant, in marg. 
al. gaudebant, A ut om. C captibus LA 10 cum in comrait- 
tendis qv; in om. p; quaraquam mittendis C 12 illic C l p audeat 
e l ; audiat e 2 16 planitiae L l C l ; in marg. A: dii apud Carapaniam 
inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent 
20 aliquod C l 22 conflictione L Aq 23 pugnauerunt mss. v; pugna- 
runt Domb. excusentur v 24 consideraretur L l A deorum sup. 
lin. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 25. 101 

nullum nefas adrnittere uiderentur? Iam enim coeperant bella 
ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda 
praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum 
occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac 

5 detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori 
adiunxit. Ut ergo huiua tanti mali minime taederet, sed 
armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii 
daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos 
arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, 

io ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius 
humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia 
maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos 
sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia 
theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et 

15 quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed 
tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus 
imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius 
quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter 
se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos 

so homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas 
non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos 
in campo humanis oculis exhibentes. 

Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus 
ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse 

25 nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini 
nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. 

1 nefas, in marg. in sA. facinus, A 2 cibilia L A aliquod LAC l e 
3 process. a 1 6 tanti huius t; 8 putantes, m. 2. corr. in putant et C; 
putant esse e et uenerandos om. C 9 arbitrantur L l 13 ubi/// 
tanta, bi m. 2 in ras., L deorum tanta v 14 canticis sup. lin. C 
celebrata et LA&ba 1 v; celebr. ut C 2 aea 2 k 2 ; celebr. est ut k l f; 
celebrata sunt ut q; celebrantur ut p 15 eos fecisse L A C 1 b l dp a f 
Domb.; eos talia fecisse C 2 ab 2 eqkv 16 illos libentissime sibi talia 
exhiberi mss.; illos libent. s. t. uelle exhiberi v; illis libentissimis ibi 

e mo 

talia exhiberi Domb. 19 poeta commerarunt C 25 ante] ate ZA 1 

e 

xpi ihu dnl nl L A p; domini nostri Iesu Christi C rell. v 26 dicer,et C 



Digitized by Google 



102 



S. Aurelii Augustini 



Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, 
quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, 
Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet 
pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di 
uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum 
suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eos- 
dem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo 
egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quis- 
quam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia 'discessere omnes 
adytis arisque relictis di\ uelut amici uirtutibus, cum uitiis 
hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum 
uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum ad- 
iutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, con- 
uincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius 
Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum in- 
stigationibus exarsissent. 

CAPUT XXVI. 

De secretis daemonum monitis, quae pertinebant 
ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis 
nequitia disceretur. 

Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines 
crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue 
prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret ira- 
scentibus etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis 
et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda 
proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idera 

h 

2 boni9eu C x ; boni.seu, superscripto h eraso, C 2 uibunt LA mo- 
rantur A 1 3 cum usque ad optimis m. rec. in marg. C frequenter ZA, 
marg. C 4 contra///. tribus ut uidetur Utteris eras., C 5 egerunt L x 
10 sacrisque C 12 uaticiniorum . . . . futurorum om. XA 1 adiutoris- 
que C x 13 conuincitur L x 19 mores bonos p 22 mixta L x ; mixtas 
L 2 A Cde; mixte sunt a et obpr., et m. 2 sup. lin., a 23 con- 
fincta LA 24 statutis LACade 25 dicata codd. praeter b; dedi- 
cata bv 26 idem mss.; iidem v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei-lib. II. cap. 26. 



103 



ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos 
esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue 
indicatis siue simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab 
inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se uitae scelestae 
inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis 
secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de 
moribus quibusdam uehit electis sacratis suis? Quod si ita 
est, hoc ipso callidior aduertenda est et conuincenda malitia 
spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et castitatis, 
ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, 
nec usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum 
honestatis amiserit. Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi 
se, quem ad modum scriptum in nostris litteris nonimus, 
transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium 
deceptionis. Poris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas 
inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix 
sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus 
latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat 
spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores, 
tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. 
Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae 
deuersoriis? Hlud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, 
capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corri- 
gantur. 

Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, 
nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud 
locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi 
quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi 

14 2. Cor. 11, 14 

1 huius A 1 2 spir. esse v 3 sibi ex siue carr. A ab inpruden- 
tibus e 4 ab impudentibus e 5 testentur e perhib. om. e in- 

a 

djtis C 6 penetrabilibus C quaedam perhibentur e 7 sacris C 1 
10 mouea/tur, n eras., C 11 sensum honest. amiserit L A Cp a Domb.; 
amittat sensum honest. ab de qk fv 17 praeuentur ZA 20 eru- 
uescenda LA; erubisc. C 22 deuersoriis Cd; diuers. IA rell v 
28 quae L A 1 ageuantur L intentissime LAe 



Digitized by Google 



104 



S. Aurelii Augustini 



spectabamus, intuentes alternante conspectu hiuc ineretriciam 
pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante 
illam turpia celebrari; non ibi pudibundos nrimos, nullam uere- 
cundiorem scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur 
officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur 5 
quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae 
pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum 
et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque 
uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cer- 
nere; sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur. 10 
casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur 
in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur 
in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, 
quod humana flagitia non libere homines committerent, quae 
aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam 15 
exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu 
nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et 
pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, con- 
stituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis 
simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad 20 
decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuita- 
menta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos? 

capdt xxvn. 

Quanta euersione publicae disciplinae Romani 
dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum. 25 

Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat 
in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi 

26 Verr. V, 14 

^illicZA 1 4 hnpleuanturZA 5 etsup.lin.L 6dootiorZA l nullaeC 1 

V 

8 furtiba L 9 uerecundebantur A gestof C liuero et 1. 14 liuere ZA 
13 mirU e pudor e, in marg. mirante pudore 14 quod] quae e 
15 religiose .... etiam om. e 16 occultu C l instinctu m. 2 in marg. C 

18 ni e 20 fururranf C ad m. 2 ex ac corr. C 22 innumerauiles L 
25 obfoena C 26 philosophaster tullius LA C l p x v; philosophus tertul- 
lius C 2 p 2 rell. clainat L A C ab x depa x k l ; clamabat b^qo^k^fv 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 27. 105 

Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto 
deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam 
consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies 
factos, neque rem ullara quae ad placandos deos pertineret 

5 praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare tem- 
perantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad 
inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque 
enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate noci- 
turi homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, 

io cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut 
auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo 
di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui 
non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi 
prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium 

15 numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpuden- 
tissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda 
Komanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit 
turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni 
auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] 

20 fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignomi- 
niosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius 
turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota 
discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo 
non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, 

26 non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam 

2 Cat. 3, 8 

4 qu§ radendo ex neque corr. C 8 grabius L 9 placauantur L 
12 di L l 14 fi.erent, i radendo ex u corr., C 15 impurissimam m. 2 
sup. lin. C, om. d 16 auctores ab 2 e 17 priuabit L amouit C 2 e 
19 aduersandam C a 2 et detestandam sup. lin. C [has] om. LA 
bepakf 21 deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius 
LACdpa 1 Domb.; deorum facta uel scelerate turpiterque uel scelera- 
tius /; deorum facta uel sc. t. commissa u. sc. o 2 b e q a 2 k 7 v (deorum 
om. o 1 ; commissa om. k l ) 22 confincta LA 25 non] nam b 2 tam 
m. 2 ex cum corr., C 



Digitized by Google 



106 



S. Aurelii Augu^tini 



paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis 
ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur. 

CAPUT xxvni. 

De Christianae religionis salubritate. 

Ab istarum iumundissimarum potestatum tartareo iugo et & 
societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem 
saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte 
transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo 
nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi con- 
fluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus 10 
discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere 
debeant, ut post hanc uitam beate semperque uiuere merean- 
tur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore 
loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant 
ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo 15 
etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis 
eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore 
uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum 
spectaudum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut prae- 
cepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur to 
aut beneficia postulantur. 

CAPUT XXVHII. 

De abiciendo cultu deorum cohortatio ad 
Komanos. 

Haec potius concupisce, 0 indoles Romana laudabilis, 0 25 
progenies Eegulorum Scaeuolarura Scipionum Fabriciorum; 

a 

5 in tartareo e 7 saluuerrimae L 8 quaeruntur L l C l e 9 qui L 
10 ecclesiam LAC; ecclesias abdepqv Domb. 11 et 12 ui- 

bere LA 15 Quo mei codd. praeter A 2 , v; Quod A 2 Domb. 16 omnis, 
superscripto m. 2 homines, C 17 immutatione v 19 ueri dei LApv, 
in L transpositio m. 2 notata; dei ueri C rell. 25 concupisce m. 2 ex 
conpesce corr. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. II. cap. 28. 29. 107 

haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et 
fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te 
laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate purgatur 
adque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. Nunc 

5 iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine 
ullo errore lauderis. Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, 
sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam 
eligeres defuit. Expergiscere, dies est, sicut experrecta es in 
quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam 

io passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates 
inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes 
sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Ad quam patriam 
te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, 
cuius quodam modo asylum est uera remissio peccatorum. 

i5 Non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes 
et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, 
quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. Haec 
tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. Nunc iam 
caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter 

20 semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non 
lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus 

nec metas rerum nec tempora ponit, 
Iraperium sine fine dabit. 

Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque 
*5 contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni 
sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non 

22 Verg. Aen. I, 278 sq. 

2 discerne///, erasis duabus uel tribus litteris, C 3 laudauiliter L A 1 
4 inpietateiii C autem sup. lin. C dispertitur b 2 punitur] *wa- 
lim polluitur 1 Domb. 5 elege C x 7 diuinae prouid. iudicio LA, in 
L m. 2 transposit. indicata; iud. diuin. prouid. C rell. v 8 elegeres 
L; legeres AC 1 9 et sup. lin. L 10 usquequoque C l 12 perper- 

d 

pere C* 14 quodam L; quoddam A 1 15 degeneros e 1 18 propter- 
rena A 19 lauorabis— regnauis L 21 capitulinus C 22 ponit codd. 
praeter q; ponet qv 25 contem/ne, p eras. y C liuert. L 



Digitized by Google 



108 



S. Aurelii Augustini 



tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces 
uidetur inuidisse Bomanas, quam isti daemones, quos adhuc 
deos putas, omni generi hominum sedes inuident sempiternas. 
Et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, 
quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos & 
fecisti, infames esse uoluisti. Patere adseri libertatem tuam 
aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant 
sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. Actores 
criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica 
Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur crimini- 10 
bus suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis, 
quod malitiosissimum. Bene, quod tua sponte histrionibus et 
scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! 
Nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus 
humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus 15 
delectantur obsequiis, haberi putas in nuraero sanctarum cae- 
lestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur 
obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque 
ciuium Bomanorum? Incomparabiliter superna est ciuitas 
clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax 20 
felicitas, ubi uita aeternitas. Multo minus habet in sua socie- 
tate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. 
Proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita 
daemonum societatem. Indigne ab honestis coluntur, qui per 
turpes placantur. Sic isti a tua pietate remoueantur purgatione 85 
Christiana, quo modo illi a tua dignitate remoti sunt notatione 
censoria. De bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui 
uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod 
neque in his habeant quam putantur habere isti daemones 

1 duces C artes A 1 3 genere e 4 spiritibus mss.; om. v 7 ad- 
uersus L 1 ab ep qv; aduersis d; aduersum L 2 AC inmundissimos d 
inposuerant A C e q k v; inposuer///, margine corroso, L; inposuerunt 
abpaf Domb. 9 suplica LA 12 malitiosissimum LA l Cep; mal. 
est A 2 a b d q v Domb. 13 ciuitatis// /// //patere eraso nescio quo uoca- 
bulo L 16 sanctorum L 19 incomparauiliter LA 23 preueuire C l 
24 indigne, e m. 2 in j corr., C hostis C l 25 remobeantur L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 1. 109 

potestatem (quamquam si haberent, deberemus potius etiam 
ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo 
ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse), — tamen 
nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec 
5 eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit 
huius uolurainis modus. 



LIBER IIL 



CAPUT I. 

De aduersitatibu s, quas solas mali metuunt et 
io quas semper passus est mundus, cum deos coleret. 

Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, 
quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori 
suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire 
curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de 

«5 illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, 
qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas truci- 
datio, et si qua similia iam in primo libro commeraorauimus. 
Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; 
nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui 

*o laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, 
quam si uitam,, quasi hoc sit hominis maximum bonum, 
habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, 
quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere cole- 
bantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per 

1 quamquam A 2 contem/nerc, p eras., C 5 uideuimus LA 
CONTRA PAGANOS|EXP. LIB. II. INC. LIB. III. L\ AVR. AV- 

GVSTINI EPI | CONTRA PAGANVS | DE CIVITATE DI FINIT \ LIBER 
II' INC LIB. III. C 9 solas C; soli pqv Domb. 11 et om. A 1 
16 bella e 17 commemorabimus C x 19 eruuescunt XA quaema- 
laudant C 20 hi stomach., hi m. 2 sup. lin., C 22 praeter om. e 
se ipsum non, non m. 2 mp. lin., e 23 coleuantur L 24 per diuersa 
mss.; per diu. loca v 



Digitized by Google 



110 



S. Aurelii Augustini 



diuersa temporibus ante aduentum Kedeiutoris nostri innu- 
merabilibus nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus 
contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus 
colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra 
ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo 
adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum 
faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: 
quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, 
id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecuraque illi terrarum 
uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae 
sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi 
corpus rei publicae pertinerent. 

CAPUT II. 

An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter 
colebantur, causas habuerint, quibus Ilium 
paterentur exscindi. 

Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, 
(neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et 
in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a 
Graecis uictum, captum adque deletum est? Triamo, inquiunt, 
sunt reddita Laomedontea paterna periuria\ Ergo uerum est, 
quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis 
operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsum- 
que iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuina- 
torem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon 
fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, 
patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum 

20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 
1 ante adu. red. om. b l innumerauilibus L 6 ne nimis L\pa; 

ni 

nemis C; ne nimium abdev Domb. 8 pertine/t, n eras., L 9 illi 
om. a 1 10 quae sunt a l 19 a om. A 1 21. 22 laumed. IA, sed 
iidem infra laomed. habent laomedontaea patnaqui iuria e l ; laome- 
dontaeae patuaeque iniuriae e 2 24 apollonem C l 27 iobis L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 2. 



111 



esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius 
posteris [condita] Koma est, cum ante illam urbem conditam 
idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, 
quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab A.chille occideretur, 

cuperet cum uertere ab imo, 
quod aput Vergilium confitetur, 

Structa suis manibus periurae moenia Troiae. 
Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem 
sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum 
gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos 
credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Home- 
rus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, 
Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo 
periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, 
erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non 
obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse 
Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in 
tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem 
copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine 
ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in 
iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, 
quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando 
peccabaut? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos 
iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu reli- 
gionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris 
adderentur. 

1 U. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 

2 condita om. LACabepqakf; condita Roma est v Domb.; roma 
cond. est d conditam om. q l 4 acchille LA occidatur L l 
5 cum uertere A 1 ; conuertere A 2 9 //negaturum C 2 ; generaturum C 1 
10 uideant/'ne, ur (?) eras.. C 11 perierare C; pierare d 14 ambo A 
15 eruuesc. L nomina C 1 16 peiuria utroque loco LA 20 ciuili^ e 
aliud om. a l f l 21 quibus; omisso que, C; quibuscumque d 22 con- 
tentionibus d ageuantur L perierando C 23 peccauant L 
24 seruauatur L antiqus L x ; antiqu us, i eraso, A 



Digitized by Google 



112 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT III. 

Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod 
inter ipsos traditur frequentatum. 

Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat 
illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, 
Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, 
ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, 
suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse 
adsolent, non ultores. c Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti 
ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea 10 
duce profugi sedibus incertis uagabantur\ Si ergo adulterium 
Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Komanis 
aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae 
mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud jlagitium oderant, 
qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod 15 
cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia 
illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente 
Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque 
adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. 
Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti 20 
ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse 
Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si 
autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus 
feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura 
uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneiis in 25 

5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 

3 tradetur C l 5 prouentur LA 6 perierantibus Cd 7 desereret 
L l ; deserent/ /, A 9 non sup. Jin. C 10 accipi C quia enea d 
aeneada ce C 11 incertis sedibus ev uagauantur Z A 12 Romanis] 

troianis e 2 p 2 a 2 ; troianis roniauis a b 14 ullo L x e; illo A 16 ei 
qua A 17 illud autem L Kab dep qkv; autem om. af Domb. 

c 

18 uulgano d 20 fauulas L A 21 fuisse A 2 22 si nec e 23 illum— 
illum p fas est om. L Adep ak f; fas est Caqv Domb. 24 femi- 
nis licitum est d 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. c a p. 4. 5. 



113 



concubitn Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. 
At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim 
minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem 
antiquior Komulus Martem. 

CAPUT IIII. 

De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se 
homines dis genitos mentiantur. 

Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non 
credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, 
quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. 
Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi 
falsum. sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus 
humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas 
adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc 
inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia ex- 
pressa, ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat 
falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa 
potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis 
prodesse mendacia. 

CAPUT V. 

Non probari quod di adulterium Paridis punierint, 
quod in Romuli matre non ulti sunt. 

Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean 
parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum 
gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam 

2 Ad C 1 3 abiam LA 4 martera, rt m. 2 in ras., C 7 diis 
gen. pqv; diigenitos C 9 barro LA 11 ciuitatibus (cibit. L) esse 

V A; esse ciuit. L 2 C rell. v 12 credat Z, 1 14 agred. L 15 feli- 

m 

cius. Quae] feliciusque L l A l d barronis ZA 1 16 qua C 17 ubi 
LAabdepqakf; ut ibi Cv Bomb. plura iamj 'malim plurima' 
Domb. quasi om. a 18 cibibus L A 21 punierunt p 22 in matre 

rit 

rom. p 23 potue L concuuitu L A anchisis usque ad concubitu 
in marg. e 2 24 cubitu C l 25 in om. e x 
XX XX Aug. orera Sectio V para I. 8 



Digitized by Google 



114 



S. Aurelii Augustini 



de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum prae- 
uaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde 
natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, 
tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo 
nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos 
de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo 
possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis 
concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt 
irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur 
suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, 
ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini con- 
cubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem 
sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum 
illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare 
debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas 
Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem 
feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plecte- 
bant: usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam 
humana cubilia uindicabant. 

CAPUT VI. 

De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt. 

Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus 
displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro 
ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret 
Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus 
inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis 

3 Gen. 6, 4 

2 hominurn sup. lin. L 3 hoc est L A; id est C rell. v Domb. 
4 modo om. XA 1 7 adulteri C x in se ipsis L A C ab dep qv; in 

r 

ipsis Domb. 8 ne L AC ab dp ak; nec eq fv 10 matfoe L m. 1 

tris 

corr. 11 benere LA nullo igitur d 12 obtentuma C 13 illa 
L A C ab d } ep qak; ille /; Syluia v 14 et 23 paridi/s, i eras., C 
15 antiqui qui, qui m. 2 extra uersum, C 16 uibas L 18 putauant L 
22 si mss.; si eo usque v 26 nascentes C* regnantes C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. c a p. 6. 7. 



115 



adulterium ciuitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, 
interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, 
quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi 
dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requi- 

s renda per multorum scriptorum perpensa testimonia demore- 
mur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, 
non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, 
magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; 
quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae con- 

io iugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit 
iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto im- 
perioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, 
tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam 
fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim 

i5 fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse 
reguator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia 
meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid 
boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi 
quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, 

2o contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo 
decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem 
artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus 
gloriati sunt. 

CAPUT VII. 

«5 De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit. 

Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum 
commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine 
pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam 
olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi 
so captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria 
prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem 

1 ad sup. lin. C 2 fieri sup. lin. L 3 dubitant raulti dolore om. 

e 

A 1 8 capud C 1 14 peius est v 17 meruit qa 28 uerter. C 
29 a om. A 30 captiuitati C saltim Cd 

8* 



Digitized by Google 



116 



S. Aurelii Augustini 



totam cuncto8que in ea homines incendio concremauit Hoc 
meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, 
sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis 
communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod 
uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc 

Abscessere omnes adytis arisque relictis 

Di, 

quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes 
ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, 
et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto dete- 
riorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, 
ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus iucen- 
dit uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium 
ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare 
moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus 
habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, 
quid honestius, quid iidelius, quid Bomana parentela dignius 
quam melioii causae Romanorum ciuitatem seruare et contra 
parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis 
in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. 
Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum relique- 
rint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et 
postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non 
rebellantem aduersusRomam nobilem filiara,sed iustioribus eius 
partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eam- 
que delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro 
spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium 

2 a Graecis] agris (= a graiis) C 4 comomnibus C l 6 adytisa/ris- 
que, c eras., C 7 Di om. e 8 steterat om. e 9 reparatum est e 
11 clauserunt C 13 meliorem C meliorum tunc d 14 reciperare V 
15 initia e malus C 16 urbis illius LKp; illius urbis C rell v 
18 seruare et] seruaret L; seruare omisso et A 1 19 Ad Ce 20 eo- 
rura, in marg. deoru, e 21 deseruerunt a; deseruirent C 1 ylionquep 
relinquerint L A; reliquerunt a 22 ut usque ad deseruerint (sic) in 
marg. e 23 cognitam C 1 26 relinquerunt LA 



Digitized by Google 



Be ciuitate dei lib. III. c a p. 8. 



117 



Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: 
quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? 
An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam in- 
felicium defensores? Non ergo Uium etiam tunc, ab eis cum 
desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum 
semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecemnt. Euersis quippe 
et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae 
sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum 
stetisse perhibetur, non ut [diceretur] 

Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, 
ad eorum laudem, sed ne diceretur: 

Excessere omnes adytis arisque relictis 
Di, 

ad eonim defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non 
unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur. 

CAPUT VIII. 

An debuerit dis Iliacis Roma committi. 

Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documenttim qua 
tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit 
quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante 
Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? 
Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit Ilium, 
fortasse aput Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta 
et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, 
ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, 
qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius 
sunt redire commoniti. 

8 L. LXXXIII 10 Aen. VIIII, 247 

3 hic L A C ab d ep a; hinc qv Domb. adolatores X^AC 1 po- 
tius quam infel. om. e 4 ylion p 7 minerbae L A 8 libius L A 
9 diceretur om. L l C 1 ; disceretur A; dicerentur p 15 prouarentur LA 
21 minerbae JLA 22 deliuit C 1 25 saitim C 



Digitized by Google 



118 



S. Anrelii Augustini 



CAPUT VUH. 

An illam pacem, quae sub Nuraae regno fuit, deos 
praestitisse credendum sit. 

Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse 
creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani 
portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, 
quia Romanis multa sacra constituit. llli uero homini pro 
tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus 
scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum 
uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contu- 
lerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si 
otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occu- 
patum inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid 
ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi 
ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino 
placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia 
de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est 
pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut 
sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos 
et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae 
uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa 
tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An 
utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta 
celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent adde- 
bantur; postea uero iam erant, quae ut prodessent custodie- 
bantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii 
uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti 

16 L. VII c. 34 

pom »• 

4 pilium L; popilium A adiubisse L A 5 et Tani] etifi e 6 so- 
lent LX 14 mol/itus, 1 eraso, L 15 barro LA 16 suo disseretur 

diligentius L l A 18 pax est om. e 21 Pompilio] populo LAC l p 

per ista e 22 laudabilia (laudauil. L) codd.; laudabiliora v 23 in- 
struerentur C 24 atque L A addeuantur LA 26 tres sup. lin. L 

27 XXX et VIIII L; XXX & IIII A; trig. et nouem Cbdepk 2 /: et 
om. qaV v Bomb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 9. 10. 119 

sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, 
qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque 
tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque 
ad Augustum pro magno miraculo unus commeraoratur annus 
5 post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani 
claudere potuerunt? 

CAPUT X. 

An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Roma- 
num augeretur imperium, cum eo studio, quo sub 
io Numa actum est, et quietum esse potuisset et 

tutuni. 

An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succe- 
dentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non 
posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero 

i5 causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquie- 
tum? Nonne in corporibus hominum satius est modicam 
staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam gigan- 
team perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris 
requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus 

20 agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum 
boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, 
ubi ait: 'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id 
primum fuit) dniersi pars ingenium, alii corpus exercebant; 
etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique 

25 satis placebant\ An ut tam multum augeretur imperium, debuit 
fieri quod Vergilius detestatur, dicens: 

Deterior donec paulatim et decolor aetas 
Et belli rabies et amor successit habendi? 

22 Cat. 2 27 Aen. VIII, 326 sq. 

4 unus pro m. mir. v 5 uelli L 8 ut Cp q; quod v Domb. 
romanum Cpq; Komanorum v Domb. 10 actum C; auctum pqv 
Domb. 18 afflictationibus Xd 19 grauioribus e 21 perstriiit L A; 
praestrimit C 27 et L\ l p; ac CA 2 rell. v 



Digitized by Google 



120 



S. Aurelii Augustini 



Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio 
Komanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis 
resistere cogebat non auiditas adipiscendae laudis humanae, 
sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam 
'postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus 
moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, 
sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta 
est. Igitur reges populique linitimi bello tentare; pauci ex 
amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis 
aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, 
alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam 
parentesque armis tegere. Post ubi pericula uirtute propulerant, 
sociis adque amicis auxilia portabant magisque dandis quam 
accipiendis beneficiis araicitias parabant\ Decenter his artibus 
Roma creuit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, 
utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum 
fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam 
tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: 
quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio 
impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur 
et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si 
in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu 
di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque uolue- 
runt, qui eam nullo bello prouocauerunt; nisi forte di tales 
etiam id homini uendere audebunt, quod alius homo uoluit 
siue noluit. Interest quidem iam uitio proprio, malas mentes 
quatenus sinantur isti daemones uel terrere uel excitare; sed 

5 Cat. 6 

3 abiditas IA 4 et 11 liuert. L 5 regibus, r m. 2 in ras. % e 
6 prospera satis] prosperitatis C 1 7 sicut L A Cb dp; sicuti eqv 
9 longe ante a periculis m. 2 sup. lin. a 10 Ad C 1 13 portauant L 
19 agetibatur C 25 bendere Z A audebant a 26 Interest quideni* 
iam uitio proprio malas mentes cett. sic Domb. uerba distinxit; uix 
recte, cum scnsus sit uitio proprio iam interesse daemonum, . . . terrere 
cett. (daemones proprio uitio esse malignos colligitur ex loco XVIII, 
c. 18) iam m. 1 sup. lin. L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 11. 



121 



si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore 
potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper 
in potestate haberent paces bellicasque uictorias, quae seraper 
fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen 
* plerumque contra eorum fieri uoluntatem nan solae fabulae 
multa mentientes et uix ueri aliquid uel indicantes uel signi- 
ficantes, sed etiam ipsa Bomana confitetur historia. 

CAPUT XI. 

De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- 
io ditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non 
poterat, indicasse. 

Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus 
Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse 
nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simula- 

is crum in mare putauisseut esse proiciendum, Cumani senes 
intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et 
Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis 
feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo 
dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti 

*o haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo pro- 
sperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, 
suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum 
et cladem Apollinem signiticasse plorantem. Deinde mox regem 
Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem 

23 uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam 
lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis 

4 animorum m. 2 8up. Un. C 5 solae LACbe; solum pqv 
Domb. 6 uel significasse m. 2 in marg. sup. C 7 Romana ipsa Z 1 A 
9 apollonis p 11 indicasse Cq; indicare pt? 13 Achiuos LACp; 
Achaeos abdeqv Aristonicum L A 1 a 2 pq; stratonicum Ca x b deak; 
tratonicum, tra in rasura litterarum aris, A 2 ; istratinicum / 14 arus- 
pices A 15 esse m. 2 sup. lin. L 16 anthioci XA 1 ; antiocho e l ; 
antiochis d 18 apolloni C 19 missa esse LACp; esse missa dev 
24 Aristonicum, th margine al. tratonicum, A 25 nolebat] flebat e 



Digitized by Google 



122 



S. Aurelii Augustiui 



fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum descri- 
buntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit 
aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc 
fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante 
nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis 5 
tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum 
illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur 
ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas ad- 
uexerat, neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea 
conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos 10 
existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam 
Komam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant tran- 
situri, uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam 
inualidis adiutores. 

CAPUT XII. 15 
Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem 
Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil 

iuuerit. 

Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae 
tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum 20 
templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi 
Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit 
ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem 
gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessi- 
nunte. Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli » 
Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. 

3 Aen. XI, 836 sqq.; X, 464 sq. 

1 fabolosis C ueritatis C 1 d 4 popilius C 1 d habundans C 1 d 
5 nesciens om. e 7 illum L A C ab dep qv; om. Domb. 11 qui siue 
L A p; siue qui C 2 aqa 2 k 2 fv; qui otn. C l b e a 1 k x Domb. 13 fugi- 
tibisZA 1 athiberetZA 17 adiecerunt p nil p 20 illic om. a 
22 escolapius LAC; aescol. d uenire ambiuit d anibibit XA; 
abiuit a 23 ad Romam codd. praeter q; ad om. qv urbe/, m eraso, 
C 24 deorum de 25 enim erat LACade/v; erat enim a Domb. 

V 

26 capitolino C; capitilino d pr^se^eret C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 12. 



123 



Quae tamen si omnhim deorum mater est, non solum secuta 
est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit 
etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, 
qui longe postea uenit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris 

s ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed unde- 
cumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem 
di peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum 
praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, 
caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut 

10 Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus 
deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) — sub hoc 
ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis 
et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, 
agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo 

15 suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus 
templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo adque praebendo 
summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, 
offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto 
maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos 

20 putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in con- 
parationem peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitu- 
landum granditati suae. 

Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de 
quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi 

25 certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi! 

v tu f« 

3 sequuturos L A; secutores e; securos C 4 deabris C 5 uiderit 
escolapius .... nata sit m. 1 in infer. marg., L escolapius etiam C 
6 ignobilem dicere v 9 caelestes e terrenos a flubiales LA; 

pluuiales Cf 10 barro LX adque incertos om. d 13 pauca C 

t d 

15 aduitionem L; atuitionem A 16 praeuendo IA 19 tantos LA 
20 conparationem L A 1 Cp; comparatione ab deqv Domb. 



Digitized by Google 



124 



S. Aurelii Augustini 



caput xm. 

Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima 

coniugia. 

Quo modo nec Iuno, quae cum Ioue suo iam 

fouebat 5 

Komanos rerum dominos gentemque togatam, 
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et 
aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius 
inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare 
cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis 10 
conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim uicerunt 
in hac conflictione Romani uicinos suos. Quantis et quam 
multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et 
confinium istae uictoriae constiterunt! Propter unum Caesarem 
socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris 15 
filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu 
Lucanus exclamat: 

Bella per Emathios plus quam ciuilia campos 

Iusque datum sceleri canimus. 
Yicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis 20 
ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae 
auderent flere patres occisos, ne ofifenderent uictores maritos, 
quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nescie- 
bant. Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed 
Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam 25 
eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum 
eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha 

6 Aen. I, 281 sq. 13 Phars. I, 1 sq. 
2 Quod, d m. 1 expunct., C phoedere C optinuerunt p 4 quae 

i ci 

om. LA l p 9 eo C; eas d 10 martif C 12 uiNof C 13 et fune- 
ribus LACv; ac fun. e Domb.; atque fun. m. 2 in marg. p 18 ema- 

ro 

tios LA; haemathios e 20 socerum L 24 nubtiis A; corrosa mar- 
gine excidit in L 25 dotauit A 2 adlecto p; Alecto qv inferna 
L AC ab de x p ak f; infernalis e 2 q v furia sup. lin. b 27 praecibus 
X 1 C fuerit C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 13. 125 

felicius captiuata est, quam illa conubia Romana nupserunt. 
Licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum 
Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, 
quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa uictori 
subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; 
illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes proceden- 
tibus uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem 
habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum ciuium 
propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut 
crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. Huc accedebat, 
quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amise- 
runt uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros. 
Neque enim et aput Romanos parua fuerunt illa discrimina, si 
quidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausis- 
que portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque 
hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox 
inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi 
etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas 
grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugen- 
dasque uictorias. Hic tamen Romulus de suorum iam uirtute 
desperans Iouem orauit ut starent, adque ille hac occasione 
nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae 
illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus 
iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici 
pietate sedarent. Deinde [Titum] Tatium regem Sabinorum 
socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis 
inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem 
geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior 
deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptia- 
rum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis 

1 conubia LAp; coniugia C rell. v Dotnb. 4 ampleiauantur L 
5 morte A 7 doleuant L 8 nec m. J sup. Un. C 9 cruciauantur L 
10 accedebant ZA 12 uiros m. 1 sup. lin. L utrumque e 18 inter 
LACabdep; intra qv Domb. 19 quambis L 20 Hic] id buk 1 
21 orauit codd.; rogauit v 25 [Titum] om. L A x regem Sabin. so- 
cium om. b 1 30 phoedera G 



Digitized by Google 



126 



S. Aurelii Augustini 



adfinitatis, societatis diuinitatis? quae postremo sub tot dis 
tutoribus uita ciuitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa 
possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo 
in alia festinaret. 

CAPUT XIIII. s 

De inpietate belli, quod Albanis Romani intule- 
runt, et de uictoria dominandi libidine adepta. 

Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto raalo 
non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani pro- 
uocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! 10 
Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et 
utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius 
Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam 
Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens 
autem et adflicta est et adtiixit, donec multorum taederet pari 15 
defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis 
hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres 
Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis 
tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati 
et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in 20 
certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui 
damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii 
posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus louis? Nam et hoc 
plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate 
matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae 23 
ultimae atrox adque horrendum malura. Nam ut erant ambo 
populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curia- 
tiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam 
sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, 

9 suos C 10 tam] etiam C 11 aluan. L 15 et ante adfiiiit m. 2 
sup. lin. A 17 adquej itaque d 1S oratii et sic infra C ab 

fc 

tw. :2 mp. lin. C 21 dex C sex L A C a ] b d ep ak f; sex uiuis 

0 

a 2 qv Domb. 22 Ascani IA 23 neptibus C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 14. 127 

quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae 
quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. 
Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam 
ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promi- 
serat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput 
Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua 
peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem 
recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas 
subito concidisse communem cogitans condicionem flendo 
miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut 
femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine 
fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. 
Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa 
flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse 
et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma 
gaudebat. 

Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? 
Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, 
nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut 
Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; 
tantum ut resides moueret 

Tallus in arma uiros et iam desueta triumphis 
Agmina. 

Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli 
adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter 
adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset 
tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et 
sua cuique satis placebant: Tostea uero, inquit, quam in 
Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere 

6 Aen. X, 821 sqq. 22 Verg. Aen. VI, 814 sq. 28 Cat. 2 

5 culpauiliter LA 6 sua etiam L A 7 manu om. C\ super sua C 2 
14 fleuat Lk 17 optenditur L 20 diceuatur L 26 brebiter L C x 
antiquiora LAabdepqak 1 fv; antiquorum C Domb.; antiquiorum V 
commemorasse C x 27 agitauatur L 28 inquid C 1 29 et codd.; 
atque v quaepere L A x 



Digitized by Google 



128 



S. Aurelii Augustini 



urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam 
belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\ 
et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis 
sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis 
agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc 
uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem 
gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura 
nostra, peccator in desideriis animae suae et qui 
iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et 
deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspici- 
antur examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia 
cum illo fet illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, 
uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; 
sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam 
illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam 
procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, 
alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non 
auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius 
filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An 
ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores 
campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis mul- 
torum funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur 
illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo 
usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur? 

Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii 
Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, 

7 Ps. 10, 23 

1 orbes C 1 causaip C 3 huc codd. excepto a 1 ; hoc a 1 Domb. 

b 

4 uera L liuido L A et sic l. 5 6 aluam L A 7 nominauat L 
inquid C 1 9 benedicitur L A C 2 b ep q v; benedicetur C 1 a A; 1 f l Domb. 

11 qui/, a eras., L; qui A 12 et illo om. L 1 C 1 13 etiam LAp; 
et C rell. v 15 gloriam quaer. v 17 esset pater L A C ab depak; 
pat. es. fv esset filius alter pater q tale om. q 22 inple- 
uantur L cingeuantur L 23 orhi L \ C l p q uibis L A; ciuis C l 
24 praeuebatur L A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 15. 



129 



donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam 
ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus 
adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae 
uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi 
6 post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi 
Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, 
tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo 
etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesse- 
rant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium 

io illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta 
Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, 
ubi Ainulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus 
occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, trans- 
fusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque 

15 una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen illa, 
Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, 
ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex 
duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus 
ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam 

20 sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis 
finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, 
iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et 
generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum 
indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit 

25 illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace 
regnauit. 

CAPUT XV. 

QualisRomanorumregum uita adque exitus fuerit. 

Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo 
30 uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum ; 

5 labiniura Z»A 6 fugitibum L 7 babitauerunt C 9 uidilicet C 
10 discesserint Cde 12 amullius 1A 1 13 alua IA 17 ei LAC 
abdep; e v Domb. 18 miaerauile L 19 dicam m. 1 sup. lin. L 
22 inter soceros et generos L A Cp; inter gen. et soc. ab deqv Domb. 
25 sub tot] subijto C l 28 uita regum p 29 regnum C l 

XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 9 



Digitized by Google 



130 



S. Aurelii Augustini 



uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter fero- 
citatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque 
nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret 
eumque per se populo mandasse Eomano, ut inter numina 
coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intume- s 
scere coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et 
solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita 
nesciens multitudo meritis Eomuli tribuebat, Quasi uero si 
luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus 
ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; 10 
sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudeli- 
tate adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem 
non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod 
tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, 
regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. 15 
Satis et Cicero illam inter deos Eomuli receptionem putatam 
magis significat esse quam factam, ' quando et laudans eum 
in libris de re publica Scipionisque sermone: TTantum est, 
inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non con- 
paruisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam «o 
opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia 
uirtutis gloria\ (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, 
profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis 
facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni 
solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut » 
occasionem sceleri praebuit aut Eomulum ipsa consumsit.) 
De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Eomulo rex 
fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris 

18 II, c. 10 

3 diceret eumque per se m. 1 in marg. A 6 queperat L A 1 9 de- 

n 

buit L l 10 etiam sup. lin. L dicatum L l 13 cursu C l ; comsuje- 
tudine, etudine extra Un., C 2 accidisse codd. praeter C, v; euenisse 
C Domb. 14 pasca IA 15 contigit C* 17 et om. e 20 deorum 
sup. lin. C 26 scaeleri C l 27 tullio a l 28 quia A Cbep; corrosa 
membrana excidit in L; qui adqv Domb. adsumptus C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 15. 



131 



idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum 
tali morte, quia fortasse quod erat in Eomulo probatum, id 
est persuasum, Komani uulgare noluerunt, id est uile facere, 
si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in 
inuectiuis: 'Illura, qui hanc urbem condidit, Komulum ad deos 
inmortales beniuolentia famaque sustulimus\ ut non uere 
factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum 
diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de 
solis canonicis defectionibus loqueretur: c Ut easdem, inquit, 
tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione 
solis est factus\ Certe hic minime timuit hominis interitum 
dicere, quia disputator magis quam laudator fuit. 

Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio 
et Anco Marcio, qui morbo interieruut, quam horrendos exitus 
habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, 
cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tar- 
quinius per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius 
generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, 
nefario scelere occisus est Nec Miscessere adytis arisque 
relictis di* tanto in optimum illius populi regem parricidio 
perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque 
Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis 
fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius 
ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri inter- 
fectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem 
et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed 
praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in 
illo altissimo teraplo, hoc est in opere parricidae, sibi praesi- 
dere adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens 

1 II, c. 17 5 Cat. 3, 1 

1 propter et L l 2 prouatum L A 5 inuectibis L A 6 beniuol. 
L A C ab dep q; beneuol. v Domb. 7 beniuole L A C a b d ep q; boni- 

uole o; beneuolentia fv 10 interitu LACp; in interitu bdeqv 

q; 

Domb.; in interitU a 20 relectis C 22 exurendam L relinque- 
runt C l paridi/s, eras. i, C 27 iobem XA 

9* 



Digitized by Google 



132 



S. Aurelii Augustini 



Capitolium struxit et postea malis nieritis Urbe pulsus est, 
sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanis- 
simi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno 
Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, 
non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo 5 
non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam 
ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Eomano bellum gerebat; 
nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii 
deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei 
populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri 10 
iussus est, clausis deinde portis non siuit iutrare redeuntem. 
At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos conci- 
tatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum 
fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo 
Romae uicino quattuordecin}, ut fertur, annos priuatam uitam 15 
quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis 
exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante 
filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium 
Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt, 
fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam *> 
scelus occisi ab eo soceri optimi regis sni usque adeo con- 
temserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non 
scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. 
Nec Miscessere adytis arisque relictis di*. Nisi forte quispiara 
sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, 25 
quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis 

1 instruxit Cde 3 Romani regno v 6 non sup. lin. L ardem C 
7 tQ b l et, quod ante pro pop. R. uulgo editur. om. LXCabdepq 
pro ante pno. (= populo Romano) om. L A l C l 9 eius iudicio r 

re 

10 a mp. lin. C 11 uifus. in marg. m. 2 iuffuf, C 11 intraredeun- 
tem L 14 ualuit C l 15 annis A 2 16 optauiliore L A 19 sed 
sup. lin. L 20 fortasse L A C ab ep q; fortassis v Domb. fasjtus, 
prius s in ras., C superuia L 25 roma/e, n eras., L Romac 
quo poss. om. d 26 possint L A Cp; possent abeqv Domb. magis 
Rom. LXCp; Rom. magis rell. v Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 16. 133 

adiuuare, seducentes eos uanis uictoriis et bellis grauissimis 
conterentes. 

Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore 
illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi 
5 per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae 
omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calami- 
tatibus uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilata- 
uerint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae 
ciuitatis nunc territorio conparetur. 

io CAPUT XVL 

De primis aput Eomanos consulibus, quorum 
alter alterum patria pepulit moxque ipse post 
atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulne- 
ratus interiit 

15 Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque 
dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus 
a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu 
enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati 
sunt, graui bello Eoma concussa est. Ideo dicit aequo et 

20 modesto iure gestam rem publicam metu premente, non per- 
suadente iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus 
ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia 
potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius 
Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium 

25 Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum 
hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et 
uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio 

16 Hist. I, f. 9 

4 tarquini ZA 1 5 et ante tres om. qa l Domb. et tre§ lineolis ex- 
punct. b 7 miliaria k 2 12 ipse C q; roraae pv Domb. 13 a sup. lin. C 

u 

interiit hostis uulneratus p 15 quosque C 17 tarquio C l graue 
bellum v 18 in regnum redire L A Cp; red. in regn. rell. v Domb. 
20 reip. C l 21 brebissimo L 24 l utia C 2 25 collatium L ] ; conlatin. 
b de et sic infra mox ille, superscripto X ipse, b 26 ipso om. LAp 



Digitized by Google 



134 



S. Aurelii Augustini 



coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam 
laudabiliter commeraorauit, continuo clementer exhorruit. Cum 
enim dixisset: 

Natosque pater noua bella mouentes 
Ad poenam pulchra pro libertate uocabit, 

mox deinde exclaraauit et ait: 

Infelix, utcumque ferent ea facta minores. 
Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant 
et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad 
consolandum infelicem subiungit: 10 

Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido. 
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso 
hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit 
eique potius ipse Tarquinius superuixit, Collatini collegae 
uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio 15 
pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et 
idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed 
Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam 
Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogere- 
tur; postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset. 20 
L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit 
quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore 
primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne 
ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis 
rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam c uicit amor *s 

4 Aen. VI. 820 sqq. 

2 laudauil. L 5 uocauit LAC 2 de 10 subiungit LAp; subiunxit 
C rell. v Domb. 11 uincit LACbdepqoPk fv; uicit a a 1 ; uincet 

it 

Verg. 13 hoste A 2 ; hostis e superuibere L 14 superuix L 

de 

15 uitur C uonus X 17 Tarquinii] bruti C (scribendum fortasse: 
nam et idem consanguineus Bruti) 18 cum latinum C numinis C l 

col 

qui d 21 L. om. L A 1 ; lucius m. 2 sup. lin. A; si lucius e lati- 
nus L si ante tantumm. m. 2 sup. lin. A 22 possit A 23 iuue- 

cit 

retur L; iubetur C l 24 iuni L A 1 25 ui C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 17. 



135 



patriae lauduinque inmensa cupido'? lara expulso utique 
Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus 
Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores 
in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam 
5 primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offen- 
debatur, nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! 
Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in 
illa re publica 'aequo et modesto iure agitatum est\ Lucretius 
quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam 

io idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui 
successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio 
suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui 
consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus 
ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana 

i5 res publica. 

CAPUT XVII. 

Postinitia consularis iraperii quibus malis uexata 
fuerit Romana res publica, dis non opitulan tibus, 
quos colebat. 

20 Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella con- 
• quieuerant, sed quia non tam graui pondere urgebant, finito 
scilicet terapore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, 
secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: c Dein 
seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo 
25 regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli 

23 Hist. I, f. 9 

1 utique, superscripto \ itaque, b; itaque a 2 tyranno om. C 3 L., 

bo 

erasum uidetur in L; om. A l iniuste p 4 ciueno//// adtendit, 
litteris nmen erasis, L; ciue fro non j nom, bo eras. et nom extra lin. 
m. 2, A nomen om. p Quam] tam d inpie mss ; iniuste v 
5 offendeuatur L 10 P.] pl. LA 11 marcus de oratius Cde 
20 diminuto b 7 e 2 qv conquieuerat O e { 22 aequo iure ac modesto 
LACp; aequo ac m. i. abde; aequo et m. i. qv Domb. 23 expli- 

in 

caujt L de C 25 regio om. C l agro om. c l repellere e 



Digitized by Google 



136 



S. Aurelii Augustini 



in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa 
plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, 
armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque 
tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et 
certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum.' 
Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis 
adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa 
aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum 
bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis 
seditionibusque ciuilibu?, a Sallustio breuiter intimatum est. 
Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, 
sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia 
mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. 
Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Komani prudentesque 
suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, 
quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque 
enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo 
et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi 
elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem 
suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius 
ait? Tlurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia 
orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique 
concesserant, sub honesto patrum aut plebis noraine domina- 
tiones adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob 
merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti 
quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia 
defendebat, pro bono ducebatur\ Porro si illi scriptores 
historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala 

20 Hist. I, f. 10 

1 in om. A; L l\ic mutilatus est 2 plebes L l Cv; plebs L 1 A rell. 

4 sibi iura v 5 utrique LA 9 inquieta non a 1 10 brebi[ter 

solijda, uerba inclusa in marg. super. m. 1 scripta sunt, L 12 terrl- 
bilia c 14 haec ev 16 quan/do, n ex m co»r. L 17 autoribus L 
18 edicendis L x 19 elaboraberunt L 20 ferent L x C 1 e/go, eras. 
r, L 21 cibilia LA 23 pleuis XA 24 cibes L 28 historiae 
om. i 1 ad m. 2 extra lin. O liuert. L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 17. 137 

ciuitatis propriae non tacere, quara multis locis magno praeconio 
laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni 
legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum 
spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse 
libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut 
infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, 
in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos 
eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, 
quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae 
diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel 
cuncta sufficimus. 

Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque 
mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, 
quibus se colendos mendacissima astutia uenditabaut, tantis 
calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul 
ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret 
occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam 
illi turba tot numinum cum suo raaximo adque optimo rege, 
cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando 
densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos 
Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, 
graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando 
rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae 
primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, 
quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati 
crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem 
L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro 
equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis 
occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis 

7 uibend. L 9 prius et m. 2 sup. lin. C, alterum et om. C 12 ergo 
erant L A Cb dp; erant ergo aeqv Domb. 13 huius mundi v 14 ben- 
dit. L A 16 et sup. lin. L inscensum corr. Lud. Vives; incensum 
codd. 17 iobis L A 18 illa e 7 19 liuer. L 21 opperibetur C l 
23 lauor. LA 24 melius b l ; emilius b 2 ; meuius e 25 quia L \ x C 
d e *k l ; qui A 2 abp qk 2 fv 27 lucia e 28 equintum C tumulto C l 



Digitized by Google 



138 



S. Aurelii Augustini 



inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, 
quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti 
autem sternebantur in honorem deonim, unde hoc sacrum 
uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per 
decem continuos annos male pugnando crebras et magnas 
clades aput Veios exercitus Komanus acceperat, nisi per 
Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas 
ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Komam ceperunt 
spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, 
cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua 
et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam 
ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea 
uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam 
pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo 
perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pesti- 
lentia grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum 
supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt 
omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas 
a Samnitibus obsessi arabo cum exercitu consules foedus cum 
eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Komanis 
sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati 
priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis 
singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris 
laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? 
uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab 
Epidauro quasi medicum deum Koma aduocare adque adhibere 
conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in 
Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat, 

1 inut. pop. L A C dp Domb.; inut. inane remedium pop. aea 1 k 2 f; 
inut. sine remedio pop. C m. 2 tn marg. t bqa 2 k l v 6 beios LA 

Um 

8 dominauit C l 10 pestilentiam C 12 beient. LA; ualentibus C l 
17 depraeh. LAC 19 saranibus C» phoedus C 22 in uestim. 
L A C adp; cum uestim. beqv Domb. 24 lauor. L uicti ZA 
flumine A 1 G' 1 25 intolerauili L A escolap. sic semper L AC 26 at- 
hibere L A 27 iobem L iam diu om. q 28 uacauerat L A Cab 2 
depqv; uacuerat b l a 1 k l Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 17. 



139 



non permiserant fortasse discere medicinara? uel cum con- 
spirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, 
Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati peremti 
sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis 
5 cum illo pereuntibus et railitum tredecim milibus? uel quando 
post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum 
plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali 
tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis 
periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe 

io reuocata in eodem magistratu exspirauit. quod nulli dictatori 
ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio 
grauius crimen fuit? 

Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia 
militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, 

15 ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, 
militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, 
rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus. Romanorum hostis 
eflFectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis 
urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus 

20 quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: c Dico 
te, Pyrrhe, uincere posse Romanos') adque ita, siue Pyrrhus 
a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus 
utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda 
utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus ex- 

25 titit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diui- 
num, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. 

2 bruttiis L\ C 2 e; Brutiis v Domb. 4 serpptem C 6 post graues 
et long. v 7 in L excidit folium uerba Ianiculum usque ad solet 
p. l&O, 15 continens; in l m. recentiore lacuna expleta est singulari 
folio (40) male inter f. 39 uerbis Camillum tandem p. 138, 7 desinens 
et f. 41 uerbo subueniretur p. 138, 7 incipiens inserto diremptioue 
dela; direptione Capqkfv; dereptione b mali] malitiae e 9 dic- 
tato recrearetur C { 11 et ante quod om. I etiam praesenti p 
13 crebuerunt Z 15 e/gestatem, f (?) eras., C; aetatem l 17 hostes 
C l ; ostis l 21 siue] sicut l 22 fatidius C 1 24 cladis l 25 ut 
etiam l 



Digitized by Google 



140 



S. Aurelii Augustini 



Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta 
est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae 
moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod 
archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque 
similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium 5 
crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili 
inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in 
foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie 
duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta 
dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit, 10 
quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo 
grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est 
ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero 
in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut 
possunt seu uolunt dubia coniectantibus cre.di solet. Tunc 
ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas 
aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim 
a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus 
est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine 
prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat 20 
supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, 
ut taraquam uacua sine ullius offensione possent humanis 
saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam 
pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea 
eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique « 
magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus 
sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim 
elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio pro- 
curata est. 

13 II, c. 54 

1 ex orta, h eras., C 3 se erasum l se excusabat l 4 arcia- 
trura l 5 etiam Clp; iam rell. v Domb. 6 hiemps Id 10 pestil. 

ocmpa 

ingens l 15 si uolunt C 17 multi,tas L sic om. C l 22 possint 
C l 23 namque LACepq; Nam quae v Bomb. 27 commemoraret a 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 18. 



141 



CAPUT XVIII. 

Quantae clades Romanos sub bellis Punicis tri- 
uerint frustra deorum praesidiis expetitis. 

Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium 
5 uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo 
praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos 
agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae 
nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates! 
Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt! 

io Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum con- 
sumtum est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium 
populorum! Quantauis nauium marinis etiam proeliis obpressa 
et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare 
uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam 

15 nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Eomana 
ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt 
ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum 
celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque 
temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam 

20 pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retror- 
sum melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta 
copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum 
profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animo- 
sitates funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent 

25 ludos daeraonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane 
miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani 
uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo 
et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et 
uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum 

2 triuerint] terruerunt p 7 quod L l C 1 d, et sic l. 8 C 1 d 8 at- 
flictae L l ciuitatis C 1 12 nabium L 13 et] ut e 14 scribturae 
fed iam C 1 21 ergo L Ap; om. q; enim C rell. v Domb. 22 cupia C 
23 profectu C rapida A 26 mirabilius C Punico bello LAC 
bep; bel. Pun. v Domb. 28 in ante altero om. L K e fecim. ment. 

ipsum 

LAp; ment. fec. Cv 29 qui etiam quj primum C m. 2 corr. 



Digitized by Google 



142 



S. Aurelii Augustini 



bellum Punicum confecisset, nisi auiditate nimia laudis et 
gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Cartha- 
giniensibus imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima 
et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelis- 
sima si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei 
sunt et non habent sanguinem. 

Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt. 
Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene 
omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis 
inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis. 
Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui 
correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo 
Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam 
perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam hono- 
ratae quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic 
ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu 
exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus 
fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare 
non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis 
oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum 
ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si 
fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quara illa 
homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non 
repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid 
contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam 
res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequa- 
quam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis 

5 coget C 1 eruuescere L aerei LACbe 2 pqfk 2 v; aerii e l a Jt* 1 
Domb. 8 exudante C 1 memorem, me eras., C 10 diurno C 
13 uest.ae, r eras., C 14 subrestitutione. re eras., A (tn L litterae 

■ub 

modo stitutione supersunt; fortasse scriptum erat restitutione) 15 uir- 
ginis C { consuerant LA 1 ; consueuerant C rell. v Domb. Tunc 
LA Cpv; tum ab deqa Domb. 16 bibebat IA sebiebat L 
18 fuerint C 20 semiustus LkCdpq; semiustilatus ek 1 ; semiustu- 
latus abak 2 fv arripuit e 21 agnobit L 22 potius m. 1 sup. 
lin. L y om. C 24 putauantur L 26 isti C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 19. 143 

his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et 
ideo, cum ea, quod corporalia uisibiliaque essent, perire con- 
tingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, 
et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc uero caecitate 
5 mirabili eis sacris, quae perire possent. fieri potuisse existi- 
mant, ut salus terrena et temporalis felicitas ciuitatis perire 
non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris uel 
salutis contritio uel infelicitas inruisse monstratur, mutare 
sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt. 

10 CAPUT xvim. 

De adflictione belli Piinici secundi, qua uires 

utriusque partis consumtae sunt. 
Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare 
clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnan- 

15 tium, ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella 
fiomana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, 
similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab 
Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis. Gallia 
transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis 

20 uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae 
faucibus inruente quara cruenta proelia gesta sunt, quotiens 
Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, 
quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens 
Hannibali Bomana clade gloriosae! De Cannensi autem mirabiliter 

25 horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelis- 
simus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus 
parci iussisse perhibetur? Dnde tres modios anulorum aureo- 

17 Flor. 1, 22 

1 sed om. C l 2 quam mperscripto quum, in margine m. 2\ cum, C 
contegeret C 1 3 his otn. C 5 possent LAdep; possint Cv 9 eru- 
uescunt L; erubiscunt C x ; erubescant e 13 bello Punico v nimis 
m. 1 sup. lin. L 14 tam om. C 1 16 Roraanorum A Cp; in L mar- 
gine mutilato um modo restitit; Romanum v 17 Hannibale LACe* 
a 7 k; annibale ade l pqa l /v 18 ispania LA 21 ut editur LAC 
rell. Domb.; quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quo- 
tiens 17 26 clade LACp; caede abdeqv Domb. 



Digitized by Google 



144 



S. Aurelii Augustini 



rum Carthaginem misit, quo intellegerent tantara in illo proelio 
dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet men- 
sura quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto 
utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, 
conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta 
militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita 
inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis 
pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. 
Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro 
Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt 
templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam 
diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint 
nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. 
Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, 
in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id 
quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque 
bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus 
ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis 
ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur, 
cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate 
plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema 
salute conlata sunt? 

CAPUT XX. 

De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum 
amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non 
tulerunt. 

Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil misera- 
bilius ac miserabili querella dignius quam exitium Saguntino- 

4 numerioris C 1 numero infirmiores, in marg. siores quanto, q 
infimioris L A C 2 ab de k ] v; infimiores C 1 ; infirmioris pqak 2 f iace- 
bant L x C 2 5 concidenda C l putarentur L 1 7 liuert. L illis 
codd.; ex illis v 9 liuertis L 13 uos t; Domb.; om. L A C ab d epq 

non 

nibil facere potuistis L m. 1 corr.; facere non potuistis Ap; nihil facere 
pot. C rell. v Domb. 16 anulos L A C l b l p a l f; anulos aureos C 2 ab* 
deqv 17 miserauilia L 19 ferre C 1 24 exitu Cpq; exitio v 
sagont. C 27 in om. b l 28 hac C l querilla C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. c a p. 20. 



145 



rum fuit. Haec quippe Hispaniae ciuitas amicissima populi 
Romani, dum eidem populo fidem seruat, euersa est. Hinc 
enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesiuit, 
quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo 

5 obsidebat. Quod ubi Romae auditum est, missi legati ad 
Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contemti Car- 
thaginem pergunt querimoniaraque deponunt foederis rupti 
infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, 
lnisera illa ciuitas opulentissima, suae rei publicae Romanae- 

io que carissima, octauo uel nono a Poenis mense deleta est. 
Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. 
Breuiter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur 
multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum 
cadaueribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium 

15 fessa rerum, ne saltem captiua in manus Hannibalis perueniret, 
ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam 
trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent 
di helluones adque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes 
et fallacium diuinationum caligine decipientes; hic aliquid 

»o agerent, ciuitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei 
conseruatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii 
praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere 
copulata est. Custodiens itaque [fideliter], quod ipsis praesi- 
dibus placito iunxerat, fide uinxerat, iuratione constrinxerat, a 

» pertido obsessa obpressa consumta est. Si ipsi di tempestate 
adque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moe- 
nibus terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid 
facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis 
Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, 

30 et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui 

1 spaniae LA l ; yspaniae A 2 3 facto C 1 phoed. et sic 7. 22 C 
4 ferociter ergo L l A; ergo fer. L' 1 C rell. v 6 obsidi//one, ti ercw., C 



7 rapti C l 8 inefectoque C 11 orroris L x A 12 quae] qua de e 
agitatur A 16 instruxit A 2 a 18 elluones X 1 20 et fidei e 23 fide- 



liter om. LA x C x p 



24 fide/unxerat, i eras., L 



XXXX Aug. «pera SecUo V pmrs I. 



10 



Digitized by 



Google 



146 



S. Aurelii Augustini 



pro se pugnabant adque aduersus Hannibalem opulenti erant, 
potuisse tempestate saeuire. Si ergo tutores essent Komanae 
felicitatis et gloriae, tam graue ab ea crimen Saguntinae 
calamitatis auerterent; nunc uero quam stulte creditur, dis 
illis defensoribus Romam uictore Hannibale non perisse, qui 
Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, 
subuenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius 
modi aliquid pro fide euangelica pateretur, quamquam se ipse 
nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide 
euangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Chri- 
stum crediderat, non mercede breuissimi temporis, sed aeter- 
nitatis interminae. Pro istis autem dis, qui propterea coli 
perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium 
adque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defen- 
sores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respou- 
debunt, nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest, 
quod ille unus homo, haec tota ciuitas; utriusque tamen 
interitus causa conseruatio fidei fuit. Propter hanc enim ad 
hostes et redire ille uoluit, et noluit ista transire. Conseruata 
ergo prouocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis 
perire non solum quique homines, uerum etiam integrae ciui- 
tates? Utrum uolunt, eligant. Si enim fidei seruatae irascuntur 
illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam 
illis propitiis multis grauibusque cruciatibus adflicti interire 
homines ciuitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius 
coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum 
perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non 
solum manentibus, uerum etiam fauentibus non sicut modo 

6 potuerint a 1 9 nisi C 10 xpo C l 11 mercedem C 12 qui 
. . . perhibentur om. e l coli perh. propterea om. a 13 propterea 

n 

codd. praeter b; qui propterea b v lauent. IAC 1 15 saftgutinis, 

l»i c 

similiter p, 147, 1 C 24 protiis C 25 nullof frutu C 27 possint a 
illi C l 28 manentibus uerum] his uerbis dnsinere codicis L fol. 76 et 
reliquam partem libri III. usque ad uerba . . . si humanum] c. 31 
p. 159, 8) intercidisse in Praefatione vionui 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 21. 



147 



de miseria murmurare, sed sicut tunc Kegulus et Saguntini 
excruciati horribiliter etiam penitus interire. 

CAPUT XXI. 

Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni libe- 
sratori suo et in quibus moribus egerit, quando 
eam Sallustius optimam fuisse describit. 

Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, 
quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit 
egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum 

10 cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximae- 
que concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eius- 
demque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam 
periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis 
domitorque Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur 

15 dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus ces- 
sit carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam 
reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque 
uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis 
captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo 

io in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn. 
Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica 
luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim prinium 
lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae 
in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de 

» his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, non de his, 
quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod 
de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, 
quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputa- 

8 Hist. I 22 Liu. XXXVIIII, 6 - 
7 chartag. et sic semper C 10 ipso ergo A ep q; ergo ipso C rell. v 

i U 

11 liberator eiusdemque otn. A 1 12 secundy,m C 14 dominatorque e 
chartagijn////is C 20 Gn. A Cp; gneum rell; Cneum v 21 mallium 
codd. 23 strati / uisa sup. lin. C 24 licentiora C 

10* 



Digitized by Google 



148 



S. Aurelii Augustini 



tionem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit 
Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam 
tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo 
tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de 
Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam s 
illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dic- 
tum, quibus temporibus peiores utique in grauissijnis discor- 
diis mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et 
postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa 
Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam 10 
filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. 
Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum 
tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris contere- 
batur exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, 
sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico 15 
uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani 
cognoraen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta 
est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana 
res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium 
coiTuptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse »0 
monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu 
aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem 
Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione glorio- 
sam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac 
languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad 25 
regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate 
conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto 
ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque 
etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia 

2 reddiderint A 6 conparationem A 1 C Domb.; comparatione A 2 

e 

rell. v 9 lata A. in marg. m. rec. data est lex illa ACbdep; 
illa lex v Domb. 10 uel nec a 15 pun. bello A 16 uno m. 1 sup. 
lin. C scipionis om. C x ob om. a 17 sterpe C l 21 monstretur 
A C 2 rell. v; monstraretur C 1 Domb. 24 enerbem A; eneraam a; iner- 
mem p 28 ex om. d l causis om. e 29 clades om. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 22. 



149 



maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, 
ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, 
quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum 
adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam 
5 coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt. 

CAPDT XXII. 

De Mitbridatis edicto, quo omnes ciues Romanos, 
qui intra Asiam inueniren tur, iussit occidi. 

Sed haec, inquam, omitto, quamuis illud nequaquam tacue- 

io rim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes 
ciues Romanos adque innumerabili copia suis negotiis intentos 
uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis 
rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus, 
in agro in uia in oppido, in domo in uico in foro, in templo 

15 in lecto in conuiuio inopinate adque inpie fuisse trucidatum! 
Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse 
etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum 
non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum 
etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente 

20 mutatis uultibus ad hostile negotium in pace peragendum, 
mutuis dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore 
et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria 
contemserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de 
sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti 

25 sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non 
habent quur isti in hac causa de nostris temporibus conque- 
rantur; olim Romani haec uana contemnunt. Si autem con- 

1 cabea A 1 3 circumsepta, in margine circafeffa e 4 romane, ne 
in ras. litterae m, C reip. sup. lin. C 5 alio A et sic ex coniectura 

h 

Bomb.; malo C rell. v processerunt codd.; processerint v 7 mitri/ 

nof * ta 

datis C roma C 11 innumerabiles copias A Cp 20 mu/tis, 1 
eraso, C 21 mutuia repente dicam b-qk 7 f 23 contempserunt a 
et deos a 25 Hoc habent om. C 27 contempnunt C l 



Digitized by Google 



150 



S. Aurelii Augustini 



suluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per 
humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt. 

CAPUT xxin. 

De interioribus malis, quibus Komana res publica 
exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie 
omnium animalium, quae hominibus seruiunt, fuit. 

Sed iam illa mala breuiter, quantum possumus, commemo- 
remus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: 
discordiae ciuiles uel potius inciuiles, nec iam seditiones, sed 
etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi 
partium studia non contionum dissensionibus uariisque uocibus 
in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeuiebant; bella 
socialia, bella seruilia, bella ciuilia quantum Romanum cruorem 
fuderunt, quantam Italiae uastationem desertionemque fecerunt! 
Namque antequam se aduersus Romam sociale Latium com- 
moueret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, 
asini boues, et quaeque alia pecora sub hominura dominio 
fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis 
tectis libera uagabantur et omnem non solum aliorum, uerum 
etiam dominorum auersabantur accessum, non sine exitio uel 
periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali 
signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si 
etiam signum non fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, 
rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur. 

CAPDT XXIIH. 
De discordia ciuili, quam Gracchinae seditiones 

excitauerunt. 
Initium autem ciuilium malorum fuit seditiones Gracchorum 
agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo diuidere, 

2 da^taxtat C x 12 iam plane C 15 antea quam v adaersus codd. 
praeter b e, v; aduersum be Domb. sociale/, m eras., C 19 tectis 
om. A 1 C [ 20 aduersabantur C l 21 adeuntis a J 22 quod] an d 
23 Hoc si, si corr. tn. in rasura uocis in, C 24 illi sua t; 26 Grac- 
chinae scripsi; graecigae C; grece q; grecorum p; Gracchiae v Bomb. 
28 malorum codd.; bellorum t? 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIL cap. 23—25. 151 

quos nobilitas perperara possidebat. Sed iam uetustam ini- 
quitatem audere conuellere periculosissimum, immo uero, 
ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta 
sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius 
5 frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus 
et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus 
nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius inter- 
fectionem L. Opimius consul, qui aduersus eum intra Urbem 
arma commouerat eoque cum sociis obpresso et extincto 

io ingentem ciuium stragem fecerat, cum quaestionem haberet 
iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia homi- 
num occidisse perhibetur. Ex quo intellegi potest, quantam 
multitudinem mortium habere potuerit turbidus conllictus ar- 
morum, quando tantam habuit iudiciorum uelut examinata 

i5 cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum graue erat, 
tanto auri pondere consuli uendidit; haec enim pactio caedem 
praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis M. Fuluius 
consularis. 

CAPUT XXV. 

20 De aede Concordiae ex senatus consulto in loco 
seditionum et caedium condita. 

Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus 
tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque 
ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae 

25 testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. 
Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum 
construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus 
dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, 
quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam 

30 in carcere includi. Quur enim, si rebus gestis congruere 

1 iam codd. praeter q; eis iam q; tam v 2 conbellere A peri- 
cnlo8issimo C l 3 ipsa res v 8 L. A Cp; lucius dev 10 habere- 
etiam C; haberet etiam d 11 III* omisso milia A 13 turpidus A l 
17 M. ACp; om. d; Marcus rell. v fulbius A 24 concordiae, e 
eras., A 25 contionantam A C 27 de ciuitate C 



Digitized by Google 



152 S. Aurelii Augustini 

uoluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An 
ulla ratio redditur, quur Concordia dea sit, et Discordia dea 
non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, 
illa uero mala? Nec ipse aliud secutus uidetur quam quod 
aduertit Eomae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. 
Eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae 
constitui debuit. Periculose itaque Eomani tam mala dea 
irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt 
originem ab eius offensione sumsisse. Ipsa quippe quia inter 
deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali sub- 
positione commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix, 
et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, 
quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo 
iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius 
potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui 
operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret! Haec uana 
ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen 
numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione 
Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint 
harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint. 
quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic 
eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia 
bella perduxerit. 

CAPUT XXVI. 

De diuersis generibus belli, quae post conditam 
aedem Concordiae sunt secuta. 
Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, 
testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus obpo- 

3 uide sapra p. 73, 27 
1 fabricarunt Adep Domb.; fabricauerunt Cabqv 2 illa A l ; 
nulla e 1 6 igitur modo v non solum ACp- f non tantum abdeqr 
Domb. 7 tanta m. 2 ex tam corr. e 8 biuere A 9 quippe, in 
marg. quoq., A 13 orbe C l ideo | et iam, et m. 2 extra lin., A 
17 stomaeantur A C l 18 quaestione/, m eras., C 21 coluerunt C l 
22 saeueniens A 25 diuersi C 1 bellis C 27 seditionis ACabdpk 
Domb.; seditionibus eqfv 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 26. 27. 153 

nendam putarunt. Quantum ei hoc profecerint, indicant secuta 
peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum 
deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus 
tribunus plebis et 6. Seruilius praetor et multo post M. 
s Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc 
grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia 
uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionem- 
que perducta est. Bellum deinde seruile successit et bella 
ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, 

io ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime prae- 
pollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! 
Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladia- 
toribus quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad 
quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, 

i5 quos ille numerus imperatores populi Eomani superauerit, 
quas et quo modo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui 
historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id 
solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius 
seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. 
Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, 
deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum 
ualeat eloqui? 

CAPUT XXVII. 

De bello ciuili Mariano adque Syllano. 

Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis ad- 
uersarum sibi partium peremtis uictus Urbe profugisset, uix 

3 debitare A L. A Cdp; lucius ev 4 G. A C; C. d; Gaius ab 
eq 2 k f; graius q l ; consul j); Caius v M. A C d; Marcus ev 5 primo 
om. A 1 8 deinde bellum A 9 ciuilia quae A C rell. Domb.; ciuilia 

in quibus quae t? 10 praepolleuat A 15 quod C 1 16 quas 

uastauerit om. e; in marg. m, 2: quas prouincias late cultas et ciuitates 
munitas regionesq. uastauerint 21 magnitudinem C 22 loqui C l 
25 uero] ergo q ciuile C l 26 urue A 



Digitized by Google 



154 



S. Aurelii Augustini 



paululum respirante ciuitate, ut uerbis Tullianis utar, 'superauit 
postea Cinna cum Mario. Tum uero clarissimis uiris interfectis 
lumina ciuitatis extincta sunt. Ultus est huius uictoriae 
crudelitatem postea Sylla, ne dici quidem opus est quanta 
deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae\ De s 
hac enim uindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera 
quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus: 

Excessit medicina modum nimiumque secuta est, 

Qua morbi duxere manum. Periere nocentes; 

Sed cum iam soli possent superesse nocentes. so 

Illo bello Mariano adque Syllano exceptis his, qui foris in acie 
ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaueribus uici plateae fora, 
theatra templa conpleta sunt, ut difficile iudicaretur, quando 
uictores plus funerum ediderint, utrum prius ut uincerent, an 
postea quia uicissent; cum primum uictoria Mariana, quando » 
de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaqua uersum 
caedibus factis caput Octauii consulis poneretur in rostris, 
Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi 
pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et 
Numitorius unco tracti sparsis uisceribus interirent, Catulus to 
hausto ueneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula 
flamen Dialis praecisis uenis Ioui etiam suo sanguine litaret. 
In ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus 
salutantibus dexteram porrigere noluisset. 

1 Cat. 3, 10' 7 Phars. II, 142 sqq. 

4 nec b 2 5 deminutione Cb x pk x Domb.; dim. ab 2 ek 2 fv 9 per- 
ire A l C l 10 possint C quae post nocentes uulgari solebant: Tunc 
data libertas resolutaque legum Frenis ira ruit om. codd. 12 platea C 1 
14 aedidirint C x ; ediderunt e 15 quia] cum m. 2 in ras. e 17 capud 
C x d 18 Caesares a Fimbria corr. Domb. 2 secundum Flor. II, 9, 14; 
caesar et fimbria codd. v domibus Abpqk f; in dom. Cdev 19 bi- 
bius d 20 nomitoriii8 C 21 nebula, in marg. merula, e; ab nebula 
merula d 22 praecissis A l 24 dextram C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei i b. III. c a p. 28. 



155 



CAPUT XXVIII. 
Qualis fuerit Syllana uictoria, uindex Marianae 
crudelitatis. 
Syllana uero uictoria secuta, huius uidelicet uindex crudeli- 
tatis, post tantum sanguinem ciuium, quo fuso fuerat con- 
parata, linito iam bello inimicitiis uiuentibus crudelius in pace 
grassata est. Iam etiam post Marii maioris pristinas ac recen- 
tissimas caedes additae fuerant aliae grauiores a Mario iuuene 
adque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sylla in- 
minente non solum uictoriam, ueram etiam ipsam desperantes 
salutem cuncta suis aliis caedibus inpleuerunt. Nam praeter 
stragem late per diuersa difFusam obsesso etiam senatu de ipsa 
curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius 
Scaeuola pontifex, quoniam nihil aput Komanos templo Vestae 
sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignem- 
que illum, qui perpetua uirginum cura semper ardebat, suo 
paene sanguine extinxit. Urbem deinde Sylla uictor intrauit, 
qui in uilla publica non iam bello, sed ipsa pace saeuiente 
septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, 
sed iubendo prostrauerat. In Urbe autem tota quem uellet 
Syllanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino 
non poterant, donec Syllae suggereretur sinendos esse aliquos 
uiuere, ut essent quibus possent imperare qui uicerant. Tunc 
iam cohibita quae hac adque illac passim furibunda ferebatur 
licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione pro- 
posita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri 
scilicet adque senatorio, occidendorum ac proscribendorum 
duo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur 

e 

5 fuerat conparata A C ab dep q; comp. f. v Domb. 7 grassata A 

• u 

9 caruone C syllaip C inmenente C 10 desperante§ A 11 cunc C 
suis aliis A C rell. Domb.; suis alienisqae v 16 perpetuaiji C uir- 
ginum cura A C; c. u. adev 17 extincx d 19 inermia, ex inerima 
corr., A pugnabo e l 20 totani A 22 suggeretar A 1 C l 24 hac 
adque illac A; ha$c adque ac C; hac atque hac v Domb. 25 iugu- 
landi/, i tn rasura syllabae um, C 



Digitized by Google 



156 



S. Aurelii Augustini 



modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum 
laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum, 
qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum 
securitas genera mortium exquisita congemuit. Quendam enim 
sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines * 
hominem uiuum, quam bestiae solent discerpere cadauer ab- 
iectum. Alius oculis effossis et particulatim raembris amputatis 
in tantis cruciatibus diu uiuere uel potius diu mori coactus 
est. Subhastatae sunt etiam, tamquam uillae, quaedam nobiles 
ciuitates; una uero, uelut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa 10 
est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut 
acceleraretur obtinenda uictoria, sed ne contemneretur obtenta. 
Pax cum bello de crudelitate certauit et uicit. Illud enim pro- 
strauit armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur, 
si posset, feriret; pax autem, non ut qui euaserat uiueret, 15 
sed ut moriens non repugnaret. 

CAPDT XXVIIII. 

De conparatione Gothicae inruptionis cum eis 
cladibus, quas Komani uel a Gallis uel a bellorum 
ciuilium auctoribus acceperunt. *o 

Quae rabies exterarum gentium, quae saeuitia barbarorum 
huic de ciuibus uictoriae ciuium conparari potest? Quid 
Roma funestius taetrius amariusque uidit, utrum olim Gallorum 
et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii e\ Syllae alio- 
rumque in eorum partibus uirorum clarissimorum tamquam 25 
suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem 
trucidauerunt senatum, quidquid eius iu Urbe tota praeter 
arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire 

1 quantum, m. 2 superscripto tunc, A 3 morituri, superscripto m. 1 
iuffi, C 5 lan|tatum A homine9 om. A 9 subhastatae A l C l ; sub- 
uastatae C 2 de; ///uastatae A 2 10 uel C reuf iubjduceretur, post 

ci 

reus in marg. m. 2 duci, C 11 trudari C 12 obtinenda . . . con. 
temneretur in marg. e 15 possit C 20 actoribus C 22 cibibus A 
27 in orbem totam C 28 repperire A C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 29. 30. 157 

potuemnt; sed in illo colle constitutis auro uitam saltem 
uendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent 
tamen obsidione consumere: Gothi uero tam multis senatoribus 
pepercerunt. ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. 
At uero Sylla uiuo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a 
Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes uictor insedit, et cum 
fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, 
iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos uita 
rebusque priuauit: Marianis autem partibus Sylla absente 
quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio ciui senatori 
pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris 
ambienti amplexibus non pepercerunt? Syllana porro tabula 
illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures 
iugulauit senatores, quam Gothi uel spoliare potuerunt. 

CAPUT XXX. 

De conexione bellorum, quae aduentum Christi 
plurima et grauissima praecesserunt. 
Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel 
potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostio in- 

i putant Christo? Crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus, 
auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res 
publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante 
aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione 
causarum a bello Mariano adque Syllano ad bella Sertorii et 

> Catilinae (quorum a Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), 
inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Syllana 
rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et 
Caesaris (quorum Pompeius sectator Syllae fuerat eiusque 

7 lab9us A, lapsus Cade esset elapsus v crodeliorq;, in marg. 
cruentior, e 8 multos A C a' b l dep uk* ; tam multos a b*qk*fv 
9 priuabit A 10 cibi A; cui//, if eras., C 11 fa/ta, c eras., A 
12 porro. in marg. uero. e 13 illa extra lin. m. 2 A alias] illas, 
in marg. alias, e 14 expoliare equK 1 18 qua insipientia om. C { 

20 hostibus C l 22 omnino perdita codd.; p. o. v 28 eiusque 

superauerat om. e 



Digitized by Google 



158 



S. Aurelii Augustini 



potentiam uel aequauerat uel iam etiam superauerat; Caesar 
autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat. 
quam tamen illo uicto interfectoque transcendit), hinc ad 
alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, 
quo imperante natus est^ Christus. Nam et ipse Augustus 
cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi 
uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei 
publicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui 
uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitani 
dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam 
nobilium coniuratio senatorum uelut pro rei publicae libertate 
in ipsa curia trucidauit. Huius deinde potentiam multum 
moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus adque corruptus 
adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa 
uelut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mira- 
bilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris 
filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. 
Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium 
nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa 
Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem, 
usque adeo caecus adque inprouidus futurorum, ut ille ipse 
iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem 
Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione 
permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum 
ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret. 

1 iam otn. b a 2 ponpei C l 7 et om. C l ille dis. artif. reip. 
regendae Aj>; dis. ille artif. regendae reip. C rell. v Domb. 8 gaium 
A rell. praeter C; G. C Caium v; 13 uitbisq; C 15 emiserat A 
16 gai m. 1 sup. lin. A; G. C Caii v; 19 fabebat A oppraessa C 
20 dominatio C 1 inslauraturu, rtt m. 2 erasa littera m, C 22 fo- 
bebat A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. III. cap. 31. 



159 



CAPDT XXXI. 

Quam inpudenter praesentia ihcommoda Christo 
inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae 
clades eo tempore quo colebantur extiterint. 

Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro 
ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, 
calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus 
halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur 
ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus ciuium 
sanguis a ciuibus non modo in ceteris locis, uerum etiam 
inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, 
quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi uero 
qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad 
loca Christo dicatissima confugerunt. aut illuc eos ut uiuerent 
etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum, 
quisquis sine studio partium iudicat, facillime agnoscit (ut 
omittam cetera quae multa commemoraui et alia multo plura 
quae commemorare longum putaui): si humanum genus ante 
bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur 
rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque 
contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae 
religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum uoces 
tolerarentur, quantum adtinet ad Eomanos, si Christianae 
religionis receptionem et diflfamationem uel inruptio Gallorum 

7 Verg. Aen. I, 416 
2 Quam Cpq; Quod v Domb. inp/udenter, r eras., C 5 nostro 

ti aunt 

Christo v 6 ingra,de C 7 ca/lebant, 1 eras , C arae m. 2 in fine 

h 

uersus C numium C x 8 hal/a/bant, at»J in ras., C; hanelabant 
e; exhalabant d renitebant, prius t in ras., a 10 ut edidi A. Cp; 
uerum inter ipsa quoque deorum ab deqv Domb. 12 hic A 13 Christ. 

temp. v 15 illut C l 17 commemoraui quae m. 2 in marg. C 

18 genus ante . . . hinc redit L 19 recipere C l 20 ut rerum C 
21 contribit L l christiana C l 22 mala usque ad religionis l. 24 
om. A 1 eorum] quorum e 24 et diffamat. om. A 1 inruptio 
LACp; inruptio illa abdeqv Domb. 



Digitized by Google 



160 



S. Aurelii Augustini 



uel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio uel, quod 
cuncta mala praecedit* bella illa ciuilia sequerentur. Mala 
etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter 
prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, 
quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obice- 5 
rent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, 
boues locutos, infantes nondum natos de uteris matrura uerba 
quaedam clamasse, uolasse serpentes, feminas et gallinas [et 
homines] in masculinum sexum fuisse conuersas et cetera huius 
modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu 10 
uera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed 
stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit 
lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed 
omnino lapidibus), haec profecto etiara grauiter laedere potue- 
runt. Legimus aput eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis uertice 15 
usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut 
rupes urerentur, ut pices nauium soluerentur. Hoc utique 
non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem 
rursus aestu ignium tanta ui fauillae scripserunt obpletam esse 
Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; w 
qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum 
ei relaxauere Komani. Lucustarum etiam in Africa multitudinem 
prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani pro- 
uincia, litteris mandauerunt; consumtis enim fructibus foliisque 
lignorum ingenti adque inaestimabili nube in mare dicunt 35 
esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus adque hinc 

3 alia, superscripto l illa, b incredibiliter codd.; incredibilia t; 
4 prudigia C l 7 uerba quaedam LAp; quaed. uerba C rell v 8 [et 
homines] glossam esse ratus inclusi; in hominea et uett. aliquot editt. 

et 

et sic Stange (1850) 12 Sed , et m. 2 sup. lin. A 16 litus 

LACe; littus v Domb. ferb. mare v 17 urerentur L A C b d e p; 
eiurerentur aqv Domb. ut L A C l bdpak l Domb.; et (Paeqk 1 fv 
ut pisces morerentur. ut pi ces (s eras.) nau. solu. d 20 catenensis 
A l rf; catanensis e pressa LACdepakf Domb.; oppressa aqv 
diruerent e 22 lucust. LA l Cd; locust. A 2 abepqv africam C 
23 prodigiis A 26 deiectos, m. 2 ex diectum corr., e quia e 2 
mortui redditique e 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. UH. cap. 1. 161 

acre eorrupto taDtam ortam pestilentiam, ut in solo regno 
Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et 
multo amplius in terris litoribus proximis. Tunc Uticae ex 
triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia reman- 
6 sisse confirmant. Talis itaque uanitas, qualem ferimus eique 
respondere conpellimur, quid horum non Christianae religioni 
tribueret, si temporibus Christianis uideret? Et tamen dis suis 
ista non tribuunt, quorum cultum ideo requimnt, ne ista uel 
minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea 
io colebantur. 

LIBER UII. 



CAPUT I. 

De his, quae primo uolumine disputata sunt. 

De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui 
1B eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugaci- 
bus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius ad- 
monentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni 
increpitant Cbristianae, quae una est salubris et uera religio. 
Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut 
20 doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, 
existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite 
acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, eorum- 

2 ferantur A 1 3 proxumis L 4 milia LACa Domb.; om. abde 
pqJcfv 7 si . . uideret om. p 8 non ista v ideo cultum v 
requi runt A 1 ; relique runt A 2 FINIT LIBER III- ( INCIPIT LIBER 
HII- 1 CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVS TINI EPISCOPI | 
CONTRA PAGA|NOS DE CIVITAjTE DEI EXPL. | LIBER TERTIVS | 

INCIP. LIB. IIII- C LIBER III- EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. 

tus 

1NCIPIT im- j AVRELH AVGVSTINI | DE VRBE CELESTI b 13 pri- 
mo Iftro uolumine p 15 eiua om. C 1 ; eis A 1 rebusque— inhiantes 
om. e> 16 admonentes C 1 17 punientea C l 21 insolita b l 22 acci- 

ri 

derint A Cab depk f; accident, e in ras., L; acciderent a; accidernnt 
qv non solere sup. Un. L 

XXXX Aug. opera Sectlo V part I. 11 



Digitized by Google 



162 



S. Aur elii Augustin 



que opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut 
aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae 
dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad 
cognoscendam praeteritorum teraporum historiam memoriae 
mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum 5 
fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant 
uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et 
malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut 
ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae 
sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis 10 
damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, 
dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec 
non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti 
memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus 
exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in con- 15 
tumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista 
conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput 
eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum 
adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios 
diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem 20 
in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, 
cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate 
essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent. 
Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos 
Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quo- » 
niam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter 
posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus dixi- 
mus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus. 



1 his codd.; iis v 2 aduersus L A C a dep; aduersum bqv Domb. 
iu8tum murmur a 6 uel quos C 7 athuc L A eos sup. lin. C 

spir. et mal. ac fal. om. C l 9 fictis L; fiftctis A 11 damnauil. IA 
12 praeuetur L; praebe//tur, re eras., C 13 prouabimus L 17 relin- 
querunt L A 1 18 barro L; barbaro A l 19 dispertito C 1 24 fecit 
sup. Un. L 25 romanae A natos et eductos c 26 brebiter C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. c a p. 2. 



163 



CAPDT II. 

De his, quae libro secundo et tertio continentur. 

Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus 
eos, qui Eomanae rei publicae clades in religionem nostram 

5 referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque 
occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa 
ciuitas pertulit uel ad eius imperiura prouinciae pertinentes, 
antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia 
procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra 

io religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in 
secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, 
in secundo agentes de malis morura, quae mala uel sola uel 
maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae 
stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque 

15 rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non 
dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et 
quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! 
nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si 
commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non 

so sibi inuicem homines facinnt, sicut sunt uastationes euersiones- 
que bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt 
rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello 
quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, 
conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus 

25 terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas 

23 C. 34 

9 tribuerint C declareret e 10 sacreligis C 1 ; sacrilegiis XA 1 
13 malis codd.; om. v 14 exorrent IA 17 sola ipsa LACbpv; 
sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid L A C a 1 b d e p q k a 2 f 2 v; Quod 
a* a 1 f l et sic Domb. mutata insequentium uerborum distinctione 21 bel- 
lantum LA Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit 
b' 2 ; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones, 
radendo ex et conuers. corr. f a conuersationes d et interitus codd. ; 
atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remif- 
fionef 25 et ex de m. 2 corr. C 

11* 



Digitized by Google 



164 



S. Aurelii Augustini 



urbes cum populis dicit; abruptis etiaui imbribus prolutas 
totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, 
hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia 
maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis 
euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse. quibus 5 
Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis 
scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; 
sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino 
incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucur- 
risse. Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde 10 
possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis 
temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum 
uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam 
me demonstraturura, quos eorum mores et quam ob causam 
Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in n 
cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiu- 
uerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et 
fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et 
magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia 
daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum in- w 
uexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca 
iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi 
opportunum uisum est, coramendauimus, etiam in ipsis bellicis 
malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tan- 
tum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis » 
malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum 
oriri super bonos et malos et pluit super iustos 
et iniustos. 

14 p. 58, 12 26 Mt. 5, 45 

1 populus C 1 abrutis A 2 re /giones, li era«., C 7 scaturrigines 
L A C a l bpak f; scaturig. a 2 deqv prolubiones L A 8 ethnae C e 
11 in illis a 12 ulla L A C x a b 2 ep q k f; nulla C s 6 1 d a; illa v 14 ob 
ante quos m. 2. sup. Un., e 16 adiuber. LK 17 hii L A 18 uideo 
mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 opor- 
tunum Cde commendauimus, tn margine: ai comemorauimus A 
24 solacium e l 



Digitized by Google 



De ciuitatedei lib. HII. cap. 3. 



165 



CAPUT III. 

An latitudo imperii, quae non nisi bellis adqui- 
ritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue 

felicium. 

5 Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem 
ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, 
quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium 
hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam 
uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, 

io cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in 
bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano 
cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut 
uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur 
horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac 

i5 raagnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non 
uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus inten- 
tionis aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos 
regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus 
quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum 

20 est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latis- 
simi), quorum duorum hominum unum pauperem uel potius 
mediocrera, aliura praediuitem cogitemus; sed diuitem timori- 
bus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, 
numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum 

25 contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patri- 
monium suum in inmensum modum adque illis augmentis 
curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum 
re familiari pavua adque succincta sibi sufficientem, carissimum 
suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, 

30 pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita 
parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum 

2 altitudo C 3 in bono p 5 altitudinem L l 9 uellera prius L A ; 
pr. u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a 
16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem 
C 1 25 hanelantem LA; anheljante C 26 sum C l 29 cum om. c 



Digitized by Google 



166 



S. Aurelii Augustini 



quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. 
Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita 
in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequi- 
tatis, qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, 
facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. * 
Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et 
bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu 
regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus 
regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas 
eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram 10 
felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur 
aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis 
praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum 
magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum 
maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non is 
nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum 
ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed 
uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; 
malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, 
sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De 20 
quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim 
quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus 
est. 

CAPUT IIII. 

Quam similia sint latrociniis regna ahsque 25 
iustitia. 

Kemota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? 
quia et latrocinia quid sunt nisi pama regna? Manus et ipsa 

21 2. Petr. 2, 19 

4 athib. LA 5 uideuimus L 6 uerus deus LAv; d. u. C rell. 
Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona L A C ab dep q; dona Dei v 

n 

Domb. 11 qua/, eras. m, L 14 uastat L 16 propria iniq. LA. 
iniq. propr. C rell. v 18 liuer L 19 nec unius nec hominis Cde 
20 grabius L A 22 inquid C l 25 simillimap 26 iustitia. correctoris 
ut uidetur manu adscriptum est in margine: et p)Tata alexandro respon- 
denti C 27 et latr. codd.; et ipsa latr. v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei 1 i b. IIII. cap. 4.5. 167 

hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis ad- 
stringitur, placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in 
tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca 
teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, 
euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto 
confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter 
enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus 
pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, 
quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera con- 
tumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id 
ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, 
imperator. 

CAPUT V. 

De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia 
similis fuerit regiae dignitati. 

Proinde omitto quaerere quales Eomulus congregauerit, 
quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi 
consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum 
metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps paca- 
tiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Roma- 
num imperium iam magnum multis gentibus subiugatis 
ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo 
negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucis- 
simi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum 
exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime 
et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit, 

8 Cic. rep. III, 14 

soc 

1 est om. a imperium C yietatis A 3 et loca, et n\. 2 in ea 
corr., e 5 ei iam] etiam d 6 demta (dempta) codd.; aderapta v 
8 interrogaret LAp; interrogasset C rell. v 9 haberet infestura L\ 

t T 

adepqak fv; infestare C 1 ; infestare haberet C 2 ; infestaret Domb. 

id id 

10 urbem C 1 ego L; ego id A ! p; ego// A 2 ; id ego C rell. 11 exigo 
C 1 15 dignitati Cp q; dignitatis v Domb. 18 deuitas L A 22 acerue 
LA 23 debitandae ZA oppressQ a 2 e 24 exerc. magnum v 



Digitized by Google 



168 



S. Aurelii Augustini 



ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum 
tantis iam Komanis uiribus arcibusque metuendum. An quia 
non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero 
ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto 
neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique 5 
cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo 
tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique 
in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, 
qui sub Komulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod 
post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum 10 
illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, 
ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus in- 
tellegendum est, qui per ipsum imperium (quamuis deceden- 
tibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) 
paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum i» 
suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi 
temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum 
adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, 
fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum colle- 
gerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum 20 
Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatori- 
bus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, 
usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido 
fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum 
est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus. 2& 

2 artibusque C 1 3 diu ttup. lin. 4 diuturnata A; diurna C 1 5 ad- 
iubantXA 7 unoquoquo A 10 crebit L 16 uaiulantes L A bre- 
biss. L C 1 18 gladiatores: seruilis sic scripsi secundum LAC l b*p 
glad., qui seru. C 2 (qui m. 2 in marg.), rell. v Domb. 20 reg/um, eras. 
n, C 21 aliquod C l e 22 coeperunt C pofttiti e 23 linido LX 
24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel 
m. 2 in marg. inf. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. c a p. 6. 



169 



CAPUT VI. 

De cupiditate Nini regis, qui ut latius domina- 
retur primus intulit bella finitimis. 

Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pom- 
peium secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam 
breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: 
Trincipio rerum gentium nationumque imperium penes reges 
erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, 
sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis 
legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; 
fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam 
cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex 
Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua 
imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis 
et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque 
Libyae perdomuit. 1 Et paulo post: 'Ninus, inquit, magnitudinem 
quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis 
igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret 
et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, 
totius Orientis populos subegit 5 . Qualibet autem fide rerum 
uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse 
mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et 
inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse 
longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut 
Komanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui 
chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadra- 
ginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, per- 
mansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre 
autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos 

3 bellum p 10 [arbitria . . . erant] om. codd. praeter q\ in quo m. 
rec. uerba uncis inclusa sunt 11 finia C proferre, in marg. exten- 

h 

dere, A 12 minus et sic l. 16 C 1 13 abitum IA 1 ; abitum A 2 
16 perdomuit. et paulo m. 2 in marg. A 19 et sup. lin. L C 26 duo- 
centos C 29 inde in cetera v 



Digitized by Google 



170 S. AureliiAugustini 

sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, 
quid aliud quam grande latrocinium nominandum est? 

CAPDT VII. 

An regna terrena inter profectus suos adque de- 
fectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio. 6 

Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et 
prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Eomanum regnum 
locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim 
causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum 
adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non 10 
enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc co- 
lebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores 
fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui 
sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non 
sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire malue- 15 
runt, adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid 
commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus 
post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuis- 
simum tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si 
ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes 20 
transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et 
expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit 
ingratam, quam taraen postea oblitus iniuriae, memor patriae, 
a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos 
esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus ss 
uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, 
sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque 
proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, 

2 latrocium C 1 4 profectos C 5 iuuentur Cp; uel iuuentur qv 
8 temporibusque, que sup. lin., L diurnum C 1 9 et sup. lin. L; 
om. a 13 constituendi, in marg. Cstruendi e 14 mercedem C 
15 prom. maiore v 17 agustis C l ; augustis e l Orientis om. a l 

UB 

18 brebiss. L 19 que C 22 insensit C; senserit e 24 liuer. L 
25 possint A 2 26 se om. C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 7. 8. 171 

quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos 
debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur 
sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel trans- 
itus uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum 

b illis temporibus adque in illis terrarum partibus Cbristi nomen 
fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades 
bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos 
et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, 
si iara ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum 

io et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud 
illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam 
diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus 
desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, 
quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia 

u conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam 
Komanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod 
et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa 
est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperan- 
dum est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei? 

to CAPUT vm. 

Quorum deorum praesidio putent Romani impe- 
rium suum auctum adque seruatum, cum singulis 
uix singularum rerum tuitionem committendam 
esse crediderint. 

«5 Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam 
Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant 

1 utique C, fortasse recte 2 debuit superscripto ulla a 3 post- 
tremo LA 4 migratio LA l pqfv; imigratio C l ; emigratio A 2 C 2 ab 
deak Domb 5 in om. q 6 pertingentes C clades bell. LA; 
bell. clades C rell. v 7 sq. Nam post (////ost quattuor rescissis lit- 
teris L) — si iam ibi LAp; Nam si post— iam ibi C rell. v Domb. 
8 quot C 2 e; quod m. 2 in quatuor corr. deleto sequente excurrit a 
11 gentis illius v bani LA 15 eruuesc. L lb aflictum L A l 
19 nobit L A 21 putant p 



Digitized by Google 



172 



S. Aurelii Augustini 



illud imperium dilatasse adque seruasse. Neque eniin in hoc 
tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent 
aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut Volupiae, quae a 
uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a 
libidine, aut Vaticano, qui infantum uagitibus praesidet, 
aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem 
possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina 
deorum et dearum, quae illi grandibus uolurainibus uix con- 
prehendere potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia 
numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum 
arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo 
Iugatino; collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam prae- 
fecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, 
cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu 
sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam; 
cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam 
Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto 
seruarentur, deara Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere 
uideretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque 
ad aristas aridas perueniret? Non tamen satis fuit hominibus 
deorura multitudinem amantibus, ut anima misera daemonio- 
rum turbae prostitueretur, unius Dei ueri castum dedignata 
conplexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinan- 
tibus, geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolu- 
mentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, 
ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes nouis aristis 
aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam Hosti- 

2 et om. C 1 plenissimo, o m. 2 in e mutat., C 3 cluacinae 

LA l Cd; clouac. e; Cloacinae A 2 abpqv 4 luuentinae LA; lubent. 
abp 1 ; ludentinae C; libentinae dep 2 qv 5 uagitano a uatigibus C 1 
8 et codd.; aut qv grandi////b' C 10 norainum C 1 uni om. C l 
14 simul e 2 18 reseruar. C tullinam C l ; tutelinam a; tutilenam q 
22 uerum C 24 nodutum LAC l b x Bomb.; nodotum C 2 b 2 ev; nudu- 
tum d; nodatum aq; noditiump (cf. infra p. 156, 15. 161, 19) 26 pa- 
telanam L 2 A Cdp v; patelinam L x a; patelenam e nobis L A 27 ho- 
stire— bostilinam p; ostire — ostil. LACabdeqkf 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 9. 173 

linam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum 
Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, 
id est a terra auferuntur, deam Kuncinam. Nec omnia comme- 
moro, quia me piget quod illos non pudet. Haec autem 
5 paucissima ideo diii, ut intellegeretur nullo modo eos dicere 
audere ista numina imperium constituisse auiisse conseruasse 
Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil 
uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret 
imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus 

io non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius prae- 
positura paruulorum cunas non permittebatur eicedere? Quando 
Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed 
tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui 
suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres 

i6 deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limen- 
tinum limini. lta non poterat Forculus simul et cardinem 
limenque seruare. 

CAPUT VIIII. 

An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui 
«ofuerit adscribenda, quem summum deum cultores 
ipsius opinantur. 

Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum 
intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo 
Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. 
ts Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum 
omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, 
hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta 
dictum conuenientissime praedicant: 
Iouis omnia plena. 

29 Verg. Ecl. 3, 60 

tu 

7 athib. L A 10 praepofitufa C 12 nodotus L A ab dep q; nodus C 
13 unue Ca 2 b 2 e domui L A a b 2 ep q v; domi Cb l d Domb. 15 car- 
deam L A C ab 2 dep qv; carneam b l k l f 25 iobis L A 26 regem 
codd.; regem esse v eius] enim q 



Digitized by Google 



174 



S. Aurelii Augustini 



Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum 
sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si 
ita est, quur tam male tractatus est Komae, sicut quidem et 
in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam 
Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consue- * 
tudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubi- 
taret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum 
demserunt et errorem addiderunt. 

CAPUT X. 

Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos 10 
diuersis mundi partibus praefecerunt. 

Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur l soror 
et coniux'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in 
aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum 
superius, alterum inferius. Non est ergo ille, de quo dictum 15 
est *Iouis omnia plena\ si aliquam partem inplet et Iuno. 
An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in 
duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo 
aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: 
quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne 20 
ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno 
Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, 
id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia 
et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum 
sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria t* 
potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres 
proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis 

12 Aen. I, 46 

1 barro XA 5 barroni LA 2 ; barbaro A 1 6 praemer. L l C l et 
om. C l 8 et terrorera C 12 illi etiam codd. v; etiara illi Domb. 
uno C 1 dicatur codd.; dicitur v 13 inquit C l aere C 1 14 ae- 

eof n 

there C 1 et haec] et per juf haec e 17 inplet, n m. 2, C 19 iobi 
L A postremtt e l ipsi, superscripto si, C 21 ipsi om. e 24 in- 
feriorem om. C 1 25 sarcinant A; saciant e 27 in sing. ZA 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IUI. cap. 10. 175 

elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse 
aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior 
utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut 
aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest essc quam 
terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus 
in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est 
mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? 
Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista 
filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem 
Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod 
de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum 
regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum 
erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga 
Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo 
pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. 
Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur 
ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis 
certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longi- 
tudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex 
deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim 
indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex 
tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique 
caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum 
docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de 
philosophorum libris a Vergilio dictum est: 

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether 
Coniugis in gremium laetae descendit, 

26 Georg. II, 325 sq. 

5 distincta/, m eras., C .6 inpletus C 7 minerba A (in L litterae 

erba rescissae sunt) quid implebit in marg. A impleuit L 10 mi- 
u 

nerbam LA 11 na C 16 et de diis meliora sentiantur corr. m. in 
marg. C sent. meliora v sentiatur i 1 17 etsi] si om. C l a l 
19 ergo L l p; igitur L 2 C rell. v; igitur ergo A qui Sat. colunt om. b l 
27 gremium laetae LAabepqakfv; grem. late d; laetae grem. C 
Domb. 



Digitized by Google 



176 



8. Aurelii Augustini 



id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas 
differentias uolunt esse adque in ipsa terra aliud Terrara, 
aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos 
habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis 
aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deura 5 
uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum 
istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, 
c 8oror et coniux > , sed etiam mater est Iouis. Eandem terram 
Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius 
Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, 10 
sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere 
seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. 
Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo 
oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat, quod, 
cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, ali- i& 
quando Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut 
uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? Si enim Vesta 
Venus est, quo modo ei rite uirgines a Veneriis operibus ab- 
stinendo seruierunt? An Veneres duae sunt, una uirgo, altera 
mulier? An potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, w 
alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices 
donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iunge- 
rent uiris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique 
uirgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne 
filio Iuuonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. s* 
Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolu- 
mus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, 
inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis suscen- 

2 terra aliud terra LAC 4 suis officiis distinctos, suis nominibus 
appellatos C 5 matrem etiam q deum L A C dp* q; deorum abep 2 v 
6 tolerauil. LA configant X 1 8 coniunx Ca 2 e 9 cd m. 2 ex qua 
corr. C 13 aboleri uanit. v 15 tribuerent C 18 esset q quo 
rite ei, omisso modo, q ueneriis A 2 C ab de; ueneris L A l p q; Vene- 

ut m 

reis v 22 iung. eas v 24 autem,eretrix C 27 imitari, ari m. 2 in 
ras. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 11. 



177 



sere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscen- 
sere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum 
suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime pro- 
baretur) haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem 
5 instituta sunt eorundem deorum. 

CAPDT XI. 

De multis dis, quos doctiores paganorum unum 
eundemque Iouem esse defendunt. 

Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus ad- 
io serant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui 
uniuersam istam molem ei quattuor uel quot eis placet 
elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, 
modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit 
aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; 
15 modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero 
tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis 
turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo 
autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de 
quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: 

20 deum naraque ire per omnes 

Terrasque tractusque maris caelumque profundum; 

ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere luno, ipse in mari 
Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra 
Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, 
25 in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et 
stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano 
initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars 

21 Verg. Qeorg. IIII, 221 sq. 

2 expectant e 3 incrediuile LA constantissime LA l C 2 pro- 
nar. LA 4 deorum codd.; d. suorurn v in honorem . . . deorum in 
marg. e 7 doctiores C; doctores^i? 9 quotlibet L; quodlibet 
ACa l depqakf Domb.; Quotquot libet a 2 v 11 quod A*Cde 
14 supterfusam C; superfusam L A 1 17 secundis e 19 a bup. lin. L 
22 alterum ipse om. C 1 24 inferior/e, f ut uideiur eraa., C; inferiori e 

XXXX Aug. op«ra Sectlo V pars I. 12 



Digitized by Google 



178 



S. Aurelii Augustini 



et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, 
Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam 
in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine 
Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse 
sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea 5 
Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, 
quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus 
excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os 
aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et 
uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina: 10 
non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus 
canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque 
Fortuna; in diua Eumina mammam paruulo inmulgeat, quia 
rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem 
ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum 15 
Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate 
Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium 
actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit 
strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, 
quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et 20 
dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post 
praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et For- 
tuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare nolu- 
erunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum 
uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non 25 
Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent-; 

1 liuer L A et sic l. 4 2 minerba L A in ante ingeniis om. C l 
3 pleueiorura L A 4 Liberi . . . nomine om. e 5 diefpater, ef ex if 
corr., C; diis pater b x d; dispater L A b 2 e; dispit o 1 ; diespiter a 7 pqav 
7 parientibus C 10 dea aleuana ZA 1 leuana, leua tn ras. m. £, C 
Cunina LAab dp; dea Cuji. Ceqv Domb. 11 in deab. illis v 13 rum- 
mina C 15 in diua edulii qd escfi e duca C 1 aefcfi C l ; aefcaf C 2 

m 

praebebat C 19 strenum L x 20 praeuendo IA 21 sententia L. 
sententiam A iubentas LA: iuuenta a 22 iuuenalis codd.; iuue- 
nilis t? ex/ordia, h eras., C 25 uarbatura L nodotum LACab 
d ep; nodatura q 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 11. 1 79 

ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori 
zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse 
sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si 
non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi 
5 (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque 
sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista 
partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum 
placet esse raundi animum, quae sententia uelut magnorum 
multumque doctorum est! Haec si ita sunt (quod quale sit, 

10 nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum cole- 
rent prudentiore conpendio? Quid enim eius contemneretur, 
cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praeter- 
missae siue neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut 
uolunt, uelut unius aniraantis haec tota uita est, quae omnes 

15 continet deos, quasi suas uirtutes uel membra uel partes; sed 
suam quaeque pars habet uitam a ceteris separatam, si praeter 
alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si 
autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iouem, potuisse 
offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque cole- 

20 rentur, stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, 
cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia 
omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera 
partes Iouis esse et omnia uiuere adque rationales animas 
habere, et ideo sine controuersia deos esse, non uident quam 

25 multos non colant, quam multis aedes non construant, aras 
non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas 
esse putauerunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascun- 
tur, qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis 
toto caelo irato uiuere? Si autem stellas omnes ideo colunt, 

30 quia in Ioue sunt quem colunt, isto conpendio possent in 

2 uirginensis LKpa; uirginiensis C rell. v Domb. 4 pudeat A 
6 siue tn marg. e 8 sentia C l 9 raultorumque b 2 sunt LAC 
bdepq; sint av Domb. 16 sua/, m eras., C 20 illarura codd.; 

earum t? 21 habet Cv 23 esse,t L 23. 29. uibere L A 28 paucis 
m. 1 sup. lin. L 

12* 



Digitized by Google 



180 



S. Aurelii Augustini 



illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cura 
in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibus- 
dam iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, 
multo numerosioribus praeberetur, praesertira cum eis de 
superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponere- * 
tur Priapus. 

CAPUT XII. 

De opinione eorum, qui Deum animam mundi et 
mundum corpus Dei esse putauerunt. 
Quid? illud nonne debet mouere acutos homines uel quales- 10 
cumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), 
ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus 
Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum 
aniraal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est 
sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius \* 
anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae 
cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, 
nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita 
est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas conse- 
quatur, ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in v> 
omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia 
dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine 
uerecundia non possunt. 

CAPUT XIII. 

De his, qui sola rationalia animantia partes essea* 
unius Dei adserunt. 
Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes 
Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus 
Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed 

2 post uno uett. editt. et Domb. 1 inserunt inuitis libris mss. omnibus 
supplicaretur 4 qum LA 6 et priapus A 2 e 9 esse dei p putau. 
om. p 1G uibific. L 17 uibent. L nascendi codd. excepto q; na- 
scentis qv 25 esse unius dei esse adserunt C 27 rationabilia e 
29 deus est LK; e. d. C rell v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 12-14. 181 

obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est 
homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare, 
cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas, 
inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui 

5 prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non 
colitur, cum a suis partibus non colatur? Bestat ergo ut 
dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, 
nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos 
qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes 

io non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo 
ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam 
si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum 
potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et 
operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur 

is deorum regnum hominum potuit propagari et augeri. 

caput xnn. 

Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, 
cum, si Victoria ut uolunt dea est, ipsa huic 
negotio sola sufficeret. 

«o Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis 
deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut 
quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque 
propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? 
Hac dea fauente et propitia, etiam loue uacante uel aliud 

» agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non 
cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate 
pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad 

3 lascibas LA 7 uibere L 11 romanorum A l 13 dum e 
occupati sint] inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et 
uerba qui maiori, quibus incipit fol. 93 (p. 192, 27) intercidme 
quaternionem XVI. in praefatione monui 17 inconuenienter p 

18 si ut uolunt dea g uictoria p 20 deus aliquis v 24 uel propitia A 
26 inprouitate A 



Digitized by Google 



182 



S. Aurelii Augustini 



dilatandum regnuin bello spontaneo prouocare? Plane si ita 
sentiunt adprobo et laudo. 

CAPUT XV. 

An congruat bonis latius uelle regnare. 

Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere * 
de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta 
bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique 
paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellura 
geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis 
omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita 10 
essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe 
domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis 
gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis neces- 
sitas. Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, 
ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul 15 
dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem 
quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt 
optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse 
quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non 
iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, 20 
numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas 
aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam coo- 
peratam uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum 
quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur 
autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si 
Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His 
igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum 
bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter 
terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic 
partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius 30 
putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis 

9 rebus om. A 18 possit esse v et codd. praeter C; possis ha- 
bere C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 15. 16. 183 

partibus inuocantur? Haberet hic autem etiam ille diquara 
partem, si Kegnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa 
Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria 
munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis 
5 in Capitolio, sed uerus rex regura et dominus dominantium 
cognosceretur adque coleretur. 

CAPUT XVI. 

QuidfueritquodRomaniomnibusrebus et omnibus 
motibus deos singulos deputantes aedem Quietis 
io extra portas esse uoluerunt. 

Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis 
rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauemnt 
deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, 
quae ad agendura ultra modum stimularet, deam Murciam, 

15 quae praeter modum non raoueret ac faceret hominem, ut ait 
Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, 
deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et 
deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appel- 
lantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam 

20 Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium 
fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam 
turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemo- 
niorum, eum quietem habere non posse? ad quara uocat uerus 
medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum 

25 et humilis corde, et inuenietis requiem animabus 
uestris. 

5 Apoc. 19, 16 24 Mt. 11, 29 

1 haberet hic autem etiain ille C rell praeter A; haberet etiara ille 
hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes C 13 exercitaret C 
18 publica autem C 21 /quieti, I eraso, a an potius] etiam po- 
tius C 23 ad quem A 24 accedite ad me, tn marg. m. 1: discite 
a me, e quia a q v 



Digitized by Google 



184 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XVII. 

An, si Iouis summa potestas est, etiam Victoria 
dea debuerit aestimari. 

An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat adque 
illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat 5 
et' in eorum parte considat? Hoc uere dicitur non de illo 
Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed 
de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae 
nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere 
quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum 10 
non potest. Nam si uictoria dea est, quui' non deus est et 
triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel 
filius? Talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si 
poetae fingerent adque a nobis exagitarentur, responderent 
isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda 15 
numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia delira- 
menta non aput poetas legebant, sed in templis colebant. 
Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo suppli- 
carent. Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub 
illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere 20 
uoluntatem. 

CAPUT XVIII. 

Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua 
ratione secernunt. 

Quid, quod et Felicitas dea est? Aedem accepit, aram 25 
meruit, sacra congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur. 
Ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? Sed quid sibi uult, 

3 aestimari Cqv; existimari Domb.; dea extimari debuit p 6 par- 
tem C consedat C % 8 uero om. C 10 iniquum esse A 11 deus 
est] est om. a x 12 iungatur a 14 exagirarentur a 1 , exaggerarentur a 1 
15 adtribuendam C 16 ipsos c 2 uidebant A Ce deleramenta A 1 

18 ei] et A 19 quo misisset] cu misisset e; cOmisissent, tn marg. i q 
raisisset, a est et] eet a 20 possit C 25 et quod A 26 congrua 
A C a b l dp a 1 k l f Domb.; ei congr. 6 J e q v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 17. 18. 



185 



quod et Fortuna dea putatur et colitur? An aliud est felicitas, 
aliud fortuna? Quia fortuna potest esse et mala; felicitas 
autern si mala fuerit, felicitas non erit. Certe omnes deos 
utriusque sexus (si et sexum habent) non nisi bonos existi- 
5 mare debemus. Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc 
excellentes rei publicae populorumque rectores. Quo modo 
ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? An 
forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem 
repente conuertitur? Quot sunt ergo deae istae? Profecto 

io quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. Nam 
cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae 
fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala; 
his aliud, illis aliud? An illa, quae dea est, semper est bona? 
Ipsa est ergo Felicitas: quur adhibentur diuersa nomina? Sed 

i5 hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus 
appellari. Quid diuersae aedes, diuersae arae, diuersa sacra? 
Est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent 
praecedentibus meritis; fortuna uero, quae dicitur bona, sine 
ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis 

20 et malis, unde etiam Fortuna nominatur. Quo modo ergo 
bona est, quae sine ullo iudicio uenit et ad bonos et ad 
malos? Ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in 
quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et 
suis contemtoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores 

25 eius, ut ab illa uideantur et amentur, iam merita sequitur, 
non fortuito uenit. Ubi est definitio illa Fortunae? Ubi est 

3 erit] est A certe enim k 8 in om. A 1 9 quod A 1 C l 10 quot- 
quod C 1 ; quo4quot A 12 et bona esset et mala Aadep Domb.; et 
mala esset et bona Cv 13 his aliud et his C bona est v 14 di- 
uersa AC depqak f Domb.; duo v utraque leciio exstat in codd. 
ab, qui post diuersa nomina habent: ipsa est ergo felicitas. cur duo no- 

mina numina d sed et hoc b 2 e; se det hoc a 16 diuersa simu- 

t 

lacra, m. 2 in marg. diuersa sacra, C 17 et causa d 19 fortuj.o, ex 
fortuno ut uidetur corr., A; fortuitu dv accedit AC l 21 et 

malos ct 24 et si e 26 fortuito ACadeaW; fortuitu bpqk 2 fv 
ubi . . . fortunae om. C7 1 est def. codd.; est ergo def. v 



Digitized by Google 



186 



S. Aurelii Augustini 



quod a fortuitis etiam nomeu accepit? Nihil enim prodest 
eam colere, si fortuna est. Si autem suos cultores discernit, 
ut prosit, fortuna non est. An et ipsam, quo uoluerit, Iuppiter 
mittit? Colatur ergo ipse solus; non enim potest ei iubenti 
et eam quo uoluerit mittenti Fortuna resistere. Aut certe & 
istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus dea possit 
Felicitas inuitari. 

CAPUT XVIUL 
De Fortuna muliebri. 
Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam 10 
uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est 
et appellata est Fortuna muliebris, etiara locutum esse me- 
moriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum, 
quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum 
sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus 15 
etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias 
hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est, 
quae fortuito accidit, non quae meritis uenit. Fuit enira 
Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut 
homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna, w 
quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe 
si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius 
loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, puta- 
rentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse. 

CAPDT XX. » 
De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris ho- 
norauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter 
colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur. 

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, 
multis fuerat praeferenda. Et nunc <Juia dea non est, sed so 

li 

6 ma,colant A dea possit codd.; p. d. v 10 nomini A 1 C l 12 mu- 
lieris A l 18 fortuitu bqv accedit A C 1 21 meritis bonis A 23 ut] 

V 

et e dedicauerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona C 28 fue- 
rint C; fuerunt;;#t; aliis Cpqv; illis JDomb. ex coni. Dubneri 

trubuebatur C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 19. 20. 187 

donum Dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, 
et omnis falsorum deorum turba uanescet. Sed quur et Fides 
dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam 
quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. 

s Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maxi- 
mum officium est, ut in uerum credatur Deum? Sed quur 
non suffecerat et Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando 
quidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uide- 
runt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam ; et 

io quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus 
iustitiae fides est maximumque locum aput nos habet, qui- 
cumque scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. Sed 
illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, 
quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo 

15 eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Quur 
temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli 
Romani principes non paruam gloriam conpararint? Quur 
denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio. cum dexte- 
ram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro 

20 patriain abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio 
patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen 
his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare 
prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An 
quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? Sic 

25 ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri di putantur. 
Sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen 
extra in aedibus propriis altaria meruerunt. 

12 Abac. 2, 4 

2 uanescet Cb l pk l f 2 v; uanescat b 2 eqa 2 k 2 ; uanescit A a a 1 f l 7 et 
uirtus A; et om. C rell. v 9 et om. A l b 10 et istae A Ca l pqak; 
et om. a 2 e fv habent . . .fides om. A l 12 quid sit om. C l quod 
om. a 1 16 cum eius] cuius a 19 Curtio om. e 22 inherat C l 
25 possit A 1 a ceteri deput. A 1 C 1 a 1 26 et ante fides om. A 



Digitized by Google 



188 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXI. 

Quodunum non intellegentes DeumVirtute saltem 
et Felicitate debuerint esse contenti. 

Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri 
Dei munera suut, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est 5 
uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui 
uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda con- 
plectitur uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec 
daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni 
adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non 1» 
intellectum est dona Dei esse. non deas? Si autem putatae 
sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. 
Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae 
sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si 
possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini is 
habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a 
Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia 
secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus 
a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece ipeoj dicitur 
uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus w 
non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo 
Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset 
conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, 
unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, 
ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius 
cultoribus suis, ut eis ingeniosi fiiii nascerentur. Quid opus 
erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas. 
non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat 

2 Quod unum n. i. deum Cpq Domb.; Quod dona n. i. dei v cir- 
tutem Cq 3 et om. Cq 4 facit codd.; fecit t> 11 non codd. ex- 
cepto OL l , qui m. 1 quam habet, quod Domb. 2 recepit 14 opinatione 
C ab depv; opinione Aga 15 quodj quos C ab al. deo praest. v 

17 menerfoa C 19 aperr; (arete codd.) om. a 20 latl nri duxisse, tn 
marg.: ai. lib. latinos transduxisse, e traxisse a 1 21 possit A 
27 erat] esset q 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIH. c a p. 21 . 



189 



Opi deae comraendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae 
Cuninae iacentes. deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, 
deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut 
bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut 

5 bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis 
agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi 
diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, 
deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, 
deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius 

io Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam 
ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea 
pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod 
Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. 
Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et 

15 patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid 
ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis 
uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos 
neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis 
humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et 

20 singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio 
una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda 
quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? 
Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter 
hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel 
ApoHo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande 
periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; 
nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate 
praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime 

4 uolumino . . uoluminae a 7 fructeseae A 2 C a dp; fructae seae A 1 b; 
fnictesae a; fructereae e; fructesse q 8 honorino A 9 sqq. aesco- 
lano C l aseculano e 12 in usum A esse coepit v 15 aeseculano e 
20 possit A 23 Quur] curn C fessona Cabpa 1 ; fessonia Adeqv 
24 medicos C 25 aescolapius C l 26 spinensis a a 27 rubigo A C 2 
ab dpqv; robigo C l a Domb.; robiga, ga m, 2 rescript., e 28 etuente, e x ; 

re 

et ueniente e 1 ut uel e eiorerentur A 1 6 1 k l ; exhorerentur/); exorrentur 
C 1 ; exorirentur erasis superscriptis Utteris re, G*; exorirentur A 2 rell. v 



Digitized by Google 



190 



S. Aurelii Augustini 



pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute 
et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non 
dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur 
et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem 
consequi felicitas magna est? * 

CAPUT XXII. 

De scientia colendorum deorum, quam a se Varro 
gloriatur conlatam esse Bomanis. 
Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat 
praestare se ciuibus suis, quia non solum commemorat deos, 10 
quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad 
quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis 
alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus 
ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, 
si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei 15 
debeas supplicare. Hoc etiam alia sirailitudine adfirmat dicens, 
non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si 
ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid 
utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem du- 
cem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita w 
esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus 
uim et facultatein ac potestatem cuiusque rei habeat. c Ex eo 
enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum ad- 
uocare adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent. 
et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\ Magna sane 25 
utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et 
si unum uerura Deum, a quo essent omnia bona, hominibus 
colendum doceret? 

1 pellentur C' 1 4 ipsa Aej) Domb.; ipsam Cabdqv 9 ergo est v 

ui 

benificio C 10 ujci,bus A 12 quemquam A; quera a 1 12 inquid 
A 1 C x ; in b adscriptum est uarro homini e 14 essescola/phium C 
15 i/ta, s eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiucre sup. lin. C 
18 pictor q; piscator a l 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A 
possimus scire inquit q aduocare atque inuocare ab depqak , e r. 
aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adqjie C l ) aduoc. C Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 22. 23. 191 
CAPUT XXIII. 

DeFelicitate, quamRomani, multorumueneratores 
deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro 
omnibus sola sufficeret. 

5 Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt 
et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur con- 
stituta est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere 
felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix 
fiat? Quur denique tam sero buic tantae deae post tot Romanos 

io principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus 
felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissi- 
mum struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, 
quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius 
rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam 

15 non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, 
Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si 
quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, 
Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, 
inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid 

20 Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta 
turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse 
nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, 
si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate 
oranis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus 

25 aufugeret. 

Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe 
lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo 
grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi 
esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est 
30 enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, 

7 possit A 10 romulus m. 1 ex romanus corr. C 12 instruxit A 
19 cloacinara Aapqv; cluac. C; cluatinam d; clueacinam e felici- 
tatem Ce 20 forte in tanta mei codd., v; in tanta forte a Domb. 
26 hoc om. a x iam om. o l 29 est sup. lin. A enim est v 
30 uerax A 1 ; uere A 2 



Digitized by Google 



192 



S. Aurelii Augustini 



quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum 
Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas sub- 
secuta est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et 
tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius 
inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor 
et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed 
crimina colentium? 

Ad extremura si cum turba indignissima tanta dea colenda 
uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim 
ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in con- 
silium Iouis adhiberi, nec inter deos, 4 quos selectos uocant, 
Felicitas constituta est? Templum aliquod ei fieret, quod et 
loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim 
non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui 
regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. 
Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri 
hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, 
qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel 
quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consule- 
rentur, utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum 
aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes 
maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse 
Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas 
potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, 
quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo 
omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt 
tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi suo 
nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sieut habent eorum 
litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque 
locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret 

ln 

1 quod A 1 3 felicit. hidign. A 5 clociana A; coacina C 6 no- 

ticn 

raina A 1 10 consen,tes C; consentientes a 11 adiberi A 1 electos 
A C 1 a 1 b 1 d ep ak f 16 inuenire C l 17 timeat se v 18 agoria A 1 
21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiorij hinc 
redit L 29 fabricari L \ b ep; fabricare C rell. v Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IHI. cap. 23. 193 

praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbi- 
trium et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate ces- 
suros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per 
augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellentloui; adque 
ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos comme- 
moraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium 
ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris 
signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo 
igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, 
Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesse- 
rant Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat 
Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, 
sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine 
illa in locis propriis eminere. 

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta 
discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, 
ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multi- 
tudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, 
unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, 
quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa 
peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab 
aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felici- 
tatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate 
cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem 
stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa 
inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam 
loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Komani 
ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribue- 
bant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina 

2 nomini af principi, m. rec. superscripto ioui, A 4 loco X 1 
5 commemorabi L 6 ideo] deo C l ; cide e 7 instructum C l 10 marte 
om. A l iubentate m. 1 sup. lin. L; iuuenta a 1 ; iuuentute a 2 11 pro- 

fecto Iouem om. b l fecerit d; faceret p 12 non ideo A 

non ad contemptfl e 2 facerent] fugerent p 13 uel obscuri eq 

19 cibibus L 22 uelit felicitatem om. C l ad infelicitatem d 

25 possit C ipsa/, m eras., C 27 romanos C l 29 flumina A l 

XXXX Aag. opera Sectio V pari I. 13 



Digitized by Google 



194 



S. Aurelii Augustini 



pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime 
constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo 
confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire 
iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas 
dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille 5 
Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum 
multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multi- 
tudo uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius 
ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis ofifendens. Sic 
enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felici- 10 
tatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere 
non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui 
uerum habet, non pctit 

CAPUT XXIDL 

Qua ratione defendant pagani, quod inter deos n 
colant ipsa dona diuina. 

Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone, 
inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut 
haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam 
sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum to 
deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appel- 
labant deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde 
flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; 
sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, 
non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum; sicut a bubus 25 
Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione 
sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat 
pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus, 
quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae con- 

1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea om. C l 

12 lingit A 13 petet C 1 21 adpellauant L; adpellebant A 1 22 deos 
. . . sentiebant om. A 1 uocauula L 25 a pomis LAbep; sicut a 
pom. C rell. v Domb. 26 bobonam e bobem L 29 quia dat A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIIL cap. 24. 25. 



195 



cordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum 
Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud 
adtenditur a quo felicitas datur. 

CAPDT XXV. 

5 De uno tantum colendo Deo, qui licet nomine igno- 
retur, tamen felicitatis dator esse sentitur. 

Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor 
non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. 
Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo 

io dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam 
multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regemlouem: 
quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo 
ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, enm appellare 
uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse 

15 felicitatem, quem iara colebant, sed utique ab illo, quem 
nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo 
prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari 
felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. 
Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non 

w sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, 

. non 8ufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non 
sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non 
enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni 
Deo datori felicitatis. Nou est ipse, quem nominant Iouem. 

» Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium 
uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis 
inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum 
putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri 
pulchri inpudicus amator et raptor. 

1 quum i 1 8 obdurauit A persuadeuimus L 9 iam m. 1 sup. 
Un. L 12 eius nomen v et ideo edd. uett. inuitis codicibus 
13 quainquam C appellare L a b dep q v; appellari A C 14 indica- 
runt tt et sic ex coni. Domb.; indicant q; iudicarunt L A C rell. v 19 re- 
pudientur e deorum L l 28 adultor d; adulterator edd. uett 

13* 



Digitized by Google 



196 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXVI. 

De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis 
cultoribus exegerunt. 

Sed 'fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad 
deos transferebat: diuina mallem ad nos.' Merito displicuit 
uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo 
ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorurn 
honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscri- 
buntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, 
sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid 
nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, 
atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia 
neglectura est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod 
neglectum fuerat factum est ; placatos se esse monstrarunt. 
Inter eorura commemoratur uirtutes et miranda facta quod 
dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est 
in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Komani instaurarentur, 
quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo 
spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet 
ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. 
Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa 
facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius 
imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte 
dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, 
inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit 
acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad 
magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in sena- 

4 Tusc. I, 26 

D 

5 mallem, in margine male, e 6 coufictor L 8 exibentur A 
10 an non qv 11 Ipsi om. A di sup. lin. L 12 fierent ae 

praenuntiarunt codd. v; praenuntiauerunt Domb. 14 platos C mon- 

strarunt L\C rell. v; monstrauerunt Domb. 16 latino Cq 18 po- 

f j 

pulos peccante e 1 20 ludifceleratatem, fce m. 2 in ras. f A 21 po- 
stero codd.; postera v 25 quum L 27 magistratum A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. mi. cap. 26.27. 197 

tum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedi- 
bus suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus 
quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. Quis non uideat, 
qui sanum sapit, subditos homines malignis daeraonibus, a 
quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum 
Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus 
dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe 
ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogen- 
tibus numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis 
corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant 
agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si 
autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando cole- 
retur, nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet 
dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia 
displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui 
tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irasce- 
batur? 

CAPUT XXVII. 

De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola 
pontifex disputauit. 

Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam 
disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alte- 
rum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum 
genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur 
indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat 
aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De 
superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris pe- 
ritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae 
prolata in multitudinem nocent? 'Haec, inquit, non esse deos 

3 instaurare A 1 qui C 1 4 maligni e 1 6 eiibere A 11 place- 

bant L A C a* b d e l p q a 1 k f v; placabant a 1 e 1 a J 12 fictis L; factis b 
13 diabulo C. sub diabulo a serbiretur L 14 displ. tal. v 16 ita 
om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A 1 Cb l dpqv; litteris 
\-ab 2 e 25 habet C l 28 nocet Z 1 29 inquid IAC 1 



Digitized by Google 



198 



S. Aurelii Augustini 



Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim 
a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.' 
Quid aliud? 'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates 
uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec 
aetatem nec definita corporis membra.' Haec pontifex nosse 
populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur 
existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in 
libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara 
religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem 
qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. 
Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem 
litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec 
bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium 
adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere 
ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchri- 
tudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum 
conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; 
deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique 
posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi 
reperiatur adque ab deorum natura longe absit. 0 Scaeuola 
pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne 
tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deomm 
libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem 
tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: 
deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia 
sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo 
modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum in- 
iuria, de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt, dae- 

1 proditor C 1 2 a sup. lin. L; ab A 3 sunt e habebant e 

7 regione C l ciuitatis Cd; om. a l 8 uarro ipse codd.; ipse V. t? 

9 liuerandus XA 12 uidilicet C 13 faciant Lkp; faciunt C rell v 

Domb. 14 adulterari C l p { 15 ac] aut qa 17 cycnum C con- 

cunbat C l 20 repperiatur A C e ab eorum A 1 , a deorum A* e 
t 

21 nealef, ne et 1 in ras. L 22 deferent C l 24 respondeat 6; re- 

spondet a inportatis L l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei libc IIII. cap. 28. 199 

mones sunt, praua docent, turpibus gaudent: non solum non 
deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius 
iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. 
Iam uero si aduersus eos Iouem iuterpelles, maxime ob eam 
5 causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: 
nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus 
adque adrainistratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima 
iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eornmque regem 
esse perhibetis? 

io CAPUT XXVIU. 

An ad obtinendum dilatandumque regnum profu- 
erit Eomanis cultus deorum. 

Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius 
accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis 

i5 oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum impe- 
rium augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, 
Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in 
huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, hono- 
rabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, 

to quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando 
eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos 
8caenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris 
honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam 
habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et 

m argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec 
eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere 
piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo 
habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue 
contemtis adqne illo uno cognito et fide sincera ac moribus 

w culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque habe- 

1 non ante deputant om. L x C l 4 iobem IA 5 plurima o 
6 Ionem om. e a sup. lin. L 8 quo e colendum cum istis a 
19 colerunt i 1 20 tanto A 1 25 si non q 26 patrem om. q { aescu- 
iwium LACabdepq 2 v; Aescol. Domb.; esculanium 



Digitized by Google 



200 



S. Aurelii Augustini 



rent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent 
siue non haberent. 

CAPUT xxvmi. 

De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo 
et stabilitas uisa est indicari. * 

Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse 
dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum 
et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? 
Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est 
Somanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos 10 
quoque terminos propter deum Terminum neminem commo- 
turum, iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem 
nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istuni 
regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia 
ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. 15 
Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant. 
Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui 
cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere 
potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde creden- 
tium. Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam 10 
denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, 
sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquiuio illud 
auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est 
uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas 
illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque 15 
inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini 
imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in an- 
gustum fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspi- 
ciorum, remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed 

4 felicitate p 5 et stabil. om. p 6 pulcerrimum C 9 artiam C 
10 tenerent e 12 Iuuentatem] inueritate" e 14 eum radendo in ei 
mutatum C; ei e 16 quod e 20 uenisset L 2 kCabdepak/ 
Domb.; ueniret L x qv 24 uersus om. e quod, d m. rec, A 27 ab 
hannibale e 28 pulcritudo C 



Digitized by Google 



De ciuitate deilib. mi. cap. 29. 201 

daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras 
redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani 
uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque 
tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, 

5 Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos 
terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum 
auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem 
hominum quam regem deorum timuisse uideatur. Receptis 
quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memo- 

io ria retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum 
oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus 
alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso 
hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut 
inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem 

i5 imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii 
fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem 
tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media 
tamen conpositione defixi. Uano igitur augurio deus Terminus 
non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam 

w Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. Uiderunt haec intelle- 
gentiores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem 
ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum uale- 
bant, quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae 
tamen rerum sub unius ueri Dei regimine adque imperio 

» constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum 
putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius 
quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius 
Dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti 



26 Kom. 1, 25 

1 necesseras A\ concesseras A 2 12 portauatnr L 14 militem . . . 
turbatum L AC l bd ep k x v; milite . . . turbato C 2 aqa k 2 fBomb. 21 gra- 
moresque om. e 22 daemonicis codd.; daemoniacis v 23 etiarafi, fi 
9up. lin., L 25 debe//tur f ba (?) eras., C 28 a quo] ut a 



Digitized by Google 



202 



S. Aurelii Augustini 



uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut 
falsae a uiuentibus tollerentur. 

GAPUT XXX. 

Qualia de dis gentium etiam cultores eorum se 
sentire fateantur. 5 

Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et 
corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Aca- 
demicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui 
habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum 
Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, 10 
et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et 
philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simula- 
crorum et opinionibus fabulosis ita loquens: Tidetisne igitur, 
ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta 
ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opi- 1* 
niones erroresque turbulentos et superstitiones paene auiles. 
Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque 
noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque 
traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et 
perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupi- *o 
ditates aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, 
di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum, 
cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent, 
sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria 

6 Diuin. II, 37 10 0. 28 22 II. XX, 67 sqq. 

1 Vt falsa uiuentibus C in initio capitis XXX.; falsa ea uiuent. e; 
false uiuent. a l ; falsa a uiuent. a 2 2 uibentibus L 6 ante Cicero 
in C correctoris manu sup. lin. exstat dv, superscriptum fortasse ut 
sequentia cum antecedentibus uerbis ut falsa cett., conittngerentur au- 
guris ridet e inridet auguria et inridet LA l p; inrid. aug. et repre- 
hendit A 2 C rell. v Domb. 10 Quintus mei codd.; Q. v Domb. ual- 

n 

bus L 15 fictos L % finctos A 17 Formae etenim a et ante ue- 
stitus sup. lin. L 19 inuechilitatis L \ K 20 perturuatis L 22 ome- 
rum L \} 23 ex alia LACabdepv; alia ex Domb.; ex altera q 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 30. 203 

bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et 
plena sunt uanitatis summaeque leuitatis.* Ecce interim quae 
confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad 
superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse 
secundum Stoicos uidetur docere: l non enim philosophi solum, 
inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione 
separauerunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immo- 
labant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt 
appellati.' Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem 
ciuitatis timet, religionem laudare maioram eamque a super- 
stitione uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? 
Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos 
dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui insti- 
tuerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa 
aetate et ueste distincta, deorum genera coniugia cognationes? 
Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat 
ista culpa maiores talium simulacrorum institutores adque 
cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in 
libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec 
quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in 
populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro 
gratias, non caelo et terrae, sicut iste disputat, sed ei qui 
fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste 
Balbus uelut balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi 
humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidera mar- 
tyrum pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non 
solum in cordibus religiosis, uerum etiam in aedibus super- 
stitiosis libera suorum seruitute subuertit. 



2 banitatis L l 7 separauerunt abdepqv Domb. separauerant 
LA l C; praecab. X 1 C 10 a sup. lin. L 13 immolauant L 14 re- 

praehendit L C; repraendit A 15 genera sup. lin. L 16 cum sup. 
lin. C 19 liuertatem L habebat Z 1 A 2 ; habebit Z 2 A 1 23 terra X 1 
24 ualbus LA ualbutiens XA repraeh. LKC 25 martbyrum L 
26 uibentium L 27 supterstitiosis A 28 uirtute e 



Digitized by Google 



204 



S. Aurelii Augustini 



CAPDT XXXI. 

DeopinionibusVarronis, quireprobata persuasione 
populari, licet ad notitiam ueriDei nonperuenerit, 
unum tamen Deum colendum esse censuerit. 

Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos 5 
scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos 
colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita con- 
fitetur non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Komanam 
instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam consti- 
tueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se 10 
fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam 
in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et 
cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, 
et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos 
magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo ib 
acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi 
tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda 
uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui, 
nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens 
multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, so 
sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expe- 
diat, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parieti- 
busque clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut 
sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen 
fallacia miris modis maligni daemones delectantur, qui et 
deceptores et deceptos pariter possident, a quorum domina- 
tioue non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum 
nostrum. 

Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus, 

nio 

2 opinibus C suasione p 5 ludos// scaen., et ercw., C 10 eorum] 
deorum a 11 dicaturura e 12 numinum a 13 hystoriam ZA;istor. 
C l 15 dispicere et l. 17 dispicienda C 18 pu/tari, ex portari ut «i- 
detur correctum, C debuit A 2 19 multa loquens multa c 24 ac C l 
25 miseris a 29 idem om. L l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 31. 



205 



quod hi soli ei uideantur animum aduertisse quid esset Deus. 
qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum 
gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas 
habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est 

* effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis 
liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque sua- 
deret, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo 
de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, 
non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos 

10 plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. 
'Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius di obseruarentur.' 
Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem 
Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui 
primi simulacra deorum populis posuerunt, eos ciuitatibus suis 

i5 et metum demsisse et errorem addidisse, prudenter existimans 
deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod 
uero non ait 'errorem tradiderunt\ sed 'addiderunt', iam 
utique fuisse etiam sine simulacris uult intellegi errorem. 
Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus, 

so qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque 
existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat 
quantum propinquauerit ueritati? Si enim aliquid contra uetu- 
statem tanti posset erroris, profecto et unum Deura, a quo 
mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse 

25 censeret; adque in tam proximo inuentus facile - fortasse de 
animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incom- 
mutabilem, quae ipsam quoque animam condidisset, Deum 
uerum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales 

1 ei om. A 2 pa uidebantur L A animum aduertisse L A 1 ; animo 
adu. p; animaduertisse A 2 C rell. v Bomb. 2 crediderint A 1 3 gu- 
uernantem L //ai, et eras., A 4 haberet p est quoque L A 
5 affector C 6 liuer L 7 guuern. L cum radendo ex quum corr. L 
10 LXX. LA 12 cuius q athibet IA etiam om. L l 13 lo- 
quum L x 14 prinii/, f eras., C 16 in om. e 18 intellegi uult v 
20 guuern. L 23 possit A 1 24 simulacrum C l colendum, in marg. 
credendum, e 



Digitized by Google 



206 



S. Aurelii Augustini 



uiri in suis litteris multorum deorum ludibria posuerunt, con- 
fiteri ea potius occulta Dei uoluntate conpulsi sunt quam per- 
suadere conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia profe- 
runtur, ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere 
de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet * 
singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum 
spiritus inpertiti. 

CAPUT xxxn. 
Ob quam speciem utilitatis principes gentium aput 
subiectos sibi populos falsas religionesuolueruntw 

permanere. 

Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quara 
ad physicos fuisse populos inclinatos, et ideo et sexum et 
generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse 
Eomanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non i& 
aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut 
prudentium et sapientium negotium fuit populum in religio- 
nibus fallere, et in eo ipso non solum colere sed imitari etiam 
daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim 
daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non to 
possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemo- 
num similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine 
populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili socie- 
tati uelut aptius adligantes, quo similiter subditos possiderent. 
Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et * 
principes ciuitatis et daemones? 

CAPUT XXXHI. 
Quod iudicio et potestate Dei ueri omnium regum 
adque regnorum ordinata sint tempora. 
Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est so 
uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque 

3 inde a nobis v 5 liuer. L 10 religionis C noluerint p 
18 et sup. lin. A 24 aptius LAC ab { dpk f Domb.; artius b 2 eq av 
29 sunt p 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. IIII. cap. 32—34. 207 

hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed 
pro remm ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; 
cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse 
tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem 

5 uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere 
et habere seruientes, possunt et non habere et habere 
regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo 
iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur 
et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli 

io haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. 
Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat 
nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intelle- 
gentibus et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifesta- 
tione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus signifi- 

15 caretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas. 

CAPUT XXXIIII. 

Deregno Iudaeorum, quod ab uno etueroDeo insti- 
tutum adque seruatum est, donec in uera r eligione 

manserunt. 

20 Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis 
inhiant qui mcliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei 
esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos 
Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de pau- 
cissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec 

1 fortuito L A l Cb x dep ak; fortuitu ab 2 qv 3 temporis e 6 et 
habere om. A l et hab. seru. poss. et non om. e l seru. usque ad 
et habere om. a hfabere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C 
et non habere et habere LACbdpq Dubn. Domb.; et habere om. v 
8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius dS bonis et 
mali8 comuniter pr^stat ne boni ea tamquam dl magna munera concu- 
piscant. et ideo regna terrena, glossa marginali inserta, e 10 haec ab 
eo om. C l 13 et thunc L; &hi/nc, i cx u radendo corr., A et tunc 
superscripto iam b 17 do cx dm corr. C 20 cognosceretur L A Cdp ; 
cognoscerentur abeqv Domb. 23 ante A l 24 liuer. L 



Digitized by Google 



208 



S. Aurelii Augustini 



Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, 
ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter 
cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes 
necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina 
suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina 
escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati 
sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniu- 
gibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus 
diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se 
redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, 
quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus 
aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque colue- 
runt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, 
et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, 
sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine 
Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et 
prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae 
Komani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo feli- 
cius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiosi- 
tate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad 
idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem 
regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc 
quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, iliius 
unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum 
usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacri- 
ficia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad 
modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum 
legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam 



2 incrediuil. L 4 manibus ipse seruauit LACa l bpq et omisso 
manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a*v Vomb. 5 cunica e 
6 aescara IA 8 uocatione C x 14 non ante uicerunt om. t 15 se- 
gites C 1 16 bobes IA 17 falsorum om. C 1 18 putarunt LA 
Domb.; putauerunt C v 21 postremum C christum sup. 2in. C 
23 gentisque C l illi e 28 confinctum A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 1. 209 

quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic 
dandus huius prolixitatis modus. 



LIBER V. 



PRAEFATIO. 

5 Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem 
esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo 
nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest 
eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito 
diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui 

io potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni 
ac per hoc etiam non felices, Eomanum imperium tam magnum 
tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum fal- 
sorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam 
diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus. 

is CAPUT I. 

CausamRomaniimperii omniumqueregnorumnec 
fortuitam esse nec in stellarum positione 
consistere. 

Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est 
20 nec fatalis securidum eorum sententiara siue opinionem, qui 
ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel 
non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae 
praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessi- 
tate contingunt. Prorsus diuina prouidentia ragna constituuntur 
% humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsara 
Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, senten- 
tiam teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum 

1 sequendi C 2 EXPL. LB. IIII. INC. V L A AUKL. AU(T 
EPL | ADVERSVM. PAGANOS DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII | 
INC. LIB. QVINTVS. | AMEN. C 10 possunt habere Ce 17 stil- 
larum C 22 rationauili L 

XXXX Augr. opera Sectio V para I. I^ 



Digitized by Google 



210 



S. Aurelii Augustini 



dicit, quod postea dicturus est, cum ab iilo quisquam quae- 
sierit quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt, 
usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim posi- 
tionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue conci- 
pitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa 
etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uolun- 
tate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum 
habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi 
sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui 
deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. 
Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino 
colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio 
non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, 
quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Hli uero, 
qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis 
quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex 
Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere 
hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut' 
uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in 
cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur 
scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decre- 
uisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale 
deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus 
caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum 
et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem pote- 
state a summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus 
necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane 
de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est 
de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae signi- 
ficare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit 
illa positio praedicens futura, non agens (non enim medio- 

6 pondere e l 9 sed qui L l A 1 C a b d e k f v; sed et qui L 1 A^pqa 
Dotnb. 11 aliud agit v 13 est non L l A eos b 2 qv 16 accedat 

C l 18 a'fum w malliuf potestateii» A 24 adhibe /tur syllaba re erasa C 
26 suo om. C l 30 loquutio L A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 2. 211 

criter doctomm hominum fuit ista sententia): non quidem ita 
solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: 'Mars ita 
positus homicidam significat\ sed: 'homicidam facit'; uerum- 
tamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis 
accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae 
in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil 
umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actio- 
nibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus cete- 
risque rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa 
morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, 
quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se 
gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in 
conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento 
seminati? 

CAPUT U. 

De geminorum simili dissimilique ualetudine. 

Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum 
reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent 
et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leua- 
retur, geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum 
astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eadem- 
que conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere 
credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philo- 
sophus astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae 
fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo 
est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medici- 
nalis, quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum concum- 

17 de Fato? 

3 significat sed] significaset C 1 4 eos non C eos m. 1 sup. lin. L 

6 repperire se codd.; se reperire v quid LACabdepqak; q uod / 
t r 

qui t? fit b; sit aeq; est p quod] de quo a 2 ; ut q 10 eis om. 
L l 16 De simili dissimilique ualit. gem. p dissimiliae ualet. C 
17 hyppocratem L A; hippocraten C, yppocraten ippocraten 20 istoi- 
cus L A 1 , stoicis C 1 22 soleuat L 26 acceptauilior L crediuilior L 
27 concuinuerent L 

14* 



Digitized by Google 



212 



S. Aurelii Augustini 



berent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut conse- 
cutis ex materno corpore prioribus incrementis paris uale- 
tudinis nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis 
nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum 
ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina & 
testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam simi- 
lia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore 
eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero 
caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, 
uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa io 
diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum 
eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita 
potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos 
autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes 
habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. is 
De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem red- 
deret Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae 
non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, 
dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem 
Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si *> 
potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus 
in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur 
efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini 
dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi 
ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non 
tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus 
actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, 
quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel nobi- 

3 noscerentur L A l 5 accipiendum codd.; afficiendum v 8 eisdem- 
que LACb depq; eisdem av 9 sunt siue nati C; natique sunt a 
11 effectuum L A C b dp a k x Domb.; affectuum aeqk 2 fv 1 7 si ante 
diuersis m. 2 C 19 autem] quidem q 20 possidonius L Aeq side- 

m uo 

r /um, e (?) eraso, C miror d a 23 de sup. lin. A 25 oroscopu,cant 

ti 

C 26 uoluptatibus C 27 actibus sup. lin. C morbus e 28 hu- 
militates e l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 3. 



213 



litas, cuins maxiraam diuersitatem non nisi in hora, qua 
quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter 
post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria 
cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si 
6 autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos 
quaero, quos gemini habere non possunt. 

CAPDT III. 

De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathe- 
maticus adsumsit iu quaestione geminorum. 

ao Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli 
rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione tur- 
batum, unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam 
figuli ui quanta potuit intorsisset, currente illa bis numero 
de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate per- 

15 cussit; deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente 
motu, non pamo interuallo in rotae illius extremitate distantia. 
c Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum 
tanta celeritate nascatur, qu&nta rotam bis ipse percussi, in 
caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissi- 

«o millima perhibentur in moribus casibusque geminorura. > Hoc 
figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione fin- 
guntur. Nam si tam multum in caelo interest, quod constella- 
tionibus conprehendi non potest, ut alteri geminorum here- 
ditas obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui 

« gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia 
pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo 
potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si 
autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec 
ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa 

30 partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere na- 

1 quuius XA l cuius rei t 2 ponit ZA 3 paria cuncta codd.; 

cuncta par. v 4 quae inueniri om. A l 17 rapacitate caeli codd.; 

caeli rap. v 20 motibus L\dp; mojitibus e; casibus niotibusque C 
24 alteri non obueniat om. A 1 30 possint C 



Digitized by Google 



214 



S. Aurelii Augustini 



scentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici 
non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando 
deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, 
quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima 
plurimumque diuersa monstramus? 5 

CAPUT IIII. 

De Esau et Jacob geminis multum inter se morum 
et actionum qualitate disparibus. 

Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria (ut de insi- 
gnibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam 10 
prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque di- 
uersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore 
dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa 
distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius 
sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente 15 
tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non 
possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua 
quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? 
Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus 
a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui » 
magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid 
de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! 
Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter 
se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare 
aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem *> 
ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad 
temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: 

2 consoli C l 11 maioris a in m. 1 sup. Un. L 15 uigilabat 
alius b et alio L A C ab dep; et om. qv Domb. 16 tacebat alius 
codd. (tacebat et alius d); al. tac. v 17 sidereum C 1 18 consolantur 
C l 19 seruibit L 20 alius non dilig. om. b l non diligebatur, m. 
rec. superscripto a patre, a 21 indeptus est alter L l A; alter ind. est 
C ab de l v; alter adeptus est e-p q 22 tanta, in marg. m. 1 quanta, e 
25 ita LA l 27 temporalia C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 4. 5. 



215 



quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor ha- 
bentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia 
conuincantur? 

CAPUT V. 

5 Quibus modis conuincantur mathematici uanam 
scientiam profiteri. 

Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore 
grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens 
Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redar- 

io guunt, qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili 
temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tem- 
pore, non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati 
fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si 
nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, 

15 quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo 
diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? 
Quur potuemnt diuersis temporibus peregrinari, diuersis tempo- 
ribus ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et 
multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et 

20 non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegro- 
tare? Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et 
disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritu- 
dinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate con- 
ceptus? Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum 

25 uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis nata- 
lium constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando 
eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo 
praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, 
quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent 

30 cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando aegro- 

7 morbus p a Domb. 15 quid e; qui C 2 16 diuersitatisua|le A 
21 raora A C ab d ep qk f v; //iora, prima littera mutilata, L; ora a; 
hora Domb. 23 habeat L l 24 inceptu, con m. 1 superscripto, C 

i o 

26 constill. Cd 27 de L 28 inpecto C 1 30 natibit. L 



Digitized by Google 



216 



S. Aurelii Augustini 



taturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam 
natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: 
si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut 
per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter 
diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi 5 
tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc 
accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere 
non possit? Aut si duonim uno momento temporis concep- 
torum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non 
et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad 10 
uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum mo- 
mentum, quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut aiter 
prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo 
nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior 
moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero 15 
geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non 
etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, 
ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta 
tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno, 
sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent 
fata, quae iilos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, 
et uno momento temporis sub una eademque caeli positione 
de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non 
possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi 
necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi *» 
nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, 

1 habeat ZA 1 6 ///tanta, litt. tan erasis, C 11 uibend. L 

13 nasceretur prior om. b x cur .... nascantur om. e 1 

14 nascantur codd.; nascuntur v inpedit codd.; impediat v 17 per- 
mittit b 2 18 si e omnis L A Cde a k 1 Domb.; omniaav 19 quur 

i» 

(cur) codd. praeter q; quod q v tempor^ mom. uno b uno mom. v 

20 uerba concepti usque ad l. 22 caeli positione m. 2 in infer. marg. d 

21 orarum sup. lin. C 23 duo pariter matribus e 24 possint LA 
abepalc; possint, int m. 1 in ras , C; possunt qfv uibendi L 
26 non om. e potuerunt A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 6. 217 

si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse 
diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam 
sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium 
mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis 
pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus 
idenique philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tem- 
pore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter 
hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum 
eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem 
tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque 
aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, 
sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus 
adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem 
fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si 
propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis 
nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, 
ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata 
natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis 
ordo nascentium? 

CAPUT VI. 

De geminis disparis sexus. 

Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe 
amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub 
eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera 
> femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, 
ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes 

1 dici///, mus eras., e 2 diuinius LACab l depqkf Domb.; diui- 
nos ct; diuinis b 2 v 3 concumueret LA 5 astralogus A 13 uerba 
inde ab ad aequitatem wque ad ipsis quidem p. 218, 25 unius folii ia- 
etura in L excidisse et hanc lacunam in apographo ab alio demum 
scriba inserto sinrjulari folio expletam esse, in praef. monui 14 eadem 

V 

sup. lin. I facta l si propterea in ras. C 17 mutata l 18 com- 
▼ 

mutet C; commot& l 22 conceptionibus l 25 Nouimus, init. c. VI, C 
adhuc uigent codd.; uigent adhuc v 



Digitized by Google 



218 



S. Aurelii Augustini 



corporum species, quantum in diuerso sexu potest, instituto 
tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter actus, 
quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in 
officio comitis militat et a sua domo paene semper peregri- 
natur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), s 
insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non 
autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera cogi- 
tentur) ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam 
prolem genuit, illa nec nupsit. At enim plurimum uis horo- 
scopi ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed quale- t» 
cumque sit, in ortu ualere dicunt; numquid et in conceptu? 
ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta natu- 
rae uis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum con- 
cipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in 
geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo a 
nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in 
feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque ab- 
surde dici posset ad solas corporum differentias adflatus 
quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et 
decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et luna- » 
ribus incrementis adque detrimentis augeri et minui quaedam 
genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus 
oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum 
subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conan- 
tur, admonent ut quaeraraus, unde ne in ipsis quidem corpo- 2S 
ribus eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus 
pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione 
siderum diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid 

1 instituto sunt dis] om. C l 2 ct om. V 3 uilibua 7 1 quod 

ex cum corr. C 9 ius Cd 12 u/bi, t eras., C unam C 13 cum 
sup. lin. C 15 OPOCKOIIO b 16 cu in ras. I nasceretur a 1 
17 abs. d. posset sup. lin. e 18 possit l adflatos C l l 19 solere l 
21 detrimentis Cla x bdepqakf Domb. 2 ; decrementis a J v 22 rarum 
C 1 concas le 23 et om. a 1 sider/um, eraso e, C 24 fue fubdi l 
quia ex qua corr. e actos C l relegare l l 25 ut om. C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 7. 



219 



insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionein, 
quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non 
potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum 
diuersum a fratre non haberet; et positionem siderura, quae 
5 fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam 
multum uirginali sanctitate distaret? 

CAPUT VII. 

De electione diei, quo uxor ducitur quoue in agro 
aliquid plantatur aut seritur. 

io Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam 
suis actibus fata moliuntur? Non erat uidelicet ille ita natus, 
ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contem- 
tibilem gigneret, et ideo uir doctus elegit horam qua misce- 
retur uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius 

i5 facto coepit esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat. 
0 stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo 
propterea, quia potest in diera non bonura, nisi eligatur, 
incurri et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti iam 
sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum 

20 est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die con- 
stituerit, non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli 
homines, non autem orania quae sub caelo sunt, constella- 
tionibus subiacent, quur aliter eligunt dies adcommodatos 
ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies peco- 

25 ribus uel domandis uel admittendis maribus, quibus equarum 
uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem 
propterea ualent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus 
corporibus siue animantibus secundum diuersitates terapo- 

1 et 4 sidcr/um, eraso e, C 2 oram L l 3 eadem L x 10 legendis 
A^e 1 11 uidejlicet ille ita natus om. C l 15 fato e quepit XA 1 ; 

it 

coepesse C 17 elegatur C 18 nascentia e l 20 electione/, m eraso, C 

m 

23 aliter codd. praeter q Domb.; alios qv 25 amittendis L, iumit- 
tendis A 28 siue animantibus codd. ; siue anim. siue non animantibus v 



Digitized by Google 



220 



S. Aurelii Augustini 



ralium momentorum siderum positio dominatur; considerent 
quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel nascantur 
uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeant 
ut istas obseruationes cuiuis puero ridendas esse persuadeant. 
Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, 5 
omnes herbas, omnes bestias serpentes aues pisces uermi- 
culos momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent 
taraen homines ad tentandam peritiam mathematicorum ad- 
ferre ad eos constellationes mutorum animalium, quorum 
ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obser- 10 
uant, eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constella- 
tionibus inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus. 
Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an 
uectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina 
fata tentantur et cum magnis admirantium clamoribus ista 15 
respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo 
nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub 
eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admi- 
serint, procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis 
eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud *> 
uolunt aduerteie, quod electo ad seminandum agrum die tam 
multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta 
segete simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde 
spicas ceteris coaeuas adque, ut ita dixerim, congerminales 
alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines » 
auellunt. Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt, 
quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit 
his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere 
decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in 

! sider/um, eraso e, C 2 nascuntur e 3 inchoantur e 4 istas, 
in margine ipsas, e cuius e l 6 ucstias L 10 obserbant X, obser- 
uabant A 14 de canino e 15 sqq. cum radendo ex quum corr. L 
18 ammiserint LA 22 terra A 2 23 heruescunt puuescunt IA 
24 sj icas, c in ras., L ceteris oni. C 1 25 interimit, prius i in 
ras. f L 26 sint A 1 28 negabunt ad caeleste C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 8. 



221 



terra Deus dedit liberas uoluntates? His omnibus consideratis 
non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa uera 
respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, 
quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus 
5 fatis inserere humanis mentibus adque firmare, non horoscopi 
notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est. 

CAPUT VIII. 

De his, qui non astrorum positionem, sed cone- 
xionem causarum ex Dei uoluntate pendentem fati 
io nomine appellant. 

Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum 
quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium 
conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati 
nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia 

15 laborandum adque certandum est, quando quidem ipsum cau- 
sarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt 
uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et 
cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere; 
a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint om- 

20 nium uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uolun- 
tatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, 
eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi 
fallor, hi uersus: 

Duc, summe pater altique dominator poli, 
25 Qaocumque placuit, nalla parendi mora est. 

Adsum inpiger: fac nolle, comitabor gomens 
Malusque patiar, facere quod licuit bono. 
Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. 

24 Ep. 107 

1 liueras L 2 non inmerito] merito C 3 spiritum C l 15 lauor. 
L\ est adque cert. C 19 non sint ab iUo a Domb. 1 21 cui C 
22 prouaturZA anne b; amici q 23 hi om. a 1 24 in margine m. 
uet. ad8cripium est enniuf C dux e l af; dux e" k, e in marg.; duc 
me q 26 assum L A e 27 libuit C q 2 



Digitized by Google 



222 



S. Aurelii Augustini 



Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, 
quam supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum 
se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens trahatur; quo- 
niam scilicet 

Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. 5 

Hli quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos 
Cicero in Latinum uertit: 

Tales sunt hominum mentes, quali pater ipsc 
Iuppiter auctiferas lustrauit lumine terras. 

Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia; 10 
sed quoniam Stoicos dicit uim fati adserentes istos ex Homero 
uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum 
philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos 
disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse 
fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem 1* 
summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere 
fatorum. 

CAPUT VIIII. 

De praescientia Dei et libera hominis uoluntate 
contra Ciceronis definitionem. 20 

Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid 
se aduersus eos ualere, nisi auferat diuinationem. Quam sic 
conatur auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque 
omnibus uiribus nullam esse omnino contendat, uel in homine 
uel in deo, nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praesci- & 
entiam negat et omnem prophetiam luce clariorem conatur 
euertere uanis argumentationibus et obponendo sibi quaedam 

6 Od. XVIII, 136 sq. 7 Acad.? 21 Diuin. II 
2 quara] cum a; quae bqa 2 k, in margine e se paratum r 3 ne 

r 

sup. lin. L 6 suffagantur, su m. 2 in ras., C 8 tale C 1 qualis e; 
quales a 9 terra C l 11 istis e 12 illis e 13 quod A l 14 at- 
hibent L A 20 diffin. p 21 nitur C l 24 uel in Deo uel in ho- 
mine v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 9. 



223 



oracula, quae facile possunt refelli; quae tamen nec ipsa con- 
uincit. In his autem mathematicorum coniecturis refutandis 
eius regnat oratio, quia uere tales sunt, ut se ipsae destruant 
et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores, qui uel siderea 

5 fata constituunt, quam iste qui tollit praescientiam futurorum. 
Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum 
apertissima insania est Quod et ipse cum uideret, etiam illud 
tentauit quod scriptum est: Dixit insipiens in corde 
suo: NonestDeus; sed non ex sua persona. Vidit enim 

io quam esset inuidiosum et molestum, ideoque Cottam fecit 
disputantem de hac re aduersus Stoicos in libris de deorum 
natura et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes defendendas 
dedit, maluit ferre sententiam quam pro Cotta, qui nullam 
diuinam naturam esse contendit. In libris uero de diuinatione 

i5 ex se ipso apertissime obpugnat praescientiam futurorum. Hoc 
autem totum facere uidetur, ne fatum esse consentiat et 
perdat liberam uoluntatem. Putat enim concessa scientia futu- 
rorum ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit. 
Sed quoquo modo se habeant tortuosissimae concertationes et 

20 disputationes philosophorum, nos ut confitemur summum et 
uerum Deum, ita uoluntatem summamque potestatem ac 
praescientiam eius confitemur; nec tiraemus ne ideo non uolun- 
tate faciamus, quod uoluntate facimus, quia id nos facturos 
ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest; quod Cicero 

25 timuit, ut obpugnaret praescientiam, et Stoici, ut non omnia 
necessitate fieri dicerent, quamuis omnia fato fieri contenderent. 

Quid est ergo, quod Cicero timuit in praescientia futurorum, 
ut eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet 

8 Ps. 13, 1 11 Lib. III 

2 coniect. mathem. C 4 autem sunt C 6 praescientiam C 8 tem- 
tauit quod L A Cdep x a k f; temt. asserere quod abp 2 qv 11 aduer- 
8us L A C ab dep; aduersum v Domb. istoicos IA 1 14 diuinam 

nat. codd.; nat. diu. v esse diuinatione in marg. e de sup. 

lin. C diuinatione/, m eraso, L 17 liueram L 20 et uerum om. C l 
25 istoici Z^A 1 27 ergo est q 28 lauefactare et detestauili LA 



Digitized by Google 



224 



S. Aurelii Augustini 



quia, si praescita sunt omnia futura, hoc ordine uenient, quo 
uentura esse praescita sunt; et si hoc ordine uenient, certus 
est ordo rerum praescienti Deo; et si certus est ordo rerum, 
certus est ordo causarum; non enim fieri aliquid potest, quod 
non aliqua efficiens causa praecesserit; si autem certus est & 
ordo causarum, quo fit omne quod fit, fato, inquit, fiunt 
omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra pote- 
state nullumque est arbitrium uoluntatis; quod si concedimus, 
inquit, omnis humana uita subuertitur, frustra leges dantur, 
frustra obiurgationes laudes, uituperationes exhortationes ad- 10 
hibentur, neque ulla iustitia bonis praemia et malis supplicia 
constituta sunt. Haec ergo ne consequantur indigna et absurda 
et pernicio3a rebus humanis, non uult esse praescientiam 
futurorum; adque in has angus'tias coartat animum religiosum, 
ut unum eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra uolun- 15 
tate, aut esse praescientiam futurorum, quoniam utrumque 
arbitratur esse non posse, sed si alterum confirmabitur, al- 
terum tolli; si elegerimus praescientiam futurorum, tolli uolun- 
tatis arbitrium; si elegerimus uoluntatis arbitrium, tolli prae- 
scientiam futurorum. Ipse itaque, ut uir magnus et doctus et ao 
uitae humanae plurimum ac peritissime consulens, ex his 
duobus elegit liberum uoluntatis arbitrium; quod ut confir- 
maretur, negauit praescientiam futuroruin adque ita, dum 
uult facere liberos, fecit sacrilegos. Eeligiosus autem animus 
utrumque eligit, utrumque confitetur et fide pietatis utrumque *s 
confirmat. Quo modo? inquit; nam si est praescientia futu- 
rorum, sequentur illa omnia, quae conexa sunt, donec eo per- 
ueniatur, ut nihil sit in nostra uoluntate. Porro si est aliquid 

13 Fat. 10 sqq. 

2 uentura] futura e 4 aliquid fieri t; 6 inquid L l A 

11 suplicia L x X 12 constita C 1 ne] fi e 14 coartat codd.; coar- 
ctat v 15 ut] et e e] de e a 16 non esse e 18 praesc. fut. tolli 
om. e 1 tolli ex illi corr. C 19 si el. uol. arbitr. om. e l 20 futu- 
ram C 1 21 plurimae A ac om. A 22 eligit C 1 liuerum et 24 
liueros L 24 fecit L A C ab depv; facit q Domb. 25 eligit utrum- 
que om. A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 9. 



225 



in nostra uoluntate, eisdem recursis gradibus eo peruenitur, 
ut non sit praescientia futurorura. Nam per illa omnia sic 
recurritur: si est uoluntatis arbitrium, non omnia fato fiunt; 
si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo cau- 

5 sarum; si certus ordo causarum non est, nec rerum certus 
est ordo praescienti Deo, quae fieri non possunt, nisi praece- 
dentibus et efficientibus causis; si rerum ordo praescienti 
Deo certus non est, non omnia sic ueniunt, ut ea uentura 
praesciuit; porro si non omnia sic ueniunt, ut ab illo uentura 

io praescita sunt, non est, inquit, in Deo praescientia omnium 
futurorum. 

Nos aduersus istos sacrilegos ausus adque inpios et Deum 
dicimus omnia scire antequara fiant. et uoluntate nos facere, 
quidquid a nobis non nisi uolentibus fieri sentimus et no- 

i6 nimus. Omnia uero fieri fato non dicimus, immo nulla fieri 
fato dicimus; quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus 
poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus 
aut natus est, quoniam res ipsa inaniter adseritur, nihil ualere 
monstramus. Ordinem autem causarum, ubi uoluntas Dei plu- 

«o rimum potest, neque negamus, neque fati uocabulo nuncu- 
paraus, nisi forte ut fatum a fando dictum intellegamus, id 
est a loquendo; non enim abnuere possumus esse scriptum 
in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec 
audiui, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, 

25 misericordia, qui reddis unicuique secundum 
opera eius. Quod enim dictum est: Semel locutus est, 

23 Ps. 61, 12 sq. 

5 si certus ordo causarum LA superscriptis transpositionis signis; si 
cert. caus. ordo C ab deqv; si non est certus ordo causarura/? 8 /ue- 
niunt, e eras., L; eueniunt a ut ea] ut ab illo q ea om. a 
9 praescibit LA eueniunt a 15 fieri fato ZA, in L m. 2 supcr- 
scripta sunt transpositionis signa; fato fieri rell. v (opponuntur: orania 
fieri fato et nulla fieri fato) 20 uocauulo L A 21 ductum A 1 24 au- 
dibi L l quoniam L Aab depqv; quia C Domb. est Dei v 

25 qui reddis L l A 1 C 1 b q a k x ; qui reddes L 2 C 7 ep; quia reddes k % f; 
quia tu reddis A 2 ; quia tu reddes v Domb. 

XXXX Aug. oper» Sectio V para I. l^ 



Digitized by Google 



226 



S. Aurelii Augustini 



intellegitur 'inmobiliter', hoc est incommutabiliter, c est lo- 
cutus', sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt 
et quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a 
fando fatum appellare, nisi hoc nomen iam in alia re soleret 
intellegi, quo corda hominum nolumus inclinari. Non est 
autem consequens, ut, si Deo certus est omnium ordo cau- 
sarum, ideo nihil sit in nostrae uoluntatis arbitrio. Et ipsae 
quippe nostrae uoluntates in causarum ordine sunt, qui certus 
est Deo eiusque praescientia continetur, quoniam et humanae 
uoluntates humanorum operum causae sunt. Adque ita, qui 
omnes rerum causas praesciuit, profecto in eis causis etiam 
nostras uoluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum 
causas esse praesciuit. 

Nam et illud, quod idem Cicero concedit, nihil fieri si causa 
efficiens non praecedat, satis est ad eum in hac quaestione 
redarguendum. Quid enim eum adiuuat, quod dicit nihil 
quidem fieri sine causa, sed non omnem causam esse fatalem, 
quia est causa fortuita, est naturalis, est uoluntaria? Sufficit, 
quia omne, quod fit, non nisi causa praecedente fieri con- 
fitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde 
etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed 
latentes, easque tribuimus uel Dei ueri uel quorumlibet spiri- 
tuum uoluntati, ipsasque naturales nequaquam ab illius uolun- 
tate seiungimus, qui est auctor omnis conditorque naturae. 
Iam uero causae uoluntariae aut Dei sunt aut angelorum aut 
hominum aut quorumque animalium, si tamen uoluntates appel- 
landae sunt animarum rationis expertium motus illi, quibus 
aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid uel adpetunt 
uel euitant. Angelorum autem uoluntates dico seu bonorum, 

14 Fat. 10 sqq. 

1 immouiliter L A 2 incommutauiliter L 3 possumus A J e 2 a 
m. 1 sup. lin. L 4 solet C 1 5 inclinare C 19 quia omne quod fit 

sup. lin. C praecedente causas in marg. e 26 uolunt. appell. 

sunt codd.; appell. sunt uol. t? 27 animarum codd. praeter q; anima- 
lium q v 29 seu . . seu codd.; siue . . siue v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 9. 227 

quos angelos Dei dicimus, seu malorum, quos angelos diaboli 
uel etiam daemones appellamus: sic et hominum, et bonoram 
scilicet et maloram. Ac per hoc colligitur non esse causas 
efficientes omnium quae fiunt nisi uoluntarias, illius naturae 
scilicet, quae spiritus uitae est. Nam et aer iste seu uentus 
dicitur spiritus; sed quoniam corpus est, non est spiritus 
uitae. Spiritus ergo uitae, qui uiuificat omnia creatorque est 
omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus 
utique non creatus. In eius uoluntate summa potestas est, 
quae creatorum spirituum bonas uoluntates adiuuat, malas 
iudicat, omnes ordinat et quibusdam tribuit potestates, qui- 
busdam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator 
est, ita omnium potestatum dator, non uoluntatum. Malae 
quippe uoluntates ab iilo non sunt, quoniam contra naturam 
sunt, quae ab illo est. Corpora igitur magis subiacent uolun- 
tatibus, quaedam nostris, id est omnium animantium morta- 
lium et magis hominum quam bestiarum; quaedam uero ange- 
lorum; sed omnia maxime Dei uoluntati subdita sunt, cui 
etiam uoluntates omnes subiciuntur, quia non habent pote- 
statem nisi quam ille concedit. Causa itaque rerum, quae 
facit nec fit, Deus est; aliae uero causae et faciunt et fiunt, 
sicut sunt omnes creati spiritus, maxime rationales. Corpo- 
rales autem causae, quae magis fiunt quam faciunt, non sunt 
inter causas efficientes adnumerandae, quoniam hoc possunt, 
quod ex ipsis faciunt spirituufai uoluntates. Quo modo igitur 
ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id efficit, ut 
nihil sit in nostra uoluntate, cum in ipso causarum ordine 
magnum habeant locum nostrae uoluntates? Contendat ergo 
Cicero cum eis, qui hunc causarum ordinem dicunt esse fa- 
talem uel potius ipsum fati nomine appeliant, quod nos abhor- 

1 quos . . . seu malorum corr. manu in margine infer., b 2 et bono- 

u 

rum m; et om. v 4 e§t omnium C 5 seuentus C 7 creatorque, 
que sup. lin. C 8 et] ut e 10 bon. uolunt. codd.; uol. bon. v ad- 
iubat LA 17 uestiarum LA 28 babeant om. e 29 quum L l 

15* 



Digitized by Google 



228 



S. Aurelii Augustini 



remus praecipue propter uocabulum, quod non in re uera con- 
sueuit intellegi. Quod uero negat ordinem omnium causarum 
esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum 
quam Stoici detestaraur. Aut enim esse Deum negat, quod 
^uidem inducta alterius persona in libris de deorum natura 
facere molitus est; aut si esse confitetur Deum, quem negat 
praescium futurorum, etiam sic nihil dicit aliud, quam quod 
ille dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Qui 
enim non est praescius omnium futurorum, non est utique 
Deus. Quapropter et uoluntates nostrae tantum ualent, quan- 
tum Deus eas ualere uoluit adque praesciuit; et ideo quidquid 
ualent, certissime ualent, et quod factarae sunt, ipsae omnino 
facturae sunt, quia ualituras adque facturas ille praesciuit, 
cuius praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati 
nomen alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum 
esse infirmioris potentioris uoluntatem, qui eum habet in pote- 
state, quam illo causarum ordine, quem non usitato sed suo 
more Stoici fatum appellant, arbitrium nostrae uoluntatis 
auferri. 

CAPDT X. 

An uoluntatibus hominum aliqua dominetur 
necessitas. 

Unde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando 
Stoici laborauerunt causas rerum distinguere ita, ut quasdam 
subtraherent necessitati, quasdam subderent, adque in his, 
quas esse sub necessitate uoluerunt, posuerunt etiam nostras 
uoluntates, ne uidelicet non essent liberae, si subderentur ne- 

8 Ps. 13, l 

1 consuebit IA 3 et . . notissinium om. A 1 4 esse deum codd; 

Deum esse v 7 dicit nihil v 13 ualeturas C 1 15 adhibendum 

in; L m. 1 in infer. margine; inde factum est ut haec uerba in apo- 
grapho A male insererentur v. 13 ante quia; correctoris deinde manu 
lineolis deleta et in margine inferiore scripta sunt notato loco ubi sint 
tnserenda 17 usitato] iusto e 1 24 lauor. LA distinguere itaXA 1 ; 
t» L m. 2 transpositio notata est; ita dist. C relL v 27 liuerae L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. eap. 10. 



229 



cessitati. Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non 
est in nostra potestate, sed etiam si nolimus efficit quod 
potest, sicut est necessitas mortis: manifestum est uoluntates 
nostras, quibus recte uel perperam uiuitur, sub tali necessi- 

5 tate non esse. Multa enim facimus, quae si nollemus, non 
utique faceremus. Quo primitus pertinet ipsum uelle; nam si 
uolumus, est, si nolumus, non est; non enim uellemus, si 
nollemus. Si autem illa definitur esse necessitas, secundum 
quam dicimus necesse esse ut ita sit aliquid uel ita fiat, ne- 

io scio quur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat uolun- 
tatis. Neque enim et uitam Dei et praescientiam Dei sub ne- 
cessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper ui- 
uere et cuncta praescire; sicut nec potestas eius minuitur, 
cum dicitur mori fallique non posse. Sic enim hoc non potest, 

i5 ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis. Eecte 
quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori et falli non potest. 
Dicitur enira omnipotens faciendo quod uult, non patiendo 
quod non uult; quod ei si accideret, nequaquam esset omni- 
potens. Unde propterea quaedam non potest,' quia omnipotens 

so est. Sic etiam cum dicimus necesse esse, ut, cum uolumus, 
libero uelimus arbitrio: et uerum procul dubio dicimus, et 
non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subicimus, quae 
adimit libertatem. Sunt igitur nostrae uoluntates et ipsae 
faciunt, quidquid uolendo facimus, quod non fieret, si nollemus. 

25 Quidquid autem aliorum hominum uoluntate nolens quisque 
patitur, etiam sic uoluntas ualet, etsi non illius, tamen ho- 
niinis uoluntas; sed potestas Dei. Nam si uoluntas tantum 
esset nec posset quod uellet, potentiore uoluntate inpediretur; 
nec sic tamen uoluntas nisi uoluntas esset, nec alterius, sed 

n 

2 ino/ftra, n eras., C nolimus LAC l abeqv; nolumus C 2 dp*k 

r« 

Domb. 4 uibitur L 6 facemus C 10 liuert. L 11 sub 

deum L m. 1 in marg. infer. 12 necesse est C 15 ut si potius hoc 

posse C esse L 18 si sup. lin. L 21 liuero et sic l. sq. L 

22 quae, in marg. adscript. quia, e 29 si A 1 nec posset 

w. 1 in marg. infer. L 



Digitized by Google 



230 



S. Aurelii Augustini 



eius esset qui uellet, etsi non posset inplere quod uellet. 
Unde quidquid praeter suam uoluntatem patitur homo, non 
debet tribuere humanis uel angelicis uel cuiusquam creati 
spiritus uoluntatibus, sed eius potius, qui dat potestatem 
uolentibus. 

Non ergo propterea nihil est in nostra uolnntate, quia Deus 
praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate. Non enim, 
qui hoc praesciuit, nihil praesciuit. Porro si ille, qui prae- 
sciuit quid futurum esset in nostra uoluntate, non utique 
nihil, sed aliquid praesciuit: profecto et illo praesciente est 
aliquid in nostra uoluntate. Quocirca nullo modo cogimur aut 
retenta praescientia Dei tollere uoluntatis arbitrium aut retento 
uoluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium 
futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et 
ueraciter confitemur; illud, ut bene credamus; hoc, ut bene: 
uiuamus. Male autem uiuitur, si de Deo non bene creditur. 
Unde absit a nobis eius negare praescientiam, ut libere ue- 
limus, quo adiuuante sumus liberi uel erimus. Proinde non 
frustra sunt leges obiurgationes exhortationes laudes et uitu- 
perationes, quia et ipsas futuras esse praesciuit, et ualent 
plurimum, quantum eas ualituras esse praesciuit, et preces 
ualent ad ea inpetranda, quae se precantibus concessurum 
esse praesciuit, et iuste praemia bonis factis et peccatis sup- 
plicia constituta sunt. Neque enim ideo peccat homo, quia 
Deus illum peccaturum esse praesciuit; immo ideo non dubi- 
tatur ipsum peccare cum peccat, quia ille, cuius praescientia 
falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid ^liud, 
sed ipsum peccaturum esse praesciuit. Qui si nolit, utique 
non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit. 

1 bellet L si A 1 8 nihil praescibit L prae,uit, superscripto 
sci, A 10 sed sup. lin. A 13 aruitrio L; arbitrium e l . post arbi- 
trium in e erasa sunt repetita uerba aut retento uoluntatis arbitrio 
16 uibamus L uibitur L 17 libere (liuere L) ueliraus codd. ex~ 
cepto p; liberi esse uelimus^tf 18 liueri L 21 quantum, ex quantas 
ut uidetur correctum, C ualeturas C l 24 nec q peccat LA r C 
dp q v; non peccat A 2 ab euk f Domb. 25 eum e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 11. 



231 



CAPUT XI. 

De uniuersali prouidentia Dei, cuius legibus omnia 
continentur. 

Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu 
5 sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator 
et factor omnis animae adque omnis corporis, cuius sunt 
participatione felices, quicuraque sunt ueritate, non uanitate 
felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et cor- 
pore, qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec 

io sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam 
etiam cum lapidibus, uitam serainalem etiam cum arboribus, 
uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem 
cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species 
omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est 

16 quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet 
aestimationis est; a quo sunt semina formarura formae semi- 
num motus seminum adque formarum; qui dedit et carni 
originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecundi* 
tatem membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et 

2o animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, ratio- 
nali autem insuper mentera iutellegentiam uoluntatera; qui 
non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem, 
sed nec eiigui et contemtibilis aniraantis uiscera nec auis 
pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum 

25 partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo 
modo est credendus regna hominum eorumque dominationes 
et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uo- 
luisse. 

4 spirito C l 5 sunt om. C l 6 quius X 1 7 e ueritate, e m. 2 
insert., e 8 rationaftle, bi punctis deleta, C 10 derelinquit XA 1 
15 generi C* 16 forraae formarum om. e 18 fecunditate L x C 

l e 

19 compositionem e concordiam b; concordift q 20 inrationabili k f 
rationabili / 22 caelum . . nec om. C l 23 contemti L x ani- 
matis L l 24 pinnulam L A C l Domb.; pennulam C 2 rell. v 25 dere- 
linquit XA 1 



Digitized by Google 



232 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XII. 

Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut Deus 
uerus, quamuis non eum colerent, eorum augeret 

imperium. 

Proinde uideamus, quos Romanorum mores* et quam ob 
causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus 
est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem 
ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam 
superiorem librum conscripsimus, quod in liac re potestas nulla 
sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos pu- 
tarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc 
usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, 
cui iam persuasam esset non illomm deorum cultu Romanum 
imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius 
id tribueret quam pei summi potentissimae uoluntati. Ueteres 
igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat 
historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebrae- 
orum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis 
immolarent, tamen 'laudis auidi, pecuniae liberales erant, 
gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant'; hanc arden- 
tissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac 
emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius in- 
genti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, 
quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque 
imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde domi- 

19 SaU. Cat. 7 

2 meruerunt p 3 eum non p 7 regna/terrena, n eraso, C Quod 
autem ut C; quod autem LA 1 ; quod ut A 2 abdepqv Domb. 8 dia- 
cere L x possemus L A a b d ep q k l v; possimus Cak 2 / Domb. etiam 
LAp; et C rell. v Domb. 9 pote8///tas, erasis ut uidetur bis posiiis 
litteria tas, C 10 deomm om. C 14 qui X 1 15 id trib. C ! ; attrib. 

C* 18 crederent, in margine colerent, e 19 abidi XA liuer. L 
21 uibere L; uincere a; uincere superscripto \ uiuere b pro bac emori 
L x Cv; pro hac et mori L 2 Abep; propter hanc emori a; propter banc 
et mori d 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. oap. 12. 



233 



nam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem 
non ferentes 'annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, 
qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini 
a regnando adque dominando'; cum et reges utiquo a regendo 
dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, 
ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina 
putata est regentis uel beneuolentia consulentis, sed superbia 
dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus insti- 
tutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus 
posuit, quod 'ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate 
quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat.' Ista 
ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda 
fecit, laudabilia scilicet adque gloriosa secundum hominum 
existimationem. 

Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et prae- 
claros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens 
quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute 
magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, 
diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod 
sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, 
ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uir- 
tute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et fla- 
gello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum 
enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido 
faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam domina- 
tionis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. 
Beddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis 
illorum; inde quippe ait: 

2 Cic. rep. II, 31 10 Sall. Cat. 7 15 Cat. 53 sq. 

1 concupiuerunt codd.; concupierunt v 2 fecerunt LA Cabdepq 
kfv; fecere a Bomb. 3 aut] ac a 6 regius tn. 2 in fine uersus C 
7 beniuolentia LACe sed om. l l 9 sequtum L A est sup. lin. C 
10 incrediuile L memoratus C 1 ; memorata C* est om. C a 2 liuert. C 

d 

13 laudauilia L 16 M. C G. C 20 exoptauat L A 21 fiebat, 

t 

d m. 2 8uper8cript. C; fidebat ueit. editt. 25 liuert. L 27 reddi C 
rei om. q l poeta testimonium etiam q 



Digitized by Google 



234 



S. Aurelii Augustini 



Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat 
Accipere ingentique urbem obsidione premebat; 
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. 

Tunc itaque magnum illis fnit aut fortiter mori aut liberos 
uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae 
incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio 
quaereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente 
Ioue idem poeta dicit: 

Quin aspera Iuno, 
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 
Consilia in melius referet mecumque fouebit 
Eomanos rerum dominos gentemque togatam. 
Sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas, 
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 
Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. 

Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedi- 
centem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum 
propterea commemorare illa uolui, ut osteuderem domina- 
tionem post libertatem sic habuisse Eomanos, ut in eorum 
magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae, 
quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Roma- 
norum artes regnandi adque imperandi et subigendi ac debel- 
landi populos anteponeret, ait: 

Excudent alii spirantia mollius aera, 
Cedo equidem, uiuos ducent do marmore uultus, 
Orabunt causas melius caelique meatus 
Describent radio et surgentia sidera dicent: 

1 Aen. VJK, 646 sqq. 9 Aen. I, 279 sqq. 24 Aeu. VI, 847 sqq. 

1 hibebat accipere erasa sunt in e et m. 2 superscriptum restituere no- 
lebat 3 ene[ades ad ferrum m. 2 in ras. e 4 mori LA x p; emori 
rell. v Domb. liueros uibere L 5 6 liuertas L 7 liabetur L A C 
dep a 1 k l ; haberetur a b q u 2 k 2 fv 13 lauentibus L A HpthiamZAC; 
phythift e 17 facta ex fato corr. b 18 propterea om. C l 19 liuert. L 
21 al. gent. art. v 22 subigendi A 2 , C 2 in marg. % ab dp qkv ; sub- 
igiendi ZA 1 ; subiendi /; subiugandi e (tn marg. subigendi), a Domb.; 
om. C l 25 cedo equidem LK 2 Cdek Domb.; cedequidem A l pf; 
caedo eq. a 1 ; credo eq. abqa 2 v 26 melius] alii a 27 fulgentia C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 12. 



235 



Tu regere imperio populos, Romane, memento 
(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores, 
Parcere subiectis et debellare superbos. 

Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se 

5 uoluptatibus dabant et eneruationi animi et corporis in concu- 
piscendis et augendis diuitiis et per illas moribus corrum- 
pendis, rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. 
[Unde] Qui tales iam morum labe superabant adque abun- 
dabant, quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, 

io non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis adque fal- 
laciis ambiebant. Unde idem dicit: *Sed primo magis ambitio 
quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium 
propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus 
et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, inquit, uera uia 

15 nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis adque fallaciis 
contendit.' Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, 
non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et impe- 
rium peruenire; quae tamen bonus et ignauus aeque sibi 
exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur. Via uirtus 

so est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad 
gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Komanos 
etiam deorum aput illos aedes indicant, quas coniunctissimas 
constituerunt, Virtutis et Honoris, pro dis habentes quae 

11 Cat. 11, 1 

1 populo Ce 1 2 hae LACabdepqav; haec k l Domb.; hac / 
artes] partes m. 1 sup. lin. L, A mores L A ab d ep qak f; morem 
Cv Domb. 5 dabant. postea (posteri m. 2) uero paulatim degenera- 
uerunt. uoluptatibus se dando. et eneruatione (sic) animi, glossa margi- 
nali haud dubie in textum recepta, p eneruatione a 1 k; neruationi e 
6 illa C 1 7 cibibus LA 8 unde qui tales iam morum labe (laue 
L A) ms8., inclusi unde, quod ex initio sequmtis sententiae huc irre- 
psisse uidetur. quae Domb. Morelium secutus edidit: Undique tales iam 
morum labes superabant, iam eo displicent, quod sequens pars sententiae 
non illis artibus— ambiebant et subiecto et uinculo caret 11 inde a 

t o 

12 animas b 13 proprius <7 ! uirtute/, m deleto, C; uirtuti c 
15 doli (7 1 18 ignabus L A 21 //imperium, et eras. f L 23 uirtutes 
et honores C x ; Virtutis om. e 



Digitized by Google 



236 



S. Aurelii Augustini 



dantur a Deo. Unde intellegi potest quem finem uolebant esse 
uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem 
scilicet; nam mali nec habebant eam, quamuis honorem ha- 
bere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est 
dolis adque fallaciis. & 

Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: 'Quo minus 
petebat gloriam, eo illum magis sequebatur.* Quando quidem 
gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum 
bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus* 
quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae 10 
suae. Unde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: 
testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus 
autem suum probet unusquisque, et tunc in semet 
ipso tantum gloriam habebit et non in altero. 
Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant i» 
et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi 
uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi 
quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo me- 
lius non est. Unde et honores, quos petiuit Cato, petere non 
debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare. to 

Sed cum illa memoria duo Eomani essent uirtute magni, 
Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propin- 
quior fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore 
ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia 
Catonis: 'Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem » 
publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcher- 
rimam eam nos haberemus. Quippe sociorum adque ciuium, 
praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis 

6 Cat. 54, 6 11 2. Cor. 1, 12 12 Gal. 6. 4 25 Cat. 52, 19 

1 uoleuant L 4 capient L x A l que malis C; que" in malis e 
7 peteuat L 10 testimonio L A ab dep qak fv; iudicio C Domb. 
11 Nam et b 12 alio loco, m. 2 superscripto in, A 13 suum autem 
L A 19 petibit L; petiuit m. 2 superscripto Ipuit (t. e. spraeuit) e 
20 cibitas L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 12. 



237 



est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis 
nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in 
consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro 
his nos habemus luxuriam adque auaritiam, publice egestatem, 
priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; 
inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis prae- 
mia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi 
quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae 
aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem 
publicam/ 

Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales 
laudantur Eomani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel 
plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item 
scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, 
ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a 
patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a prin- 
cipio, neque amplius aequo et modesto iure actum quam ex- 
pulsis regibus quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum 
graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, 
finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, 
regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus 
solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi domi- 
nari uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico 
secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere adque ab 
illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquie- 
tos et ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam 
paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur 

14 c 18 

1 fecerunt L AC ab dep qk fv; fecere a (ut apud Sall) Domb. 
3 liuid. L 6 uirtutHm praemia . . . mirum m. uet. in marg. infer. C 

7 siui LA 9 irapetus fiat, in marg. imperatur e 11 cathonis C 1 
12 romani om. C ] ueteres om. a tunc tales C 13 ita om. C l 
14 eaq; XA 21 morem C l ueruerasse LA 23 bellent L bel- 

T 

lum punicum secundum b x ekv 24 urguere A; urgere C 26 cibilem 
L A 27 amminist. L A 



Digitized by Google 



288 



S. Aurelii Augustini 



adque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum 
prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa 
sibi legenti et audienti, quae populus Eomanus domi mili- 
tiaeque, mari adque terra praeclara facinora fecerit, libuisse 
adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam 
sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus 
hostium contendisse Komanos, cognouerat paruis copiis bella 
gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare 
dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, 
eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas 
superaret. c Sed postquam luxu adque desidia, inquit, ciuitas 
cormpta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum 
adque magistratuum uitia sustentabat/ Paucorum igitur uirtus 
ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute, 
nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi indu- 
stria, quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, 
tenues res priuatae. Unde corruptis moribus uitium e con- 
trario posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam. 

CAPUT XIII. 

De amore laudis, qui, cum sit uitium, ob hoc uirtus 
putatur, quia per ipsam uitia maiora cohibentur. 

Quam ob rem quam diu fuissentregna Orientisinlustria, uoluit 
Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed 
imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus 
potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala mul- 
tarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consu- 
luerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque 

2 Cat. 53, 1 11 Cat. 52 

1 tempera/tis, n eraso, C 3 legenti L A C rell.; et legenti a Domb. 
4 licuisse A 5 adtendere qa 2 k x Domb.; se adtend. LACa^bcdepak* fv 
8 quum L l opulentibus a 9 cibium XA 12 sua L l 13 ma- 
gistratum i l 15 a om. L l 21 ipsam C; ipsum rell. v Domb. 
22 quam diu LA l p; cum diu C rell. v Domb. 25 multorum C 
27 ipsa C x ; 'malim ipsorum' Domb. 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i i i b. V. c a p. 13. 



239 



eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno 
liitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia 
uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis 
uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, 
qui ait: 

Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te 
Ter pure lecto poterunt recreare libello. 

Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libi- 
dinem ita cecinit: 

Latius regnes auidum domando 
Spiritum, quam si Libyam remotis 
Gadibus iungas et uterque Poenus 
Seruiat uni. 

Uerum tamen qui libidines turpjores fide pietatis inpetrato 
Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refre- 
nant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non 
quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius 
hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re pu- 
blica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, 
quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat 
maiores suos raulta mira adque praeclara gloriae cupiditate 
fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum 
etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes 
hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philo- 
sophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce 

6 Ep. 1, 1, 36 sq. 10 C. H ? 2, 9 sqq. 19 Lib. V 

1 uno uitio m. 1 sup. lin. C 2 pecunae C 3 sanus a 4 poeta C l 
orat Cde 6 tumes: sunt] tumescunt de 7 cum ter C tempore, 
in marg. a*. q te ter pure, b 10 latium C abidum LA 1 dorai- 
nando ACe 2 q l f; dommandi e l 14 liuid. L 15 intelligiuilis L; in- 

in 

telligeptibilis e refrenat L l 18 hinc] homo q (Jeisdem C 19 sta- 

tuendo a 21 multa gloriae rnira adq. praeclara cupiditate Z»A, trans- 
positionis signa in L m. 2 superscripta sunt; in A gloriae m. 2 lineola 
deleta et super cupiditate scripta est 22 igitur] ergo p v resistebat 
C l uerum censebant om. e 23 accedendum C 



Digitized by Google 



240 



S. Aurelii Augustini 



clarius confitetur. Cum enim de studiis talibus loqueretur, 
quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate* 
laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sen- 
tentiam: \Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia 
gloria iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur.' i 

CAPUT XIIIL 

De resecando amore laudis humanae, quoniam 
iustorum gloria omnis in Deo sit. 

Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione 
quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto u> 
et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non 
funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes 
animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur 
dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque 
inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor huma- i* 
nae laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est 
hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupi- 
ditas gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret: 
Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem 
expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quae-w 
rentes? Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uere- 
bantur palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam 
hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fece- 
runt; qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi 
non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper, a 
quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae dete- 

4 Tusc. I. 2 19 Io. 5, 44 22 Io. 12, 43 

e t 

1 qura L l 4 acceduntur LA l Ce l 5 gloria L f gloriae A, gloriaip C 

iacentque, n m. 2 in ras., C improuantur L A 1 et 8tc u. 26 8 est p 

tt 

11 et LXepq; est C rell. v si, et m. 1 sup. Un. f L 14 ut ex et 
e r 

corr. A 15 humana laudi C 16 eruuesc. LX hoc est C 19 po- 
testes C 1 ab . . expectantes om. e 20 expec///tantes, erasa sylWm 
tan, C 24 in om. a 25 et 26 inprouab. L A 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 14. 



241 



stationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro 
eodemque medico mentium: Si quis me .negauerit coram 
hominibus, negabo eum coram patre raeo, qui in caelis 
est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria* 

5 inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt 
deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offen- 
sionis humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes 
diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris 
adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi glo- 

io ria consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine 
quieuerunt, sed eam quoque ipsara ad Dei gloriam referentes, 
cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus con- 
sulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accen- 
debant. Namque ne proptcr humanam gloriam boni essent, 

i5 docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iusti- 
tiam uestram coram hominibus, ut uidearaini ab eis; 
alioquin mercedem non habcbitis aput patrem uestrum, 
qui in caelis est. fSed rursus ne hoc peruerse intellegentes 
hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, 

20 quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: 
Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut ui- 
deant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, 
qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est 
hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per 

25 uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum, 
qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos 
secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non 

2 Mt. 10, 33; Lc. 12, 9 15 Mt. 6, 1 21 Mt. 5, 16 

dcm 

2 eoque, dem m. 1 superscript.* L 3 est in celis p 4 uel codd. f 
et v 5 persequut. L \ 6 fraemitu C 8 bibentes L 9 pace, ac 
in ras., C 10 consequuta L\ 12 cuius radendo ex quuius corr. Ij 
consuleuant L 13 accedebant e 14 nam//, eraso que, b ne m* 1 

d 

sup. lin. L 15 eos] ergo L cauaete e 19 proessent C 20 de- 

1 c 

monstrat C 1 23 non m. 1 sup. lin. L 26 hos b; hoc q a 27 se- 
quuti L\ 

XXXX Aug. opera Sectio V par« I. 16 



Digitized by Google 



242 



S. Aurelii Augustini 



sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et uirtute uera, quo- 
niam uera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. 
Sed cum illi essent in ciuitate terrena, quibus propositus erat 
omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum 
non in caelo, sed in terra; non in uita aeterna, sed in deces- 
sione morientium et successione moriturorum: quid aliud 
amarent quam gloriam, qua uolebant etiam post mortem tam- 
quam uiuere in ore laudantium? 

CAPDT XV. 

De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis 
moribus Romanorum. 

Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum 
sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius socie- 
tatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem reli- 
gionis, quam Xatpeiav Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si 
neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii con- 
cederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est 
uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. 
De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, 
ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen 
dico uobis. perceperunt mercedem suam. Sic et isti 
priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro 
eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt 
patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges 
neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera 
uia nisi sunt ad honores imperium gloriam: honorati sunt in 
omnibu8 fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis 

20 Mt. 6. 2 

m 

3 illi om. C l 7 tamqua C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C 
deus dat. v 13 suis m. 1 sup. Un. C ciuit. sua v 14 exhiebet C 
15 latrian a; latriam LACde 20 ominibus C 21 receperunt a l e 
22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio « l 24 liuero ei 25 liuidini L 
25 Sed his e 27 imperii gentibus in marg. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 15. 16. 243 

gentibus, hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in 
omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iusti- 
titia conquerantur; perceperunt mercedem suam. 

CAPUT XVI. 

5 De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, 
quibus utilia sunt Komanorum exempla uirtutum. 

Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obpro- 
bria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilecto- 
ribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, 

io quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, 
sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu pere- 
grinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol 
super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; 
ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium pri- 

15 uatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. 
Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redde- 
retur Bomanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; 
uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic 
peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et 

20 uideant quanta diiectio debeatur supernae patriae propter 
uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta 
est propter hominum gloriam. 

12 Mt. 5, 45 

merce 

2. 3 8ummi,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri . . . perceperunt in 
marg., e 7 raercis d 8 ueritate codd.; ciuitate g}v 9 Illa..est 
om. e 11 fide L l 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he- 

h 

rar. q) publ. qv 15 thensaurus LA l pa; tenfauruf 0 18 aeternae 
om. C l 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur C l 



16* 



Digitized by Google 



244 S. Aurelii AuguStini 

CAPDT XVII. 

Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his 
quos uicere contulerint. 

Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae 
paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius im- * 
perio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia 
et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Eomani 
gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia 
id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer 
fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria 10 
triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub 
legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte 
et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente 
ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una 
esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod 1* 
postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad 
Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis 
et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante 
paucorura; tantum quod plebs illa, quae suos agros non ha- 
beret, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos adraini- to 
stratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam 
uictis extorqueretur. 

Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas 
certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, 
omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum » 
fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti 
cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim 
illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, 
quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in 

1 in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nara quid 

l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C con- 
tulerunt p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 inpo- 

nebat C l 14 none C l gentibus om. a 18 ft ibes L; ciuis C l si 

ni 

C x ad 20 uiberet L pastos C' 1 25 omno C 27 ardentia] in- 
gentia b 2 e 2 k l 28 solbunt L namquid C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 17. 18. 245 

aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactan- 
tiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si 
peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique 
meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, 

6 quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his 
rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta con- 
temserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro 
huraana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum 
accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimen- 

io dam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare 
promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum 
a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus lau- 
dibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, 
a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fetit et lunam, 

i5 nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si 
pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala 
aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta 
fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio pecca- 
tonim, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, 

*> cui per umbram quandara simile fuit asylum illud Komuleum, 
quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet 
delictorum congregauit inpunitas. 

CAPUT XVIIL 

Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si 
« aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum 
tanta Eomani gesserint pro humana gloria et ciui- 
tate terrena. 

Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria 
cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta contem- 

1 faci^e C 3 ammitt. L 6 qtiantas k 2 f 7 cupeditates sub- 

igerent C l 10 superuiam L ut] et e 14 solem fecit codJ., fec. 

sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile/, m eras., C 
21 quod mult. e quo illa XA 1 24 debent esse q 25 aeternac 
patriae t; 



Digitized by Google 



246 



S. Aurelii Augustini 



nere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit 
et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe diffi- 
cilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, 
ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel 
donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide 
adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos 
uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuen- 
tibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel 
forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, 
qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios 
occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. 
Ait enim: 

Natosque pater noua bella mouentes 
Ad poen^m pulchra pro libertate uocabit 
Infelix, utcumque ferent ea facta minores. 

Sed uersu sequenti consolatus est infelicem: 

Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido. 
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae 
ad facta conpulit miranda Bomanos. Si ergo pro libertate 
moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expe- 
tuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si 
pro uera libertate, quae nos ab iniquitatis et mortis et dia- 
boli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, 
sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, 
sed a daeraonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, 
sed Christi pauperes inter filios conputantur? 

13 Aen. VI, 820 sqq. 

4 conseruanda a 7 dibitiae L uibentibus L 8 mortuus t l ; mori- 
entibus a nescimus— a quibus oro. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C 

14 ad paena pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate 
habtt pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C 
uocauit adep 15 ferant^? 16 consulatus C 1 17 uinci.t, tx uincent 

corr.j C; uicit p 18 hae L 19 compulere pv 19. 22 liuert. L 

ao 

20 pro cupid. e laudumq; L 23 liueros L 24 liuerand. L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 18. 247 

Si alius etiam Komanus princeps, cognomine Torquatus, 
filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen 
quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat 
pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugna- 

5 uerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo 
imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid 
se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae 
multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? 
Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius cerui- 

io cibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damna- 
tusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non 
habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, 
uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis 
carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se 

15 ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam 
ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab 
haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non 
sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita adqui- 
ratur aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, 

so qui grauissimo bello Komanos premebat, quia Porsennam 
ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, 
in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens 
multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse 



1 etiam om. q tarquatus C 1 2 patria/, m eras., C 3 impera// 

uerat C 4 imperator pater L iuuenili e 3 pqv 7 de se e; de m. 

rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac. 
h 

errimorum, c eraso, C ueientiura, h m. uet. superscript., C; beientium 

LA X ; aegentium e depullerat LA damnatusque liberauit 

om. p 1 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius LAp; 
gloriosus rell v qur L 13 ecclesab C 1 16 haeresem L Aadepq 
Lomb.; haeresira Cbv ad heret. perniciosissimam prauitatem p 

17 pernitiosa b prau.] uanitate be x k* 18 sint LAp uibatur L 
20 praeniebat A porsinnam C 1 22 oculos eius v 23 multos tales 
C l dett. v; multos se tales CPe; m. esse tales LAp illum] 'malim 
ipaum* Domb. qui in eius exit. iurassent a 



Digitized by Google 



248 



S. Aurelii Augastini 



cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens 
sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: 
quis regno caelonim inputaturus est merita sua, si pro illo 
non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed perse- 
quente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si 
Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terree se 
praecipitem dedit, deorum suorum oraculis serukns, quoniam 
iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optbnum mitte- 
retur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque 
se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in 
illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum 
pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae 
passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed 
ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque 
rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere 
eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt 
occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo con- 
secrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum 
sanguine suo placantibus Komanus liberaretur exercitus: nullo 
modo superbient sancti martyres, tamquara dignum aliquid 
pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et 
uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum 
suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, 
a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes cari- 
tatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus de- 
dicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis 
morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet 
adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita 

15 Mt. 10, 28 

1 et om. C perorresc. IA 1 2 dubitatione codd. praeter q; dila- 
tione qv 4 persequ/ente, a (?) eraso, C 5 alio ZA l 6 abrutuin e 

i n 

13 mttef C 14 a sup. lin. L; extra Un. C 2 quidem om. e 15 timere 

sup. lin. C 18 debouerunt L 19 liuer. L 20 superuient L 22 si 

om. LACe 25 pulbillus L; piluill. e 26 iobis Z»A l Iunonis] 

uimonis e x minerbae LA 1 ; et mineruae a 



Digitized by Google 



D • c i u i t a t e d e i 1 i b. V. c ap. 18. 



249 



contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in 
eim ewde orbitatig dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid 
mngnnm se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues 
supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erro- 

5 ribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris 
sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire 
mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes 
iurando falleret, ad eos ab ipsa Eoma reuersus est, quoniam, 
sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea 

io quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere 
non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in 
Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui 
cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad 
cuius beatitudinem fides ipsa perdticit? aut quid retribuetur 

i6 Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide qnae illi 
debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam pernicio- 
sissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo 
se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut 
in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae 

ao perducit ad patriara, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum 
audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est 
consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo 
conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium 
Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis ma- 
nibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret, 

6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 
1 proici etiam b in sepulchrum p sic LACa x e; et sic a 2 bpqv 

pdi 

Domb. 3 sanctificatione, pdi corr. m. stiperscr., C 4 patrae C l 
liuer. L 6 sepellire LAde 7 Marcus LAbepq; M. Cav Domb. 
crudelis8imos, os ut uideiur ex um corr., C 10 cibis L 12 nega- 
uerunt X 1 A 1 14 perducet C 1 15 pro ante fide om. C 18 ut editur 

t*iU pauper 

L A C l abdep f Domb.; se autem C 7 ak; autem se qv uolun.tate, 
corr. m. emend., C 20 ipse Deus qv 21 lucium codd. praeter C; 
L. mp. lin. C; L. v ualerio C 23 legat om. a Quintium codd.; 
Q. v 25 adductum LACade Domb.; abductum bpqv 



Digitized by Google 



250 



S. Aurelii Augustini 



maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentera 
gloriara consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid 
se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi 
huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum 
Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, * 
promissa etiam quarta parte regni, a Komana ciuitate non 
potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere 
maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, 
rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimara 
adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, 10 
ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset. ex illo senatu 
hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem 
pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi 
pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aera- 
rium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diui- 1* 
tias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est 
in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique 
opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia 
communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere 
iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum » 
paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Roma- 
norum? 

Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, 
quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, 
nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis * 
successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum 
tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum 

17 Act. 2, 45; 4, 32 
8 praedicauit C qui L A C ab dep qak f Donib.; quod v 4 fu- 

rj 

e//t C subductus e 7 deuelli (debelli ZA) LAC 1 ; diuelli C 2 ab 
depqv 8 illud quod, m. 2 ex illum cum corr., C 9 haberet C 1 

10 detiss. C 1 11 consul bis L A 12 paup. hom. v 14 ditauatur 
XA 1 17 actis v 19 oportere] debere C 20 optinenda XAC 
23 huius modi XA Cadep; huiusce m. bv Domb.; om. q repper. 
L A C l 25 romanum, ro ex hu corr., C latequ/e, a eras., C 



Digitized by Google 



De cioitate dei lib. V. cap. 19. 251 

adque gloriosura et illorum intentioni raerces quam quaerebant 
est reddita, et nobis proposita necessariae comraonitionis 
exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, 
quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei 
gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si 
tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit 
apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad 
futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad huma- 
nam uero gloriam praesentisque teraporis satis digna uita aesti- 
mabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, 
reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut 
non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina proui- 
dentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita 
muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate 
colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati 
sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriara 
quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis 
datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque 
respuerunt. 

CAPUT XVIIII. 

Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas 
dominationis. 

Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupidi- 
tatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana 
gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, 
tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concu- 
piscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt 
enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, 

7 Rom. 8, 18 

n 

1 quaerebat C 2 communitionis C l e; in marg. communionis e 
4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatis C 6 superuia L 

n 

8 rebelauitur L; reuelauitur C 1 inobif C 9 extimabatur LA 
11 uet ere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt L A a b ep; quaesierunt 
Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 differunt^ 24 proclibe L A 1 



Digitized by Google 



252 



S. Aurelii Augustini 



quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur 
ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait 
Sallustius: 'Sed ille uera uia nititur/ Quisquis autem sine 
cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displi- 
cere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima 5 
scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui 
gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque 
fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. 
Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam. 
quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autera non 10 
aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, 
quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est 
ad maiorera gloriam, facere si credatur, non est unde se suspi- 
cantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed 
qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspican- 15 
tium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non con- 
temnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu 
Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita 
diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere 
consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus 20 
autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non 
tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere lau- 
dantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut po- 
tius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure lau- 
datur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus. 25 
bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales 

3 Cat. 11, 1 

q; 

1 per ea a niorum om. C nitantur a 3 illa e l 5 disiderat C 1 
7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex 0 corr., C 11 huinanum C l 12 ad] 

et C 13 se m. 1 sup lin. L 16 bere L 17 tanta eius iustitia a 

r 

est om. p l 18 uirtute C 19 ut. u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, 
fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetur 

T 

fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 fupena C 22 amant 

•c 

L A C ab ev; eum amant p q Domb. n,eof L m. uet. corr. 24 illo C 1 
laudetur a 1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 19. 



253 



quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa 
dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit 
historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam 
Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut 

5 nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut 
nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus 
tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei proui- 
dentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. 
Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per 

io me reges regnant et tyranni per me tenent terram. 
Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere 
noraine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius: 
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni): 
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare 

15 facit hominem hypocritam propter peruersitatem po- 
puli. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua 
causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam 
formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii 
gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse laten- 

20 tior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota 
quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, 
neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram 
posse habere uirtutem, nec eam uerarn esse, quando gloriae 
seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, 

25 quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse 
terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si 
nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, 
si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus 

9 Prou. 8, 15 13 Aen. VII, 266 14 Iob 34, 30 25 Ps. 
45, 5; 47, 3 

t fi ne 

4 luxurie/, f eras., d ut om. d unihil C 6 sciretur e; si nesci- 
retur om. A l 7 potestas domin. C 10 thyranni XA 1 12 uirg. C e 2 
13 pafcis L tetegisse C 14 quia LACb 2 daf; qui ab l epqv Domb. 
15 populi sui a 16 exposuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus c 
18 adiuberit L 19 et alia] talia i 1 A« 27 uibunt L 



Digitized by Google 



254 



S. Aurelii Augustini 



humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales 
autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita 
possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolen- 
tibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. 
quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in s 
illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. 
Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae 
sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum 
exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia 
et in misericordia ueri Dei. w 

CAPUT XX. 

Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam 
corporis uoluptati. 

Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute 
constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis, n 
qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis 
fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam, 
istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi 
uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, 
eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, » 
ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut 
uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; 
iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conpa- 
randas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat 
iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; & 
fortitudini iubeat, ut, si dolor corpori accesserit, qui non con- 
pellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, 
fortiter in anirai cogitatione, ut per pristinarum deliciarum 

14 Cic. Fin. II, 21 

10 in misericordia LKp; in om. rell. v Dotnb. 12 gloriae om. p 

16 prouant Z A ! 18 ta|bulam, ta m. 2 in tnarg., C 19 sella] sede a 

delicata, a in fine twc. m. 2 in ras. C conaideat a 21 quodj quae a 

n 

22 reget C 24 faciant IA'p 25 uibere L secura om. o 26 ac- 
cesserit LAp; aceiderit C rell. v Domb. 28 animi in ras. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 20. 255 

suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; 
temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua 
delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem 
turbet et uolnptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei 

5 maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota 
suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inho- 
nestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt 
esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum 
possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis de- 

io biti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uir- 
tutes humanae gloriae seruiunt. Licet emm ipsa gloria deli- 
cata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis 
habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque 
uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, 

i5 nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde 
placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se 
ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia 
uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi pla- 
cent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam 

20 humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, 
homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, 
credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, 
quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam 
ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, 

25 nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis 
gratias agens, de illis sanandis preces fundens. 

m 

1 recordationem t itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 ualitud. C 
4 sanitateiji C 6 sua d gloria L A l C* dp ak*; gloriam C x ; gloriae 
A 2 a b e q k* fv dignitatis LA l Cdpa k l ; dignitate A 2 ab eqk 2 fv 
inhonesta|e, e %n marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis 
superpositi8 deletum, C hac] ac d esse dicunt a 11 seruiant qv 
ipsa LAp; ista rell. v Domb. 12 [tamen] om. LACadp 14 pro- 

di» 

uidentia L A C ab dep; prudentia qv Domb. tribuat m. 1 corr. L 

o 

17 defenderent C 19 erum C 22 in ea quibus L (ea tn rcw.), A l p; 
in ea in quibus C A 2 rell. v Domb. 



Digitized by Google 



256 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXI. 

Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo 
est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur 
uniuersa. 

Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii 
potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno cae- 
lorum solis pjis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. 
sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid 
dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum 
est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta 
discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille 
igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit 
genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis 
regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus 
solos duos deos coli, unum bonura, alterum malum, continent 
litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam 
dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non 
coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine 
cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot 
deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus 
singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine 
cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. 
Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui 
Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, 
suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo: et 
ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Cbristiano, 
ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore 
dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis 
deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, 
quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide 

11 illi C x 14 assyris L } 16 historum m. 2 in historiarum corr. e 

r 

ebreo C 18 segetefine C 19 deae ..... cultu m. 1 m marg. infer. X 
segestiae C terr//arum, en eras., C cultu ut tot d 22 crede- 
derunt C 1 30 portauatur L 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 21. 22. 257 



instans inmodicis ausibus et mox merito temeritatis occisus 
in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde 
non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de 
quo superiore libro diximus, Romani imperii termini moue- 
5 rentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat 
Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut 
placet; et si occultis causis, numquid iniustis? 

CAPUT XXII. 

Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio. 

io Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est 
iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari 
genns humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum 
piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione 
incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum 

u quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis 
ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter con- 
trita adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta 
consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, 
sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano 

20 iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam 
multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Car- 
thagine; in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi 
et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non 
diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus 

25 annus ei finera dedit. Sed bellum Punicum secundum cum 
maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos 

4 c. 29 

2 relinquit L A x 3 possit C a 4 libro superiore C 6 iobi L 

rt 

guuernat L 11 atjterre , re m. 2, C; /terrere, a ante t ut uidetur 
eraso, e consulari C 1 13 pyratarum LA & pqv 14 ct om. 
LACbepq 15 fugitiborum L quambis L 16 ducibus///////et C 

m 

18 coii9umtu L; conffumata e] Utterae inclusae m. 2 in ras., e pr&e- 
ligni C 20 liuert. L 21 Karthag. a Domb. 22 saepissim^e C 
23 consoles C 1 24 trac ta tum, ta m. rec. in marg.. C 25 annus 
ei L; annus ei//, us eras., A; ei annus v quum L 
XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 17 



Digitized by Google 



258 



S. Aurelii Augustini 



decem et octo Bomanas uires extenuauit et paene consumsit; 
duobus proeliis ferme septuaginta Eomanorum milia ceciderunt. 
Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum 
est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbi- 
tretur rudimenta Komanorum fuisse fortiora ad bella citius 
peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute 
laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinqua- 
ginta; in quo bello ita Komani uicti sunt, ut sub iugum 
etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter 
iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur, 
pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, 
quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissi- 
mulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod 
bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem 
proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset 
et uetere ritu numina colerentur, iam Eomana illa uirtute, 
quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella con- 
fecit, id quoque celerrime finiretur. Eecolant igitur qui legerunt, 
quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis 
cladibus a ueteribus sint gesta Eomanis, sicut solet orbis 
terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum 
tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec 
insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant 
inperitos. 

CAPUT XXDL 

De bello, in quo Eadagaisus rex Gothorum, daemonum 
cultor, uno die cum ingentibus copiis suis uictus est. 

Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus 
mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione 

1 extenuabit L pe.n.e C 3 XX. III. a 4 mitliridaticuin, i 
m. 2 % C; metridat. p quadr. annis q 2 v 6 pergenda, a m. 2 C 
11 phedusque C 14 paulu e ilico L AC; illico v 16 romana C 

bu r 

17 caeleriter C 19 euentif, bu m. 2, e 23 aduefuf >C 26 reda- 

n 

gasius p 27 cupiis C 29 actionem commemorat C 



Digitized by Google 



D e c i n i t a t e d e i 1 i b. V. c a p. 23. 259 

commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium si fieri 
potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si 
tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex 
Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia 

5 constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeri- 
tate sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, 
sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium 
prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena 
debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis e^ tam 

io inpiis copiis Romam fuisset ingressus, cui pepercisset? qui- 
bus locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum 
timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet 
intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta 
insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta po- 

i5 tuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat 
deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? 
Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maie- 
statis obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis 
aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare pa- 

«o ganos, quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus, 
quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset 
ab eis, qui talia dis Romanis sacra non facerent nec fieri a 
quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae 
misericordiae Dei, qui cum statuisset inruptione barbarica 



2 oblibione sepellire L 3 quum radendo in cura corr. L; Quur e 
radagaisus LA l adepakf; radagaysus A 2 ; radagaissus C; radg/isus b; 
redagaisus q; Rhadagaisus v 5 cerbicibus L 6 extinto C 7 sed 

nee " 

uuln., nec m. 2, e 8 ipse mox captus codd. excepto e, qui post captus 

habet cum filiis; ipse cum fiiiis moi captus v 9 etam C 10 copiis 
m. 1 sup. lin. e quibus locis martvrum honorem L A ; quibus ho- 
.norem locis mart. C rell v 12 bellet L • 13 isti om. a l ha- 

be^rent tanta m. 2 in marg. infer. d 15 placauat L 17 locis 

h\p*tran8po8itione significata A 19 Karth. a Domb. spargcre sup. 
lin. correctoris manu C; aspargere A n 21 immolare/ imm w.^ 
in ras.j e •->"■* t 

17* 



Digitized by Google 



260 



S. Aurelii A u gustini 



grauiora <pati> dignos mores hominum castigare, indigna- 
tionem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illura primo 
faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos 
gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; 
deinde ab his barbaris Eoma caperetur, qui contra omnem 5 
consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confu- 
gientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque 
daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus 
ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut 
longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere 10 
uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos 
cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis 
8upplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium neces- 
saria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non perui- 
caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter is 
praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeter- 
nae uitae fidelissima expectatione teneatur. 

CAPDT XXHII. 
Quae sit Christianorum imperatorum et quam uera 

felicitas. *> 
Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo 
felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes 
filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae do- 
muerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere 
et obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumno- n 
sae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum 

1 grauiora pati dignos Cv; grauiora dignos L Ab a 1 k f; grauiore 
dignos a l dea?k 2 ; grauiori dignos a 2 p 2 temperabit L l primtl C 
4 suplic. L C 1 6 bellorum ante gest. v 8 sacrificiorum m. 2 in 
marg. C 9 aduersaretur C 1 nomine LACa*bdq l Domb.; nomini 

rqut wnua 

e; pro nomine a*pq*v 11 dfif, nf in ras., C gubernato,et roma- 
nus C 13 suplicat. L salutis C 14 qui om. C 1 16 necessitate 

e 

.praesentes C religio uera v 22 felicis C l 24 cibes L caueret C 

m 

26 deonum m. uet. ex deorura eorr. L; dpmmonum A 



Digitized by Google 



De ciuitato dei lib. V. cap. 24. 261 

accipere meruenint, qui non pertinent ad regnum Dei, quo 
pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab 
illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. 
Sed felices eos diciraus, si iuste imperant, si inter linguas 

5 sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutan- 
tium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si 
suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati 
eius famulam faciunt; si Deum tiraent diligunt colunt; si 
plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; 

io si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro 
neces9itate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis 
inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpuni- 
tatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod 
aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate 

15 et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est 
castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus 
prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia 
faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem 
felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et mise- 

» rationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non 
neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices 
interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus 
aduenerit. 

n ne n dt 

1 pertinet i, pertint C 2 pertinet C 3 crederent C 1 ; credirent 
C 2 . (qui correxit scripturus erat uel crediderint uel crediderunt, restitit 

h ra 

tanien e in extrema syllaba) 5 utfliter AwJ corr.; utiliter, in marg. 
humiliter, p 6 et se L A Cbep; sed se av Domb.; si se q memi- 

te 

nenmt, min in ras., C 8 tiraenl' C diligant colant C 11 regan- 

Q 

daetend^que C 12 exferunt L A 1 C d 13 quod m. 2 ex cum corr. C 
15 eis om. p l castigatior est LA l 16 possit a 20 et orationis 
om. e uero om. a k l non om. e l 21 imperat. christ. LA 22 spe 
om. e l quum LA; qua e ' 



Digitized by Google 



262 



S. Aurelii A u g u s t i n i 



CAPUT XXV. 

De prosperitatibus, quas Constantino imperatori 
Christiano Deus contulit. 

Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter 
aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terreua 5 
existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus sup- 
plicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constan- 
tinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum 
uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, 
quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem 10 
fiomano imperio sociam, uelut ipsius Bomae filiam, sed sine 
aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu impera- 
uit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et 
defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus 
fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; 15 
grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios im- 
perantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo 
Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum 
propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: 
Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum » 
ferro tyraunico permisit interimi, longe quidem mitius quam 
magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille 
uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo 
heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia 
talia non requirant, a Theodosio uindicatus est, quem regni 
participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior 
fidae societatis quam nimiae potestatis. 

6 suplicet LA 7 hi m. 1 sup. lin. C 8 auplicantem LAC [ 
9 uerum m. 1 sup. lin. L; dm uerum A 12 imperauit ut uniu. C 

n 0 

14 ammini8tr. L A geredif C uitorios. C 15 prosperatus est 

c 

LAabdpqakfv; profpetatuf est, c m. 2, e; prosperatus omisso ed 
C Domb. 16 grandebus XA 1 17 relinquit IA 1 18 qu.m L 

pora 

21 tyranno e 1 22 peium C 24 h^eredem C relinquerat LX l 
26 haberet ot fratrem LACbdepq<xhf; haberet fratrem v Domb : 
fratrem hab. a 27 fide Ce 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 25. 26. 263 

CAPUT XXVI. 

De fide ac pietate Theodosii Augusti. 

Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem, 
uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore 
Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes 
imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custo- 
diuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio 
posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam 
benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius 
imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia 
consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille 
successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus 
ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in 
Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi 
spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab 
eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi 
extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde 
fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, 
eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime 
extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris 
locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus pro- 
phetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustis- 
simum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. 
Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de 
manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus 
in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecum- 
que in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam 

1 C. XXVI in indice cod. p numeratur c. I Ubri VI 2 ac C; etpqv 
3 seruabit L; seruiuit e l debeat e 4 post eius] pofteriuf L A l 

ni» 

5 ualenti,num C suae partis imperio a 6 pupulum p custodibit L 

7 negutio C 1 9 beneficiendi A 1 13 iohannen LA 14 heremo 

LAae; haeremo C profet. C 16 uic turiae C 17 balent. L 

T i 

19 pe C 20 quin C 24 retulerunt LA&ae 25 iaculauantur L 
26 aduerfario C 27 iaciabantur A; iacebantur C l e; iactabantur A; 2 .- 



Digitized by Google 



264 



S. Aurelii Augustini 



ipsorum tela in eomm corpora retorqueret. Unde et poeta 
Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen 
laudibus dixit: 

0 nimium dilecte Deo, cui — 

militat aether, 
Et coniurati ueniunt ad classica uenti! 

Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, 
quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut con- 
secrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, 
quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) 
cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter beni- 
gneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, 
belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam 
confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana 
caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In ne- 
minem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella 
ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita 
finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere 
uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui 
non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus 
inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus 
fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se mem- 
brum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra 
gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec 
terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita 

1 III. Cons. Hon. 96 sqq. 

1 retorquerefit C 2 xpiano'no mine, no in fine uersus m. 2 y C 4 cui 
militat] inuitis libris integra Claudiani uerba cui fundit ab antris Aeo- 
lus armatas hiemes, cui militat cett. hic edi solent 8 secreta A 1 , mar- 

goe 

gini adscript e 11 belle L ueniq; i J A ! 12 iussu belli LXC 

•u I rt 

depakf; ius sed belli b; iussus, sed belli aqv 13 abstulerat b 
14 fieri uoluit] hic desinit L 15 priuabit A 1 rebus om. q et] 

nf e 

sed^ apqv 17 cynna A maria C finita,reuoluet , erasae esse ui- 

n 

dentur litterae fini superscriptae, A 19 iter C 22 arrianis Ce 
adflixit, it ex et corr., C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. V. cap. 26. 265 

potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, 
quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam 
episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu 
quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et 
ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut 
imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret 
uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille 
secum et si qua similia, quae commemorare longum est, 
bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis 
et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna 
felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero 
uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum 
lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam 
corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in 
quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro 
temporum gubernatione dispensat. 

Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui mani- 
festissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista tem- 
poralia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum 
falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur 
adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter 
eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, 
qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non 
ee permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque 
libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum 
edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui 
quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo 
praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, 
sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos 
admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim 
cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est 

4 est om. Ce 5 disciplina co.ercitus C cohercitus C l d 7 te- 

lf cu 

meret C l 18 document C 19 soli e conpiscunt A 20 falsorum 

pro 

om. A 21 aferere A l pter C 22 post mortem om. a 1 24 sen- 
sibus om. C l 25 priores om. a 1 quum A 30 ammoneo A b 



Digitized by Google 



266 



S. Aurelii Augustini 



loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, qoia, 
si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed 
considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium 
iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam 
conuelli possint gamilitate inpudentissima et quasi satyrica 
uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a pruden- 
tibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nara 
si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam male- 
dicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius 
de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur: 0 mise- 
rum, cui peccare licebat! TJnde quisquis est, qui maledicendi 
licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino 
non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto 
tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contra- 
dicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica dispu- 
tatione honeste grauiter libere quod oportet audire. 

LIBER VI. 
PRAEFATIO. 

Quinque superioribus libris satis mihi aduersus eos uideor 
disputasse, qui multos deos et falsos, quos esse inutilia 1 
simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia uel 
certe creaturas, non creatorem ueritas Christiana conuincit, 
propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem 
eo ritu ac seruitute, quae Graece Xatpeta dicitur et uni uero 

10 Tusc. V, 19, 55 (?) 
3 considerent, en m ras. t C 5 ingentissima, tn marg. impudentis- 

pudtn 

sima, e satyrica codd.; satirica v 7 inpudentibus A a 1 , in,tib' C 
m. 1 corr.; inprudentibus ab depv Domb. 13 posset € 15 consulit, 
i ex e corr., C disputationeste e FINIT LIBER | QVINTVS CON- 
TRA|PAGANOS AVGVS TINI EPISCOPI CATHO|LICI CVM PACE.A 
AVRELI AVG EPI. ADVERSVS. PAGANOS|DE CIVITATE DL EXPL. 
LIB. V. C 17 INC. LIB. VI. Cl 22 crist. I conuicit C 24 latri» 
Cade 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 1. 267 

Deo debetur, uenerandos et colendos putant. Et nimiae quidem 
stultitiae uel pertinaciae nec istos quinque nec ullos alios 
quanticwnque numeri libros satis esse posse quis nesciat? 
quando ea putatur gloria uanitatis, nullis cedere uiribus ueri- 
tatis, in perniciem utique eius, cui uitium tam inmane 
dominatur. Nam et oontra omnem curantis industriam non 
malo medici, sed aegroti insanabilis morbus inuictus est. Hi 
uero, qui ea quae legunt uel siue ulla uel non cum magna 
ac nimia ueteris erroris obstinatione intellecta et considerata 
perpendunt, facilius nos isto numero terminatorum quinque 
uoluminura plus, quam quaestionis ipsius necessitas postula- 
bat, quam minus disseruisse iudicabunt, totamque inuidiam, 
quam Christianae religioni de huius uitae cladibus terrena- 
rumque contritione ac mutatione rerum inperiti facere conan- 
tur, non solum dissimulantibus, sed contra suam conscientiam 
etiam fauentibus doctis, quos inpietas uesana passedit, omnino 
esse inanem rectae cogitationis adque rationis plenamque leuis- 
simae temeritatis et perniciosissimae animositatis dubitare non 
poterunt. 

CAPUT I. 

De his, qui dicunt deos a se non propter praesen- 
tem uitam coli, sed propter aeternam. 

Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, 
etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam 
uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos 
gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse con- 
tendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere exor- 

r 

2 pertin., i ex e corr., C 10 nosito C 11 ut editur Cb l dlpa l f; 
postulabat satisfecisse a b 2 eqct 2 kv; satisfecisse m. 2 margini adscript. C 
13 religione C l de om. C l 16 fauentibus etiam v fabentibus C l 

uaesana C d possidit C l ; possidet C 2 a 18 temeritatis, in margine 

uanitatis e 24 et docendi] docendiq;, q; m. 2, l 26 crist. I 27 pla- 
cuit l a om. C l 



Digitized by Google 



268 



S. Aurelii Augustini 



dium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus 
Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et 
insanias mendaces. Yerum tamen in omnibus uanitatibus 
insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi 
sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populomm, 
qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de 
his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue 
finxerunt siue ficta crediderunt et credita eorum cultui sacro- 
rumque ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non 
libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussi- 
tando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo incon- 
uenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, 
qui fecit omnem spintalem corporalemque creaturam, propter 
uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos 
deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam 
eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque 
senserunt. 

Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum 
in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula 
rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique 
praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se 
pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur 
quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset 
petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in 
mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, 
auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, 
ut, cum a Lymphis petieiit uinum eique responderint: Nos 

1 Ps. 39, 5 19 c. 11 et 21 

1 meae, eae in ras. C beatus superscripto m. 2 uir e 2 spcs 
m. rec. in fine uersus l uanitate C l 4 filos. I; phylos. e 7 his 

codd.; eis v 8 fin/xerunt, eras. c, l 9 his ergo hom. b 2 qa 7 k 

r 

10 saltim C 2 d 13 piritalern C creturam C l 16 erundem C l 
19 sq. ut editur C; rerum exig. singulis singula rell. v Domb. 20 cuique 
Cabdep; cuiquam Iqv Bomb. 21 perit. illi codd.; illi perit. v 
23 quoque m. 2 in quoquam corr. C 



Digitized by Google 



De ciuitate d e i lib. VI. cap. 1. 269 

aquam habemus, hoc a Libero pete, possit recte dicere: Si 
uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid 
hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent 
enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut dae- 

5 mones, supplici respondebunt: 0 homo, putasne in potestate 
nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpuden- 
tissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis 
petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque 
breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque 

io fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut ; si id, 
quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, 
tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati 
uideatar esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis^ 
digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, 

i5 dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter 
quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos insti- 
tuerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque 
mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, 
quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui 

«0 in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere 
uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem 
petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi 
debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! 
Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quos- 

26 nam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse 
conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstra- 
tum est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum 

4 Verg. Ecl. 3, 9 

1 posset C 2 saltim C 2 3 monstruosius a delpqa; monstrosius 
C Domb. illae om. b excach. a 5 suppliciter l in om. I 

r 

9 ammin. e 10 adserunt l 12 mimica scurilitate l 13 a Cev; ab 

ablp Domb.; at) a q 16 attinent e 17 ciuitatis C 1 docti C 
19. 21 uulgano Z 1 d 19 commemoraui . . . partim om. c f 20 praeter 
eundos, praeter sup. lin. C 21 a Vulc.] aut uulc. C 26 om|omnibuf, 
om in fine uersus delet., C 



Digitized by Google 



270 



S. Aurelii Augustini 



saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae 
inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis 
sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab 
istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enira 
propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi s 
sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum 
et abiectum, quod non dignarentur in tauta sublimitate curare; 
sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos 
apices terreni regni -merito quisque contemnat, illi di tales 
apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque w 
seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut 
superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus 
deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum 
deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto 
minus potest inmortales ex mortalibus facere! u 

Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter 
istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existi- 
mant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum 
talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione 
ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi » 
sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mor- 
talis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos 
iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum po- 
tui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent 
deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores » 
autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in 
ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum 
suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a 
quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos uide- 

1 8altim C* 3 praefe/, renda, re eras., C 4 cui/quam, i in ras. 

litterae m, C 7 abictum C 11 Hac b l si ut] sicut Ce 2 l 15 fa- 
cere] dare e 18 illa/, m eras.< C saltim C s 20 ueretatis C ] 

futlli 

opinioni e 2 21 mortali,tatibus C 23 quinqu/e, a eras., C 25 deam 

r fce 

om. e l 26 anno C iuuentis e 27 frigerent, fce m. rec. supra- 
script., C ma//laf, cu ut uidetur eras., e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 2. 



271 



remus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas 
singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per 
hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non 
daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc 

5 uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulia esset, 
ut eandem saltem aefcatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. 
Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae 
putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes 
Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi 

io non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi 
Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam 
peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda 
uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane 
desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista 

i6 ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis 
singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, 
propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare 
illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus 
populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis mul- 

20 tos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim 
diuisa tribuerunt. 

CAPUT II. 

Quid Varronem de dis gentium sensisse creden- 
dum sit, quorum talia et genera et sacra detexit, 
26 ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino 

reticeret. 

Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit 
doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius? 

.* f r 

2 posse suis, in margine: al. fe eiuf, e sui C pe C 3 iuuen- 

ba 

tute l 4 barata l boni m. 1 sup. lin. C 5 esse] poffe l 6 sal- 
tim C 2 7 uero, er m. 2 in ras. C ista ipsa abdepqv Domb.; 
ipsa ista la; ista om. C 9 iuuentutem l 11 fortunae m % 2 ex futurae 
corr. C 12 peruenientes, entes m. 2 in ras. f e potuerunt usque ad 
nenerantur om. e imperanda C l 15 ipsa om. p 20 putauerunt v 
24 et genera deteiit et sacra p 27 Marco adel; M. C 28 quis di- 
stincxit accutius pleniusque quod scripsit m. 1 in marg. e distincxit l 



Digitized by Google 



272 



S. Aurelii Augustini 



quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus 
est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus 
est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem 
liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum 
studiosum uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius] 
huic tale testimonium perhibet, ut iu libris Academicis dicat 
eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco 
Varrone, 'homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine 
ulla dubitatione doctissimo\ Non ait 'eloquentissimo' uel 
'facundissimo', quoniam re uera in hac facultate multum inpar 
est; sed 'omnium, inquit, facile acutissimo', et in eis libris, 
id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit 
'sine ulla dubitatione doctissimo\ Profecto de hac re sic erat 
certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus ad- 
hibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubi- 
tatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo 
autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: 
c Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tam- 
quam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus 
aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, 
tu descriptiones temporum, tu sacrorum iuia^ tu sacerdotum, 
tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum 
locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina 
genera, officia causas aperuisti/ Iste igitur uir tam insignis ex- 
cellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus ele- 
gantissimo uersiculo breuiter ait: 

Vir doctissimtis undecumque Varro, 

16 c. 3 27 Metr. 2846 
1 planiusque a b l k 4 ista C 5 et om. q [Tullius] om. Cdlpzf 

n 

6. 12. 16 achadem. Cel 7 eadem l 12 addit / 13 sic cicero 
erat a 18 in m. 1 sup. Un. I urbe, u ex o corr. C 19 hospites, 
i ex e corr., C possemus, e ex i corr. C 21 discript. I 22 disci- 
plinam m. rec. in marg. C sedem b 2 e; sedum C b l dlp l kf; sedium 
C 2 ap 2 qa 27 Varro . . multa om. d 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 3. 273 

qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; 
tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse 
credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, 
si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset 
adque destructor easque non ad religionem, sed ad super- 
stitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis 
ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos 
eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere 
litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu 
hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina 
liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi 
libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus 
de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio 
penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis 
prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et 
ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debe- 
mus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen 
sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consue- 
tudine ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie 
commendandae religionis tacere noluisse. 

CAPDT m. 

Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos 
de antiquitatibus rerum humanarum diuinarumque 

conposuit. 

Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum ; hos in 
res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque, 

m d uid 

1 tamulta C aliqui C aliqeis d uacuisse aeloMc f Domb. 2 ; 
uaca//sse, ui eras., b; uacasse Cdqatv; uacuum fuisse p 4 scripsit 
Ipq 5 distructor l { relegionem C l 7 deos m. 2 in ras. e 

a 

9 temere C l perent C llhuiusmoditf 12qua post quam inse- 

ne 

rendum esse duxi 13 aeaf C 14 praedicantur abv 15 a] ea C l 

a em 

16 iudicentur, a m. 2> C debuf l 17 ac perit.] apertissimum e 

18 consuitudine C l 19 moueatur C 20 releg. C l 25 et unum Cbpqv. 
et om. Bomb. 26 humanis m. 1 sup. lin. C XXV. a quattuor e 

XXXX Aug. opera Sectio Y par» I. 18 



Digitized by Google 



274 



S. Aurelii Augustini 



diuinis sedecim tribuit, istara secutus in ea partitione rationem, 
ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. 
Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. 
In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sei 
de locis, sex tertios de temporibus, sei quartos eosdemque 6 
postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et 
quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius 
de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem 
rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum 
adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab 19 
hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae 
dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus 
scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de 
sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando eihibeant, 
quid eihibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia 15 
oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, 
de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies 
terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sede- 
cim, quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de 
omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex 20 
illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad 
homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, 
secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; 
secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de 
sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis » 
religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora 

cim 

1 XVI., cim m. rec. y a 3 qui] quid C a l qui/, d eras , C 

8 idemtidem l; i<}em identidem q 10 exibenda, exibentur et sic infra l 
14 ubi exhib. quando exhibeant om. e 15 quid exhib. om. b l 16 et ma- 

xime abdelpqakfv; maximeque C quibus exhibeant , in marg. m. 2 

m 

quid exhibeant C 19 priuf, m m. 2, C 20 conposuit a abso- 
lutjo, j m. 2 in ras., I 21 quinquepertita codd.; quinque partita v 

u 

23 aguribuf C quindecem C 1 24 ut om. q in om. I unus l 

V* V 

25 altero l tertio 7 26 secuntur l ad sup. lin. e 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. VI. c a p. 4. 



275 



pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret 
de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; 
quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecra- 
tiones, alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam 
obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, 
quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, 
in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui 
adque selecti. 

CAPUT nii. 

Quod ex disputatione Varronis aput cultores deo- 
rum antiquiores res humanae quam diuinae 
reperiantur. 

In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis 
et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari in- 
pudentissime uel optari, ex his, quae iam diximus et quae 
deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato 
sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim 
sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi 
daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spiri- 
tuum et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, 
quibus anima humana magis magisque uanescat et incommu- 
tabili aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, 
inuidentia mirabili et occulte inseruut cogitationibus inpiorum 
et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci 
adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius 
de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, 
quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta 
sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta 

1 id est] istes e ita ut Cqv; ita om. rell. Domb. 2 circ, i ex e 
corr., C 3 consecratio e 5 secuntur C l l 6 est m. 1 sup. lin. C 
7 in secundo incerti m. 1 mp. Un. C 8 felecti, f in ras. litterae r f C 
12 repperiantur C 13 pulcherriraae — subtilissimae, a m. 2 in ras. C 

e 

distinctionis et distributionis l 14 quaerit C 15 obtari et ei l 

e 

16 deineps C cuius Cde l l 23 cogitatibus e 27 instituta om. b l 
constituta a 

18* 



Digitized by Google 



276 



S. Aurelii Augustini 



est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero 
inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cul- 
toribus suis. 

Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis 
scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus 
institutae sunt, haec ratio est: 'Sicut prior est, inquit, pictor 
quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores 
sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt\ 
Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de 
hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic 
de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, 
licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam 
hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos 
certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum 
naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: 'Si de 
omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina ab- 
soluissemus, quam humana adtigissemus'? Aut enim de omni 
natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. 
Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de 
aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An in- 
digna est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars 
aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina 
praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel 
Bomanis. Berum quippe humanarum libros, non quantum ad 
orbem terrarum, sed quantum ad solam Bomam pertinet, 
scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi 
ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut 
fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res 

anif 

4 hum C 5 ////quia, eraso quia utpote bis posito, C; idetn factum 
est u. 6, ubi ficut bis erat scriptum 6 prior] superior l 8 sunt 
instituta v 9 ee prius qv 10 scriberit C l 11 scribat Cb l kv; 
scribit b*del a; scripsit p; scriberet C m. rec. in marg., a f non 

W e 12 eorum C; om. e l 16 obsoluiss. e 17 attegiss. C x 
18 scrip/it, f eras., I 19 utique est C; est utique rell. v 23 saltjm 
C 2 25 pertinent a 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 4. 277 

diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae 
sint. Bestat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, 
neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. 
Ubi enim dicitur c non omnis', usitate quidem intellegitur aliqua; 

5 sed potest intellegi et 'nulla', quoniam quae nulla est nec 
omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset 
natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus 
humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas 
clamat, praeponenda esset certe rebus Bomanis, etiamsi non 

io omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; 
ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res 
humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his 
enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam 
rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid 

15 nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit 
subtili significatione monstrare, non solum scribens de his 
posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id 
fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis for- 
tasse defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, 

» nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis pro- 
bauit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam 
hominum naturae deorum. Ita se libros renim diuinarum non 
de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae 
pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius 

25 alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae 
formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; 
quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius 
consuetudinem sequi. 

25 c. 31 

e 

1 inatituta C 2 sunt e natura deorum a 4 intellegetur l l ; 
intellegatur q 6 huc aliqua e 7 ordinerit);. m. 2 superscripto reb\ e 

8 ipsi e 11 uoluit anteferre m. 1 tn marg. e 12 anteferre/, t 

eras., C 14 autem sunt p 19 ipse C l el reddit e 23 //ueritate, 
ue eras., C 25 sicut C rell. v; sicuti Domb. 28 consuetudenem C l 



Digitized by Google 



278 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT V. 

De tribus generibus theologiae secundum Varro- 
nem, id est uno fabuloso, altero naturali tertioque 

ciuili. 

Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit 
esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum 
mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine 
si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare 
appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon 
dictum est, quoniam (jld^-o; Graece fabula dicitur. Secundum 
autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis ad- 
mittit. Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile 
appellatur. Deinde ait: 'Mythicon appellant, quo maxime 
utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. 
Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem 
et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius 
ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: 
in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; 
denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in 
hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere 
possunt\ Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum 
putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret 
iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur 
enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, 
quam libere a se putauit esse culpandam. 

Videamus quid de altera dicat. 'Secundum genus est, inquit, 
quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt; 

3 id est C; .i. p; scilicet qv 6 de m. 1 sup. lin. C 7 appellari 
om. C; adpellatur l 9 mithicon e 10 mithos d 11 amittit e 

e 

12 etnuntiauit e, nuntiauit l 13 quo<} l 14 quo philos.] quo m. 2 

ex qd corr. I 18 furati, in marg. fugurati (sic!) e adulterarint 
codd. praeter dq; adulterarent d; adulterauerint qv 19 denique] de- 
inde a in hoc m. rec. in marg. C diis sup. lin. C 21 hec d 

23 unius e 27 liquerunt l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 5. 



279 



in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodara 
terapore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit 
Heraelitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut 
ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola 

5 quam extra in foro ferre possunt aures\ Nihil in hoc genere 
culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, 
tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, 
per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit 
tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et 

10 parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque 
turpissimum a ciuitatibus non remouit. 0 religiosas aures 
populares adque in his etiam Eomanas! Quod de dis inmor- 
talibus philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero 
poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac 

15 naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, 
sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non 
solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, 
sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos 
esse decernunt. 

*o Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id 
est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de 
quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum 
ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat 
discerni fabulosum: quia falsura, quia turpe, quia indignum 

25 est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud 
quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud 
naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem 
hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, 
ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripse- 

30 rit de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis 

1 quale Cp v; quale est Domb. ex quo tempore q 2 a ante sempit. om. e 

i \ a 

igne ae 3 ut ante Pythag. sup. Un. C; om. d 4 at C 8 quos b 

u 

10 clasit C 14 quia mss. v; quae Domb. 17 sed om. e x 22 et 

ipsum l 26 ciuile/, m eras. C sic p 27 excludatur codd. praeter 

d 

C, in quo amoueatur 28 hoc om. p 29 arpmittatur C 



Digitized by Google 



280 



S. Aurelii Augustini 



rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. In- 
tueamur sane et ciuilem theologian. 'Tertium genus est, inquit, 
quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque ad- 
ministrare debent. In quo est, quos deos publice, <quae> 
sacra ac sacriflcia colere et facere quemque par sit\ Adhuc & 
quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime 
adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad 
urbem\ Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, 
quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere 
testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur 10 
in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, 
theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim 
non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, 
quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, 
ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea u 
credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit 
nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum 
instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos 
scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de 
quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur? 20 

CAPUT VI. 

De theologia mythica, id est fabulosa, et de ciuili 
contra Varronem. 

0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et 
sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, 25 

1 naturam Cb l lpo l fv; nat. deorum b 2 eqo 2 k; deolf m. rec. tn 

a 

marg. C intuemur C 2 sane sup. lin. C 3 orbibus C 1 4 qaod 
deos abpq quae om. tnss. 5 sacra ac sacrificia Ca l bdelpq 
colere, m. 1 superscripto et facere, C; colere et facere bdelpq; colere 
et sacra ac sacrificia facere a 2 ; colere, quae sacra et sacrificia facere v 
Domb. qui edidit: quos deos publice * * sacra et sacrificia colere ad- 
notat: 'fortasse legendum: publice sacro et sacrificio colere quemque' 
par, superscripto fas, p 8 orbem l l 10 iste e 2 opinatur e 
12 theatris scilicet atque urbi p distincxit C dl an iunxit C l b l 

n 

dep "k 1 fv: an adiunxit C 2 ; adiunxit b l l 1 ulc 1 ; ac iunx. I 2 ; et adiuxit ab 2 
18 quod e l nisi sup. lin. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 6. 281 

nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem 
libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae 
ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosis- 
simas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus 
publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel 
talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspi- 
catur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque con- 
sideras, et omnis ucstra litteratura circumsonat. Quid hic 
agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi 
humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis 
suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. In- 
uenisti alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, 
unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe 
fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mun- 
dum, ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes 
uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in 
theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos 
exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius 
subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, 
alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere 
litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse 
inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque 
daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata 
igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua 
postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti 
aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; 
itumo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque demen- 
tiam. Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec pla- 

3 nugis] magis e 5 ab, b eras., C; a b q l eorum l 11 colere/, 

I 

re eras., C cogere9 C n 12 liberus C 13 pdas e quippe] quoq; l 
15 opus 8up. lin. C 16 derideantur Cabk 1 ; dirid. d; deriuantur p; 
dii rideantur rell. v 17 alios e 1 18 exibeatis C 1 l l 19 suptil. C 
20 aliut C { 21 littere l 22 inter se om. C 23 inimica est doctrina v 
26 ab C ] p q a; a C* a b elv 27 uerus om. 2 28 Quid, superscripto 
m. 2 ut, e 



Digitized by Google 



282 



S. Aurelii Augustini 



cant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna po- 
scenda est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium 
furiosis8imae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili 
theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim 
de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- s 
dacia spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus 
insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus am- 
plectitur; illa de dis nefanda figmenta hominum carminibus 
personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; 
facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa 10 
prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblecta- 
tur et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, 
quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae 
urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna 
sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero 15 
uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant 
adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit 
societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, 
quam mali! si falsis, quam male! 

Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum *> 
rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna 
diuinae et ridicula detestabilia celebrari, quae poeticis can- 
tantur carminibus et ludis scaenicis actitantur: sacra uero 
illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni 
esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam 15 
theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebran- 
das esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet 
exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia 
gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique 
cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et w 
naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur, 

5 raetet C l illa om. I 8 carminibusq; c 12 ambaeque//// erasis 

aliqnot Utteris, C 14 hinccine Ce; hincin l 17 et affect. ct 18 lo- 
cuntur e 19 malis e 21 indigna maiestati q 22 ac detest. t 
30 autor e v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 7. 



283 



magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam 
intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus 
esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, 
plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. 'Quae sic abhorrent, 

5 inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes ad- 
sumta sint non pauca. Quare quae erunt communia, una 
cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas 
debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis\ Non 
ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generatio- 

io nibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse 
populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid 
fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delecta- 
tionis. Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi 
non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et 

i5 populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt 
poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, 
populi exhibeant. 

CAPUT VII. 

De fabulosae et ciuilis theologiae sirailitudine 
20 adque concordia. 

Keuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa 
theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec 
tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius 
est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars 
25 incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore 

1 eam magis v 3 ut om. a quae scribunt autem a 4 uul- 
gum Cabdlf; uulgusep^a aborrent l 6 quare quae erunt 
abelp Domb.; qua e| (e in fine uersus m. 2) requaerunt, a m. 2 in j 
corr., C; quare que f (f?) d; quare quae sunt qv communia, una 
cum propriis ciuilibus scribendum esse puto; communia (communi C x ) 
cum propriis una cum ciuilibus codd.; com. cum poetis u. c. ciu. v; com. 
cum populis u. c. ciu. Domb. 7 scribimus d; scribentur a so//cietas, 
duabus Utteris erasis, C 9 ulla C l ; nulla C 2 rell. v 13 scripta a 

m 

17 eiibeant l 21 theologian, m m. rec. superscript^ C; theologiam el 
23 tuta l 



Digitized by Google 



284 



S. Aurelii Augustini 



aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino 
cousona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenien- 
tissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra 
formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum 
Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non s 
habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia 
pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, 
quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, 
Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint 
statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et 10 
Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos 
Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in 
rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis 
carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat 
arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus 15 
Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed 
haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de 
ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posue- 
runt? Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos 
non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse 20 
mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, 
ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica 
sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium 
eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uide- 
retur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commen- 25 
daret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc 
eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, 
sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et 

9 ephoebus Cade 10 statua C l 12 Cardea C 2 b* elpqa 2 Jcv; 
cardinea ab l ; carnea C l du x f seruat codd. excepto C, qui uersat 
habet 13 repperiuntur Cl 16 chitarista l 19 Euemero Cadel; 
homero, ho m. 2 in ras., b; ab enemore p; Euhemero v Domb. tales 
om. e 20 storica Z 1 diligentia om. b l 23 ad eius comiiuium v 
24 risum utique v 28 capitulina C talibus Clpa Domb.; a talibus 
ab eqk fv 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 7. 



285 



fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari 
humanis uoluptatibus credidisse. 

Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut 
has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firma- 
rent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus 
adque feriatus lusit tesseris secum utraque raanu alternante, 
in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea 
condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam 
pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis 
fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; 
deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, 
debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo 
Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in 
somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod 
inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum 
esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Her- 
cule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus 
Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuis- 
set, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta 
pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptis- 
simum putauit esse numinibus, populum Bomanum etiam ipsa 
scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est 
testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse 
diuinos. 

Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam 
theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis tlieo- 
logiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dede- 
cora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacro- 
rum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, 

b 

7 su C 10 uoluntati l 12 nouellis. C l laurentinam p q a 
13 dormisset Cadel; dormiuisset v Domb. 15 discendeus C L ob- 
uiam l 17 primum l 18 tarutius Cdpq; tarucius l; tharatius a; 

t i u 

taracius b; tarantius e huic uersui in margine cod. e m. 2 adscrip- 
tum est: Larentina ipsa est dea flora 19 herede codd.; herede relicta v 
functus l 22 est om. e 



Digitized by Google 



286 



S. Aurelii Augustini 



sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra 
histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est 
turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus 
conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra 
sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebraban- 
tur, ubi nuptum data est loui; sacra sunt Cereris, ubi a 
Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi 
amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus 
plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adule- 
scens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum 
abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec 
cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod 
fabulosa de dis figmenta poetamm ad theatrum uidelicet per- 
tinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam 
pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna 
et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrioni- 
bus, qui oculis horainum pepercerunt nec omnia spectaculis 
nudauerunt, quae sacraruni aedium parietibus occuluntur. 
Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris 
operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in 
lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, 
ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter 
eneruatos adque corruptos occultare minirae potuerunt. Per- 
suadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere 
homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare 
non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales 
agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam 
uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et 
tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab 

1 auctore codd. praeter C, in quo doctore, quod Domb. receptt 5 ce- 
lebrabantur C adeak 2 f; celebrantur b l p q Jc l v 7 plutote e 1 8 adon 
C 2 adelpqak f Domb.; adonis C x b l v 9 matris deura, superscripto 
i. e. opis, b deorum e attis C aelp ak f; athis b; atus d; Atys v 
13 teatrum C 15 orbem C l ]8 occuluntur C ab delpq; occulautur 
b x ; occultantur a 1 ; occultabantur a 2 k 2 f 28 minime occultare v 
25 sacra 6 1 27 enim Cev; autem ab l p qak f Domb. aguntur a 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 8. 



287 



honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus 
agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se ad- 
misit obscenitas? 

CAPUT VIII. 

De interpretationibus naturalium rationum, quas 
doctores pagani pro dis suis conantur ostendere. 

At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id 
est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in 
hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, 
id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui 
uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen 
omnis natura deus est, quia et bominis et pecoris, et arboris 
et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem 
interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, 
caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quae- 
rimus, quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suflfragatur 
eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim 
sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theo- 
logia opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo 
modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: 
uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra 
naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter 
illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix 
habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae 
scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc ex- 
cusantur adque purgantur, quod habent interpretationes suas, 
quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam 

1 illa om. e 2 elegit C; eligit ael f admittit q v 8 nos uero a 
9 quaerimus Cabdelpkf; quaeraraus qv Bomb, (cf. p. 149, 2. 
168, 3) 11 na//tura, tu eras., C sit Deus v sit] est l 

12 est] sit l 2 14. 15 dcorum e 18 teriginae C 1 sic codd.; sicut v 

19 UerQ quoquo, omisso tamen, d quo C l 21 muliebria, in margine 

muliebri habitu c 25 excu//santur, fa eras.> C; excausantur e { 



Digitized by Google 



288 



S. Aurelii Augnstini 



poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et 
ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod 
ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos 
filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas 
temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit i 
ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat 
Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum 
recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera. 

Et tamen tbeologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce 
modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur, 10 
nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam 
ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque ad- 
seritur pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito 
repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam 
acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta u 
sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabu- 
losam et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc 
non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius 
similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa 
tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, » 
adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian repre- 
hendere metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem 
uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis 
et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas 
inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum ss 
• 

1 excausentur e excusantur . . purgantur a 2 ipsi l ut sup. lin. I 
5 quicquid C*e 6 consummat C l 8 recidunt, u m. 2 in a corr., C; 

re^cidunt V 9 et tamen m. 1 in marg. I 11 a om. a 12 ciuili , 

in margine m. 2 theologia C pertinere asser. v 13 confinxerint Pe 
14 consilio/. ex consilium corr., C 15 homines atque doctissimi in 
marg. infer. I ita C l 20 sed ut cum] seductfl d 21 ciuilem] in 
d 8cx uersus lineolis deleti sunt. scriba enim ad superius ciuilem u. 17 
aberrauerat et uerba inde ab illam uero usque ad eorum qui u. 21 bis 
posuerat theologia an d 22 ea/, m eras., C 23 inuenire J 
ciuiles d 24 fabulosa ambae om. d 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 9. 



289 



prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos per- 
tinentes ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in 
urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae 
dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua 

& simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime repro- 
batis esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis 
generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse 
intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis 
et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmanti- 

10 busque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmun- 
dissimi spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse? 

CAPDT VIIIL 

De officiis singulorum deorum. 

Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque con- 
i5 cisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio 
munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed 
multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae 
consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet 
infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum 
8o daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et 
Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo 
agere uideretur. Liberum a liberaraento appellatum uolunt, 
quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus 
liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam 
25 Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; 
et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo 
poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas 
Libero et uinum propter libidinera concitandam. Sic Baccha- 
nalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur 

6 abitu l 10 ei om. I inmundissimus C 14 ui//liter l 18 quis- 
que qa 19 infanti usque ad daret otn. C l 20 et ante Potinam sup. 
Un. C 24 etiam om. C 25 ipsam C l ; ipsas C 2 rell. v Bomb. se- 

mine C seminemittere l 26 ob baec Cb x dl Bomb.; ob hoc 
ab*epqv 27 Ad haec . . . Libero om. c l 29 celebrantur p q 

XXXX Auf. opera Sectio V par* I. 19 



Digitized by Google 



290 



S. Aurelii Augustini 



a Baccliantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. 
Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit 
auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi 
spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. 
Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non 
fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus dele- 
ctentur, simile sit furoris. 

Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso 
ea distinctione discernat, ut a superstitioso dicat timeri deos, 
a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes 
timeri, adque oranes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocen- 
tibus parcere quara laedere quemquam innocentem, tamen 
mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat 
adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, 
eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu 
circuire liraina domus et prirao limen securi ferire, postea 
pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus 
Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur 
ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque 
fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus 
tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, 
Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus 
contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei no- 
centis saeuitiara non ualeret custodia bonorum, nisi plures 
essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote 
siluestri, signis culturae tamquara contrariis repugnarent. Itane 
ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt 

2 eiussit C 3 saltim C*de forsitan m. 2 in marg. C, inclusit 
Domb. csenserunt e 4 possint mentibus v 6 furiunt Cabdelq 
a 7 k f Domb.; feriunt a 1 ; furunt pv 9 a sup. Un. I timere / 
10 tanto C 11 post timeri in d expuncta sunt uerba ex superiore 
uersu repetita deos— timeri itaque q 13 faetae CP; fatae l { ; foetae 

ue 

de l 16 circuire C a 1 b delak f; eircumire a 2 pqv 17 derrere C 
21 in tercio donam e; intercidone q intercessione q 22 deuertam q; 
deuerrura a a Cdepqv; ab ablkf Domb. 25 orrendo C 1 

26 istane js^a q 27 haeccin C l 



Digitized by Google 



D e c i u i t a t e d e i 1 i b. VI. c a p. 9. 



291 



numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria thea- 
trorum ? 

Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; 
sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; ad- 
5 hibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur 
deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Man- 
turna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; 
peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato 
secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, 
io quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, 
non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, 
sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperan- 
tibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim 
dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema 
15 et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si 
omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari opor- 
tebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid 
Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, 
quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons 
*o in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt 
coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic 
operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus mo- 
ueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis 
dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro 
25 subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, 
conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat 
foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod 

1 quam femina om. b l poetarum et theatrorum l (= ed. Lo- 

uan.) 3 mas Clv; masculus ad 2 epqak 2 f; masculis d l 4 ferren- 
dum C Sed] si q domum si, si m. 2 in fine uersus, l 5 domi- 
di/cus, i ex u radendo corr., C 6 doraicius l uero C 1 d 7 ueri- 
cundiae C 1 d 1 10 ab boc implentur q 11 utadeorum a 12 sexQ e 

14. 23 uirginensis pa 14 praema C 18 ad C ab delpq; ob v 

i 

Bomb. 19 sine ui C x bdelp; sine eius ui C 2 qv; sine uiro a 23 ur- 
giniens. C 25 prema aut l nec se, se sup. Un., I 26 eat] et C l 
27 marito a 

19* 



Digitized by Google 



292 



S. Aurelii Augustini 



uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo tole- 
ratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nara si masculus 
crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro 
uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra 
Siluanura. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius 
masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum 
sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religio- 
sissimo matronarum? 

Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, 
urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a car- 
minibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a 
fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a 
respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. 
Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theo- 
logian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus 
poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, 
quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius 
arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et 
hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam 
tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita 
diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. 
Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, 
ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis 
sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita 
et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, 
et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam 
theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque 
fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se 

1 illa] illud a; ille e quisquam inpleat C; impl. quisq. rell. v 2 qua a 
3 maius Cadelp; magis bqv 9 adhoc l et m. 2 superscripto 
ad C ciuilem theologiam v; ciuilem a theologia om. a 10 a scenis 
v; a sceiricis p 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua 
pos8unt//conentur q 16 resalutare e 18 quia ignoscunt e 21 quales 

sint C a l 22 terrihilius C 23 dicarent, a in rasura litterae e m. 2 C 
24 haberent m. 2 in marg. C 26 ut prohatae e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 9. 293 

contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris 
sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et 
alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Var- 
ronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem 
6 pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae 
similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a 
ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur 
aeterna. 

Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos 

io coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus 
a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis 
mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad 
Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coe- 
pit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum homi- 

15 nem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque 
uestitus et quaecuraque alia huic uitae sunt necessaria, osten- 
dens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid 
cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos 
demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna po- 

20 scenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. 
Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum 
hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et 
aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, 
similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse 

25 huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit 
ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, 
ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero repre- 
hendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem 
ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium repro- 

5 ut om. e ostendit e ambe similes m. 1 in ras. G 6 indign. 
om. b l 7 ueris Cb l Vp; uiris ab 2 del 2 v 9 enum. et comem. a 
coepit deos C 10 numerus a est exorsus (exhorsus l) codd.; exors. 
est v 12 hominum C l 15 adque om. v 16 alia quae v sunt 
om. a x 21 ergo m. 1 in marg. p; ergo est e; est ergo qui l 22 et 
aperiendo m. 2 in marg. C 



Digitized by Google 



294 



S. Aurelii Augustini 



bata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in 
adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est. 

CAPDT X. 

De libertate Senecae, qui uehementius ciuilem 
theologian reprehendit quam Varro fabulosam. s 

Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theolo- 
gian [tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte 
sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem non- 
nullis indiciis inuenimus apostolorura nostrorum claruisse 
temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non 10 
defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, 
quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque 
uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theo- 
logian quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim 
de simulacris ageret: 'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles » 
in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis 
hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, 
diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu 
accepto subito occurrerent, monstra haberentur 5 . Deinde ali- 
qu&nto post, cum theologian naturalem praedicans quorundam » 
philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem 
et ait: c Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelura et terram 
deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut 
Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit 
deum sine corpore, alter sine animo?* Et ad hoc respondens: 
c Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii 

4 uehimentius C l 5 fabolosam C 6 sanae C 1 7 [tam diligenter 
exponendoj (ex antecedente capitep. 293, 22 rcpetitum?) C dp; om. rell. v 
8 saenecae C 12 quem] qua 6, 8 m. 2 in ras., C 15 mortales e 
16 dicant b l k l abitus l habitus illis dantes a 17 quosdam a uiro 

C l 18 indunt C et numina a 19 occurrent C aliquando e 

le 

20 natura e 22 dicat /; dicet b*k l credo, 0 in ras., I 24 phy- 

pateticQ a; periteaticu e istratonem C 26 uera b tibi om. q 

Titi Cabdepq; T. v Tati l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 10. 



295 



aut Korauli aut Tulli Hostilii sorania? Cloacinam Tatius 
dedicauit deam, Picum Tiberinumque Komulus, Hostilius Pa- 
uorem adque PaKorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum 
alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus qui- 
dem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?' 
De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quara libere scripsit! 
TUe, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. 
Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem 
nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est pertur- 
batae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur, 
quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et 
in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum 
membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis 
uoluptatera castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, 
iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant, 
uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, 
quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, 
tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubi- 
taturus furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis 
i patrocinium est insanientium turba.' 

Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat 
et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus 
aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim 



T i 

1 Tullii Cabdl cloacnam C; clutianam a 3 omnium Cdlpa; 

hominura abeqkfv Domb. 4 nec e 2 pv 5 recipie/s, n eraso, C 
u 

6 quambere C 8 ibi e 2 9 si hoc C ab delp a x f; et si hoc a 2 k; 

si et hoc qv 10 ut om. p 11 ne quidem homines C adelpqbk f; 

homines »6 

ne hom. quidem v ne quidem.uitiunt b 12 fabulis a traditae C x ; 
trahicae (sic) C 2 ; tradite ice (sic) e 13 In om. q 14 uoluntatem e; 
uoluptati q ne/, c eras., C 15 intulit Cadlqv; adtulit bepakf 
Domb. 17 quaequae C 19 fuerint C insanitatis a 20 insan. 
turba est v insanientium m. 1 ex insanientibus corr. C 21 capi- 
tulio C, et 8%c infra 22 oronino, m. 2 in animo corr., e quo- 
arguit e 23 et> *** marg. aut, q in om. a 1 se egytiif, ofirim p 
aegytiis C l 



Digitized by Google 



296 



S. Aurelii Augustini 



lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio 
derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen 
ille adque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque in- 
uenerunt, ueraciter exprimatur: 'Huic tamen, inquit, furori 
certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In * 
Capitolium perueni: pudebit publicatae dementiae, quod sibi 
uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius 
horas Ioui nuntiat, alius lector est, alius unctor, qui uano 
motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac 
Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a 10 
simulacro stantes digitos mouent ornantium modo), sunt quae 
speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, 
sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus 
archimimus, senex iam decrepitus, cottidie in Gapitolio mimum 
agebat, quasi di libenter spectarent, quem illi homines desie- i& 
rant. Omne illic artificum genus operatum dis inmortalibus 
desidet'. Et paulo post: 'Hi tamen, inquit, etiamsi superua- 
cuum usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent 
quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iuno- 
nis quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu 20 
terrentur.' 

Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam 
theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, 
quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt 

4 Sen. frg. 37 ed. Haase 

▼ 

1 magno esse gaudio bdelpqv Domb.; magnum esse gaudio, ? cor- 
rectoris m., C; magnum esse gaudium a 3 laetitia .... perdiderunt 
om, 6 1 5 anno Cb el l p <xk f; in anno adPqv 6 peruenire c 
7 alius nomina usque ad est nitida correctoris manu in marg. inferiore, b 

nomina C; numina c 8 lector / T b in marg.; lietor rell. v; litor 

auctore Linhero (Ann. philol. 89, p. 727) Domb. 9 qui o 10 et 

o 

longe a 11 moueant a 12 sunt om. C l qui, i in ras., a; qui lc x ; 
que p f; quae C rell. v ad om. e uadaemonia C sua om. b l 
15 expectarent abelpqulc desierant ael; desiderant Cd 19 ne 
codd ; nec r 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 10. 297 

templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Unde 
in his sacris ciuilis theologiae has partes potiug elegit Seneca 
sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus 
fingat. Ait enim: 'Quae omnia sapiens seruabit tamquam 

6 legibus iussa, non tamquam dis grata\ Et paulo post: c Quid 
quod et matrimonia, inquit, deorum iungimus, et ne pie 
quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, 
Vulcano Venerem, Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes 
relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum quaedam 

io uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Bumina; quibus 
non miror petitorem defuisse. Omnera istam ignobilem deo- 
rum turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, 
sic, inquit, adorabiraus, ut meminerimus cultum eius magis 
ad morem quam ad rem pertinere*. Nec leges ergo illae nec 

i5 mos in ciuili theologia id instituerunt, quod dis gratum 
esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem philosophi quasi 
liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Eomani senator 
erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod 
culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum philo- 

20 sophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter 
leges ciuium moresque hominum non quidem ageret fingentem 
scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo ; eo damnabilius, 
quo illa, quae mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus 
ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius 

% delectaret, quam fallendo deciperet 

2 et in b in om. l l a 1 ciuilib; l 3 sapien//s, ti eras., e 
4 seruauit e 5 non om. e 8 solatia, o m. 2 in a corr., e quas- 

8 

dam e 10 fulgora C l; fulgura a b d x e 2 p a; fulgra q diuina e 

na 

diuarona C rumi b 11 immobilem e 12 quae e supersticio 
concessit e 13 adorauimus C ut meminerimus sup. lin. C 15 id 
om. a 1 16 philosophi . . fecerunt codd.; philosophia . . fecerat v 22 dam- 
nabilifyus e l 23 quo Cabdelpqkv; quod a / Domb. 



Digitized by Google 



298 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XI. 
Quid de Iudaeis Seneca senserit. 
Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit 
etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter 
eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem inter- 
positos dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando 
et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christia- 
nos tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem 
commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae 
ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam 
forsitan uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur, 
ait: c Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo 
conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictori- 
bus leges dederunt\ Mirabatur haec dicens et quid diuinitus 
ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret 
quid de illorura sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: 
'Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, 
quod quur faciat ignorat\ Sed de sacramentis Iudaeorum, uel 
quur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post 
modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum 
est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et 
alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, 
et in hoc opere loco opportuniore dicendum est. 

CAPUT XII. 

Quod gentilium deorum uanitate detecta nequeat 
dubitari aeternam eos uitam nemini posse prae- 
stare, qui nec ipsam adiuuent temporalem. 

Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen 
physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa natura- 

3 Hinc a 5 septcnis C l d 10 forsitan propriam a 11 forsan q 

ad 

sanae C l e 12 eoc 13 receptasit, it eras., C 14 qui e 15 signi- 
ficare C 19 quatinus e 22 ab alias, in marg. m. rec. ablata C 
23 oport. Cle 25 natiuitate p 26 posse om. p 27 adiuuant p 
29 fysicen Cl polyt. I 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VI. cap. 11. 12. 299 

lis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum 
multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque 
de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista 
simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna 

5 uita, si cui satis non sunt quae in hoc uolumine dicta sunt, 
adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime 
quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam 
cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi 
homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea, 

io sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi 
sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, 
pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis 
quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur 
et, nisi ita colantur, multo turpius irascuntur adque ob hoc 

i5 se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta 
sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem, 
uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam 
aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima 
in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur 

2o inmundi, mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe 
maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed 
quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine 
qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alie- 
natio a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, 

25 id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram 
felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis, 
dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista tempo- 
ralia adque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus, 
sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem 

1 multorum falsorumque deorum t; 8 cui eras. I consecrati di e 
12 Non] nos d esse autem q datorem esse v quemquam feli- 

citatis datorem l 13 deorum sup. lin. C 17 dare quomodo possit 
transpositione significata d dare posset C; dare possit a Ip; posset 
dare a; possit dare eqv Domb. 20 est om. I quam sup. lin. 

22 creatura a 1 26 colet C 1 27 illa a 1 29 mas C 



Digitized by Google 



300 



S. Aurelii Augustini 



futura est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, 
colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis 
nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia 
respuenda adque uitanda parum uideor disputasse, in aliud 
uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, ani- 
raum intendat. 



LIBER VII. 



PRAEFATIO. 

Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis 
inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus 
humani generis error infixit, euellere adque exstirpare conan- 
tem et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo 
modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora adque 
meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque 
sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter 
alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non 
necessarium. Multura raagna res agitur, cum uera et uere 
sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc 
gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen 
propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam 
beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda 
praedicatur. 

CAPUT I. 

An cum in theologia ciuili deitatem non esse con- 
stiterit, in selectis dis eam inueniri posse creden- 

dum sit. 

Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et 
hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius 

le 

1 c,gimu8, le m. 2, C 2 ui C 1 4 parura sup. Un. a 5 ut huic C 
animo, oexfl corr., / EXPL. Ll£ SCl. AVGI \ SEXTVS DE CIVI- 
TATE Dl INClF. LIB. SEPTIMVS C 14 superiores, es m. 2 in 
ras., C 16 non esse nec. I 20 et transit. e 25 inueniri eam p 
27 ut sic dixerim om. o 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 1. 301 

transferant quod illi ^eotYjTa appellant) — hanc ergo diuini- 
tatem siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem 
uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata 
est, id est non penieniri ad aeternae uitae felicitatem talium 

5 deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti 
sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absol- 
uimus, cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione 
expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest, 
ut saltem deos selectos adque praecipuos, quos Varro uolu- 

io mine conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quis- 
quam colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna 
est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullia- 
nus fortasse quam uerius: Si di eliguntur ut bulbi, utique 
ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex 

15 selectis selegi aliquos ad aliquid maius adque praestantius, 
sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque 
eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur 
in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur, 
cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur 

20 in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui stru- 
cturae partibus aliis deputantur. Eliguntur uuae ad uescendum, 
nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non 
opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob 
rem non ex hoc, quod di ex multis quidam selecti sunt, uel 

25 is qui scripsit uel eorum cultores uel di ipsi uituperandi 

13 Nation. II, 9 

1 transferam l quod C ab d ep q a; id quod Iv Domb. tbeotita, 

r 

i ex e corr. f C 3 Marco] M. C 9 selecto C; electos laf 11 bea- 
tam m. 2 in marg. C 13 di om. a l ; diliguntur b l eliguntur Cb 2 

dlp; seliguntur, se in ras., a; seligantur e; seliguntur qv bulbi 

abdkv; bulbi, in marg. I pulli, e; bului l; pului C; pulbi /; balbi a; 
uulgi p 15 electis eq*k 2 f selegi C d l; seligi b 1 e q v; eligi b 2 p a / 

nr aa 

16 tirones, iron in ras. t C 19 eligunt C 21 uuaej quae l 

23 apertom, o ex u corr., C 24 ei multis eorum, omisso qui- 

dam, corr. m. in marg. b quidem q electi k 2 f 



Digitized by Google 



302 



S. Aurelii Augustini 



sunt, sed aduertendum potius quinam isti sint et ad quam 
rem selecti uideantur. 

CAPUT II. 

Qui sint di selecti, et an ab officiis uiliorum deo- 
rum habeantur excepti. 

Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione com- 
mendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apol- 
linem, Mattem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum 
patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Miner- 
uam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti 
duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utmm 
propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntnr, 
an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus 
exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administran- 
tur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi 
plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. 
Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde 
illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distri- 
buta numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et 
Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso 
semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae 
hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso 
semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellan- 
tur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus prae- 
est, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam 
tiuorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni 
idem auctor adsignat, quae in dis selectis etiam regina est 

1 isti sunt e 11 nomina l 12 dicantur, a m. 2 ex u corr., I 

13 eis est l is C; eis om. q 14 exibitus e m[aiora] f litterae 
inclusae m. 2 in ras., C; maior d 16 plebem iam l 17 ipse] ibi a 

bi 

18 cuncta opera illa v 20 iliber, bj m. 2, C maref, f m. 2 f e 

* n 

22 ips C 23 liberetur, n a correctore superscript., C 24 floribus, in 
margine X fluoribus, e 26 liberof electortl, erof m. 2 in ras., e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 2.3. 303 

et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua 
eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, 
Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puer- 
perio largiuntur. Et nimirum multo plus praestarit, cum sint 
6 ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto 
sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero 
geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri con- 
parandum? 

CAPUT III. 

ioQuam nulla sit ratio, quae de selectione quorun- 
dam deorum possit ostendi, cum multis inferiori- 
bus excellentior administratio deputetur. 

Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima 
conpulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recon- 

w dit, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim 
selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert 
selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eius- 
dem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae 
Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc 

20 non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad 
eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus 
obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et 
ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora 
sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut 

» enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt 
lus, quae sine intellectu adque ratione ut pecora uiuunt et 
sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his, 

1 luciana e 2 Ibi] ipsi l et om. C l 3 sensus Cabdelpqk 2 Fv; 

h 

sensu k l ; sensum a Domb. 4 etii/mirU d nimi/rum, o eras., C 
5 tot illi v 6 quid et illud 6, 6 in fine uersus m. 2, l 7 geritur, i 
tx e corr., C 11 ostendi quorundam tamen multis inferioribus admini- 
stratio deputetur p 15 partione e enim sup. lin. C 17 satumus e 
19 hoc codd.; haec v 23 tantillis C; tantum illis e 24 quantum e 
uincOncuntur C 



Digitized by Google 



304 



S. Aurelii Augustini 



quae nec uiuunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter 
selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensifi- 
cator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor 
et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera semi- 
num commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum s 
est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta 
non dantur a dis selectis, sed a quibusdam incognitis et 
prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium 
initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod 
aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium semi- 10 
num Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non 
posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emitten- 
dorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse, quae 
ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et 
pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus 15 
feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant 
de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium 
quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adten- 
dant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci 
in terra et ex terra est; uiuere autem adque sentire etiam 20 
deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno adque 
Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sen- 
sibus adminiculantur, quur non deus ille, qui facit omnia 
uiuere adque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, 
uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid 25 
opus est Vitumno adque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae 
ac sensibus uniuersaliter praesidet. his quasi famulis ista 
carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi 

8 admis8or . . seminis m. 2 in marg. I 5 seminare cogitare e in- 

dignum est cogitare v 8 si om. e responderetur e 10 aperiat 

" d b 

concepta homini merito e 12 et omnium e 14 af> sustitueudos l 

pertinent om. I 15 parcendorum l 16 partibus C l bl 17 et 

om. I 19 conlocaturi l et seminibus e 22 uiaiscunt ae 24 etiam 

usque ad munus om. C l 25 partibus Cb delp qak 26 sij sibi l 

27 ac C ab delp q; et v Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 3. 



305 



selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi 
ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt 
seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta 
et regina louisque et soror et coniunx; haec tamen Iterduca 

5 est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et 
Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris 
bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quid- 
quam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, 
quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter 

io carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris 
deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. 
Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista 
minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim 
dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam 

i5 memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, 
qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria 
sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male 
cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; 
Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute 

ao dicam? quid de Felicitate? dequibus in quarto libro plura 
iam diximus; quas cum deas habereut, nullum eis locum inter 
selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, 
uni effectori mortium alteri receptori. 

Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim dis 

25 pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tam- 
quam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a 
quibusdam dis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multa 

20 c. 21; 23 

3 selegendi l 4 et soror C; et om. rell. v Domb. coniunx C aep 

6 deona l 7 selectas a quae quasi a quicquam C 2 (c ex d 
corr.), d e; quiddam l; om. a 8 praestare a potest Cabdelpqakf; 

e 

possit v Domb. (cf. 149, 5. 168, 4. 287, 9) 10 carperet C 13 mu- 
nita e 20 plura om. C 21 quas om. C l 23 affectori e 25 etiamj 
et l 26 senatum sup. lin. I 27 multa C ab delp ah f; multo q v 
Domb. 

XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 20 



Digitized by Google 



306 



S. Aurelii Augustini 



maiora adque meliora administrari quam ab illis, qui selecti 
uocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo 
administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis in- 
notescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit 
etiam ipse Varro, quod dis quibusdam patribus et deabus 
matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Feli- 
citas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod 
ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: 
saltem inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, 
quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere 
acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in dis selectis tenere 
apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando 
eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, 
sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae 
potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam 
ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: c Sed profecto for- 
tuna in omni re dorainatur; ea res cunctas ex libidine magis 
quam ex uero celebrat obscuratque.' Non enim possunt in- 
uenire causam, quur celebrata sit Venus et obscurata sit Vir- 
tus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec con- 
paranda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures 
adpetunt, plures enim Venerem quam Virtutem: quur celebrata 
est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere 
humano plures adliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, 
qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat 
artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur 
semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud 

16 Cat. 8 

2 in m. administrationes orn. e 3 populis magis v 4 eos] deos l 
6 ignouilitas C 8 fortuito C l abelpuk l ; fortuitu CPqWfv per- 
uenerint e 11 accederet C 12 possit a 14 cultores eorum C 
17 re sup. Un. C 18 iuuenire possunt p 19 causas a 20 ab istie 
ambarum v 24 allicit b; illiciat e 25 inuenies b qui non habeat 
codd. excepto C, in quo non habentem 27 propter ante quod om. a l 
id propter quod l; propter sup. lin. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 4. 307 

fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum 
ista selectio, quur dea Pecunia Mineruae praelata non est, 
cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum 
sapientium est ista distinctio, quur non praelata est Veneri 
Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, 
ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in 
omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex 
uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut 
temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos 
uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos 
quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse 
non posset, nibil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam 
putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae 
alios nobiles faciens nobilitata non est. 

CAPUT im. 

Melius actum cum dis in ferioribus, qui nullis in- 
famentur obprobriis, quam cum selectis, quorum 
tantae turpitudines celebrentur. 

Gratularetur autem dis istis selectis quisquam nobilitatis 
et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos 
magi8 ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam 
illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur 
obprobriis. Kidemus quidem, cum eos uidemus figmentis 
humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, 
tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam 
opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum 
exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto per- 
fici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitu- 
dini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile 

5 praeferat ratio C ab d elp q; ratio praeferat v Domb. 6 ipsa et l 
« 

8 obscura§.qu§ C 9 teme//rario, ra eras. C 11 illac l 12 possit la 
16 infamanturj? 18 celebranturp 19 gratuletur c 22 et illam C 2 e 
infirmam bepqk f 28 alter C l 

20* 



Digitized by Google 



308 



S. Aurelii Augustini 



discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile 
cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquara reperitur 
deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit in- 
famem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam 
contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera s 
descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. 
De lano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod ad 
probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit 
et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem 
benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam i« 
ciuitates singulas conderent, iste Ianiculum, ille Saturniam. 
Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris adpetitores, cuius 
uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa 
deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam qua- 
drifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt, i* 
ut, quoniam plurimi di selecti erubescenda perpetrando ami- 
serant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior 
appareret? 

CAPUT V. 

De paganorum secretiore doctrina physicisque a> 

rationibus. 

Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, 
quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae 
specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic 
Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et » 
insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent 
hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi 

•r 

3 quin e 1 in ante crimine e 2 traxit, er m. 2, e 6 peruenerunt l 

i 

7 ad probrum C x ablp q; aprobrtl d; ab obprobrum, in marg. ad pbfl, 

ob . i 

e; ad probrum C 2 ; ad opprobrium af 8 ut innoc. e 9 flaghsq; l 

13 mon8truo8a e l 16 ut om. I erubescendo C 1 perpetrando 

om. C 1 amiserunt a; /miserant, a eraso, d 17 innocentior//es sed 

tanto e 22 istorum p 23 altiores C 26 fincxisse l 27 hi qui ad- 

issent sup. lin. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 5. 



309 



ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui 
simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod 
mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est 
inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notan- 

5 dorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod 
significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; 
ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, signi- 
ficari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista 
soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos. 

io Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus pene- 
trauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o horao acutissime, 
num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, 
qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simu- 
lacra constituerunt, et metum demserunt ciuibus suis et erro- 

16 rem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obser- 
uasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra 
posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquis- 
simi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de 
simulacris non constituendis, interim uerum, timoris silentio 

w premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis 
mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima 
tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) 
per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo 
facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius 

25 conditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem 
animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae 

1 ac om. C; hac d qui, i in e corr. f C 5 libri ae deo enopho- 

im 

rum l; Hberi edei denophorU d 6tenGphoram C; deminophorum, in 
tnarg. mynophoru, e 8 rationabilem l eum C uasae e 11 o 

Un 

om. d 12 intif C 13 quja e subrie C hic l 15 sine om. C l 
16 hic e ut . . posteriores om. e 17 Nam si essent et illa, illa ra- 
dendo ut uidetur in illi corr., q et om. C l 18 coluisset C l 19 in- 
terim] interemissent eq uero C; ueri a 2 silentio om. a 1 22 tua 
tamen tam abdepq Domb.; tamen om. C; tamen tua tam Iv 23 a 
quo facta est mp. lin. C 25 nec qui est sup. lin. C 26 beata fit 
anima a; fit anima beata v 



Digitized by Google 



310 



S. Aurelii Augustini 



non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista 
mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequun- 
tur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam 
mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam 
eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem. cui plurimum » 
tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere 
potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc 
libro, quem de dis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus 
utrum per interpretationes physiologicas possit ad hanc natu- 
ralem referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: 10 
et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis ab- 
iungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec 
ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque 
ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et ani- 
mam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime 15 
circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpreta- 
tiones eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me 
oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia de- 
monstrabunt. 

1 poterit e 2 qualia sup. Un. C secuntur Ce 3 anim,mundi C 
4 tanta ex tota" corr. e 5 cui multum q 7 praeloquitur »1. 1 in 
marg. e in hoc libro, quem . . . ultimum sic Domb. mutato uerborum 
ordine; in hioc libro, in quo uidebimus utrum per interpr. phys. possit 
ad hanc naturalem referre ciuilem, quam de diis selectis ultimam scripsit 
C et 8%c rell. et v nisi quod possit post naturalem habent et sic Domb. (cf 
VII, c. 17: in tertio porro isto de dis selectis, posteaquam praelocutus est 
quod ex naturali theologia praeloquendum putauit e. q. s.) 9 possit] 
iussit q 10 poterit l 11 hab ea C 12 quando nec ista uera est 
sup. lin. C 15 et abiect. I fallacior b 16 circa] erga l 17 ne- 

T 

cessaria codd.; necessario v 18 enocleate C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. c a p. 6. 



311 



CAPUT VI. 

De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum 
animam esse mundi, qui tamen in partibus suis 
habeat animas multas, quarum diuina natura sit. 

5 Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praelo- 
quens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci 
uocant %6o(iov, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut 
bominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab 
animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum 
10 sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum 
confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mun- 
dum diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum 
bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum; 
e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, 
15 infimam terram; quas oranes partes quattuor animarum esse 
plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra 
mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae 
aetherias animas esse astra ac stellas; eos caelestes deos non 
modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum 
20 et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed 
eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et ge- 
nios. Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione propo- 
sita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis 
philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, 
25 cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante 
Deo uero quod restat inpleuero. 

3 mundi esse p 4 natura] nulla p 5 adhuc om. oc 7 chofmon l 

huc C l et hunc, in marg. et und, e 8 ex corde et anima etiam 
tamen q 10 confiteri unum v 13 aere" e terram aethera 

om. V 14 era C 17 ab C; a aeq ad, in marg. usq; C; usque 
ad e; usque a 18 aetherias Cbelakf; aethereas apqv astra 

intellegi esse om. b x eas e 20 aerias codd.; aereas v 

21 hereas e 22 pposita e 



Digitized by Google 



312 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT VII. 

An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo 
numina separari. 

Ianus igitur, a quo sumsit exordium, quaero quisnam sit. 
Respondetur: Mundus est. Breuis haec plane est adque aperta 
responsio. Quur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, 
fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter 
initia et fines duobus istis dis duos menses perhibent dedi- 
catos praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput 
est Martius. Ianuarium Iano, Februarium Termino. Ideo Ter- 
minalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit 
sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen 
accepit. Numquid ergo ad mundum, qui Ianus est, initia 
rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus 
praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt, 
in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista uani- 
tas, in opere illi dare potestatcm dimidiam, in simulacro 
faciem duplam? Nonne istum bifrontem raulto elegantius inter- 
pretarentur, si eundem et Ianum et Terminum dicerent adque 
initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui 
operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu 
actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem. 
Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur 
intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat 
non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari 
putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, 
solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent 

3 nomina Cp 4 sumpsit, in marg. fumit, e exordiom C 5 est 

V 

haec plane l 7 finis C qem C 9 ppter e decjm, j m. 2, C 
capud e 10 et 11: febroarium, febroario l 12 februm C ab delp q 

o.kf; Februum v 13 quia ela 15 pficeretur c 1 22 acthris C; 

agittionis, in marg. actionis e pfpicit, m. 2 ex pficit corr., I 24 in- 
tentio m. 2 in ras. e 25 incoari C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 7. 8. 313 

Terminum eumque ab dis selectis non alienarent. Quamquam 
etiam nunc cum in istis duobus dis initia rerum temporalium 
finesque tractantur, Termino dari debnit plus honoris. Maior 
enim laetitia est, cum res quaeque pprficitur; sollicitudinis 
s autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem, quem 
qui aliquid incipit maxime adpetit intendit, expectat exoptat, 
nec de re inchoata, nisi terminetur, exultat. 

CAPUT VIII. 

Ob quam causam cultores Iani bifrontem imagi- 
10 nem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadri- 
frontem uideri uolunt. 

Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas 
eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, 
cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum 

i5 Graeci oopavov appellant, et nonnulli, inquit, poetae Latini 
caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse 
aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. Ecce quo 
perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel 
Graecum uel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad 

20 uitam aeternam? Propter solas saliuas colatur hic deus, qui- 
bus partim glutiendis partim spuendis sub caelo palati utraque 
panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo 
non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel ad- 
mittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro 

25 ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, 
uelle mundi simulacrum conponere in Iano propter solum 

15 Cic. deor. nat. II, 18 
1 a b v electis usque ad l. 2 duobus dis in infer. marg. C 8 tra- 
ctan///|tur erasis litteris tan, C terrainum l 1 4 laeticia e 5 nem C 

o 

7 inchata C; incoata P ex/ultat, f eras., C 10 finxerunt p qua- 
driforme Cp 15 oranon C l a l l 19 ad ante uitam sup. lin. C 
20 aeternam] perpetuam l saliuas sup. lin. C 21 gluttiendis Cd 
spuendis Cbdeaf; exspuendis alpqvDomb. 24 a om. e 25 gut- 
tore C 26 uel e in om. e 



Digitized by Google 



314 



S. Aurelii Augustini 



palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum uero 
eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad 
quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet 
mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus 
est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est 5 
siraulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia 
etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus in- 
tellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septen- 
trionis et Austri, sicut illum quadrifrontem dicunt geminum 
Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non 10 
habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et 
exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, 
sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuene- 
runt, nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui 
praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra 15 
fauces patent. Et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla 
eifugit anima, nisi quae audit ueritatem dicentem: Ego sum 
ianua. 

CAPUT VIIII. 

De Iouis potestate adque eiusdem cum Iano con-» 

paratione. 

louem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem uelint in- 
tellegi, exponant. c Deus est, inquiunt, habens potestatem cau- 
sarum, quibus aliquid fit in mundo.' Hoc quam magnum sit, 
nobilissimus Vergilii uersus ille testatur: 25 
Felix qui potuit rerum cognoscere causas. 

17 Io. 10, 9 26 Georg. II, 490 

1 nonabet e 3 expectet et e 7 solet totus l 8 nominas t 
septemtrionis C 2 9 illum C ab d elp q 2 k l fv; illi q l ak 2 Domb. di- 
cunt////, geminum, eras. illum, C 13 bifronti C delpk f; bifronte 
abqv Domb. quid l /ore, eraso h ut uidetur, C 15 ppt e l 

u 

guttoris C sinixtra l l 16 ianas C 22 uellent C l ; uellint d 
25 uirg. C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 9. 315 

Sed quur ei praeponitur Ianus? hoc nobis uir ille acutissimus 
doctissimusque respondeat. 'Quoniam penes Ianum, inquit, 
sunt prima, penes Iouem summa. Merito ergo rex omnium 
Iuppiter habetur. Prima enim uincuntur a summis, quia, licet 
5 prima praecedant tempore, summa superant dignitate.' Sed 
recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; 
sicut initium facti est proficisci, summum peruenire; initium 
facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic 
in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam 

io hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae 
autem, quae dantur Ioui, efficientia sunt, non effecta; neque 
ullo modo fieri potest, ut uel tempore praeueniantur a factis 
initiisue factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam 
illa quae fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, 

i5 non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Ioui tribuunt. 
Sicut enim nihil fit, ita nihil iuchoatur ut fiat, quod non 
faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt 
omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque 
rerum, si Iouem populi appellant et tantis contumeliis tamque 

*o scelestis criminationibus colunt, taetriore sacrilegio sese ob- 
stringunt, quam si prorsus nullum putarent deum. Unde satius 
esset eis alium aliquem louis nomine nuncupare, dignum 
turpibus et flagitiosis honoribus, subposito uano figmento 
quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur subpositus 

25 lapis, quem pro filio deuoraret), quam istum deum dicere et 
tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et 
per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium naturalium- 

2 sunt inquit C 4 a sup. lin. I 5 precedunt e 7 est prof. . . . 
facti om. p l peruenire . . . summum om. b l 8 incoeptio v 9 in 

ti 

sup. lin. I inia C 12 praeueniantur, ue m. 2 in ras., C 16 fiat. 
quam illa que fccit qd non faciens causa. causa pcesserit (sic) e 17 causa, 
in marg. causam C hinc d 18 factarura, in marg. facturard, e 

Ii 

naturarumque reruin, omisso naturarum, e 21 sacius e 27 naturam 
Domb. in utraque editione (typothctae errore?) 



Digitized by Google 



316 



S. Aurelii Augustini 



que rerum causas summas habentem et suas causas bonas 
non habentem. 

Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Ioui tri- 
buant, si Ianus est mundus. Deos enim ueros animam mundi 
ac partes eius iste definiuit; ac per hoc, quidquid hoc non 5 
est, non est utique secundum istos uerus deus. Num igitur 
ita dicturi sunt Iouem animam mundi, ut Ianus sit corpus 
eius, id est iste uisibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit 
quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus 
non est deus uel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes 10 
eius. Unde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse 
animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut 
hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ex 
animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum 
sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est i* 
deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, 
ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo 
Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iouem, ut deus 
esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis 
enim Ioui uniuersum solent tribuere; unde est: 20 

Iouis omnia plena. 
Ergo et Iouem, ut deus sit et maxime rex deorum, non 
alium possunt existimare quam mundum, ut dis ceteris se- 
cundura istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam 
quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, 25 
quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus 
hi sunt: 

Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque 
Progenitor genetrixquo deum, deus unus et omnes. 

21 Verg. Ecl. 3, 60 

4 est ex ei* corr., e deus C 1 uerus C 5 quicquid e l 10 ani- 
mam C 14 deum sup. lin. C 22 ut rex e 25 saroni V 27 hii l 
28 rerum regumque q deumque] repertor in ras. b 29 genitrixque q t> 
oranis a 2 e v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 10. 317 

Exponuntur autera in eodem libro ita: cum marem existimarent 
qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iouemque esse 
mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere, 
'cum causa, inquit, scripsit Soranus: Iuppiter progenitor gene- 
trixque; nec minus cum causa unum et omnia idem esse; 
mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt.' 

CAPUT X. 

An Iani et Iouis recta discretio sit. 

Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit 
unusque sit mundus, quare duo di sunt Ianus et Iuppiter? 
Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra 
dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primor- 
diorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: 
numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potesta- 
tes aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo 
iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum 
ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num 
propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primor- 
dia causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant, 
etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cogno- 
mina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes, 
ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae adque diuersae 
sunt, ex quibus pauca commemoro. 

1 ita cum C ab delp q; ita ut eum v Domb. extimarent e 3 se- 
mina sup. lin. C emittere eqv; mittere Cabdlp rece- 

pere C 4 cum C d l; qua ab eqv Domb. ; in qua p 5 minus, in 

quif 

marg. mirtt e 10 unufq;, quif m. rec, a 11 seorsum . . seorsum aelpq 
habent templa seorsus sup. lin. C quare seorsum aras a 12 diffi- 
roilia, diffi in maiore spaiio m. 1 in ras., C alia/eft, m. 2 corr. ex 
aliuf eft, e 13 ista Iouis Domb. 1 15 sq. iudices duo aut dicuntur duo e 

18 propter e illum, in marg. illos, e duos////deos, eraso bis po- 
sito deos, C 19 et causae e 



Digitized by Google 



318 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XI. 

De cognominibus Iouis, quae non ad multos deos, 
sed ad unum eundemque referuntur. 

Dixerunt eum Victorem, Inuictum, Opitulum, Inpulsorem, 
Statorem, Centumpedam, Supinalem, Tigillum, Almum, Rumi- s 
num et alia quae persequi longum est. Haec.autem cognomina 
inposuerunt uni deo propter causas potestatesque diuersas. 
non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse coegerunt: 
quod omnia uinceret, quod a nemine uinceretur, quod opem 
indigentibus ferret, quod haberet inpellendi, statuendi, stabi- it 
liendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum 
contineret ac sustineret, quod aleret orania, quod ruma, id 
est mamma, aleret animalia. In his, ut aduertimus, quaedam 
magna sunt, quaedam exigua; et tamen unus utraque facere 
perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum 15 
adque primordia, propter quas res unum mundum duos deos 
esse uoluerunt, Iouem adque Ianum, quam continere mundum 
et mammam dare animalibus; nec tamen propter haec opera 
duo tam longe inter se ui et dignitate diuersa duo di esse 
conpulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter w 
illud Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod aniraalibus 
mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere 
quam Iouem, praesertim cum esset etiam diua Rumina, quae 
in hoc opus adiutorium illi famulatumue praeberet. Cogito 
enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse t$ 
quam Iouem, secundum illos Valerii Sorani uersus, ubi 
dictum est: 

1 C. XI numerus in C iuxta uerba Haec autem /. 6 extat 4 inpul- 
torem C l d, inpulttorem l 5 tigillim d alma m. 2 tn marg. C 
11 resupinandi sup. lin. C tigellus C 12 quod ruma] quorumma l 
15 propinquiores a 17 quam, a m. 2 in e corr., e 18 haec duo 
opera v opera om. C 20 sq. propter illud Cv; propter hoc rell. Domb. 
22 dicere e l 23 etiam esset q etiam om. I diu//a, in eras., I 

24 famulatumue, in marg. stabulatum, e 26 ualeri l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 11. 12. 319 

Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque 
Progenitor genetrixque deum. 

Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse 
quaerentibus ipse inueniatur esse etiam illa diua Rumina? Si 
s enim maiestate deorum recte uidebatur indignum, ut in una 
spica alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret: 
quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis 
alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum 
sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem 

io cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi 
quia ipse est etiam ipsa Ruraina; Ruminus fortasse pro sugen- 
tibus maribus, Rumina pro feminis. Dicerem quippe noluisse 
illo3 Ioui femininum nomen inponere, nisi et in illis uersibus 
'progenitor genetrixque' diceretur, et inter eius alia cognomina 

i5 legerem, quod etiam Pecunia uocaretur, quam deam inter illos 
minuscularios inuenimus et in quarto libro commemorauimus. 
Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, quur non et 
Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, 
ipsi uiderint. 

20 CAPUT XII. 

Quod Iuppiter etiam Pecunia nuncupetur. 

Quam uero eleganter rationem huius nominis reddiderunt! 
4 Et Pecunia, inquiunt, uocatur, quod eius sunt omnia\ 0 
magnam rationem diuini nominis! Immo uero ille, cuius sunt 
25 omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. 
Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est 
pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine 

16 c. 21 

3 et dictus est q 4 diua om. e 5 maiestati e 6 folliculos c 2 

11 est, in marg. cet, e 14 alia eius v 16 minuscularinos e et] 
aut e 21 nuncupatur p 22 eliganter, i m. 2 ex e corr., C 23 in- 
quiunt C ab delpv; inquit q a 1 k l Domb. nomina l 24 diuini/, 
f eras., C numinis e 25 uilissime///// !/// et contum., erasis, quae 
bis posita erant et con tum, C nuncupafitur c 



Digitized by Google 



320 



S. Aurelii Augustini 



pecuniae possidentur? Sed nimirum hoc auaritia Ioui nomen 
inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deura, 
sed ipsum regem omnium sibi amare uideatur. Longe autem 
aliud esset, si diuitiae uocaretur. Aliud namque sunt diuitiae, 
aliud pecunia. Nara dicimus diuites sapientes, iustos, bonos, s 
quibus pecunia uel nulla uel parua est; magis enim sunt 
uirtutibus diuites, per quas eis etiam in ipsis corporalium 
rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes uero auaros, 
semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias 
habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia nou 10 
egere non possunt. Et Deum ipsum uerum recte dicimus 
diuitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque 
et diuites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicun- 
tur pauperes pecunia carentes ; sed interius diuites, si sapientes. 
Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum 15 
eius rei nomen accepit, *quam nemo sapiens concupiuit'? 
Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad uitam 
pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector 
non ab eis Pecunia, sed Sapientia uocaretur, cuius amor 
purgat a sordibus auaritiae, hoc est ab amore pecuniae! 20 

CAPUT XIII. 

Quod, dum exponitur quid Saturnus quidue sit 
Genius, uterque unus Iuppiter esse doceatur. 

Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri refe- 
rendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum 25 
hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates 
existimantur, siue cum uis animae, quam putant per cuncta 



16 Sall. Cat. 11 

4 esset aliud e sint l 6 pecuniae C praua V 8 satis lq 

9 et|et C 11 non possunt, non sup. Un., I 13 et om. e l 18 per- 

r«t i 

tine C 23 Genius] ianus p docetar p 25 nanis C opinio 
plurimorum sup. lin. C 26 ipse sint a x bdelakf; ipsi sint C; ipse 
sit a 2 p q v 



Digitized by Google 



Deciuitatedeilib. VII. cap. 13. 14. 321 

diffusam, ex partibus molis huius, in quas uisibilis mun- 
dus iste consurgit, et multiplici administratione naturae 
quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et 
Saturnus? 'Unus, inquit, de principibus deus, penes quem 
sationum omnium dominatus est.' Nonne expositio uersuum 
illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et 
eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est 
igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est 
Genius? 'Deus, inquit, qui praepositus est ac uim habet 
omnium rerum gignendarum.' Quem alium hanc uim habere 
credunt quam mundum, cui dictum est: 'Iuppiter progenitor 
genetrixque?* Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuius- 
que animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, 
talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique 
reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus 
esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si 
omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut 
sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absur- 
ditas ipsa conpellit, restat ut eum singulariter et excellenter 

> dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per 
hoc Iouem. 

CAPUT XIIII. 
De Mercurii et Martis officiis. 

Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas 

> partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non in- 
uenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, 
sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius 
si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi 

2 ammin. I 3 numina C quid . . . Saturnus om. a l 4 princibua C 
5 omniam sup. lin. C 6 ualeri Cl 7 mittere Cabdep; emittere 
Iqv (cf. supra 317 \ 3) 13 rationalem m. 2 in fine uersus l 17 df. 
et omnis ujri apimu? et omnis uiri animus genius C omnes et 

animos e 2 18 etsi e 25 mundi partes C elemen C 26 saltem 
eos e 27 amrain. dl 

XXXX Aug. opera Sectio V para I. 21 



Digitized by Google 



322 



S. Aurelii Augustini 



deorurn dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur 
aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdura 
est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa 
perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum 
pueros, sed etiam pecora, unde Kuminus cognominatus est, 5 
Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo 
pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc 
idem ipse est Iouis adque Mercurius. Quod si sermo ipse 
dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur, 
ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur 10 
appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo 
c £p(j.f^ Graece, quod sermo uel interpretatio, quae ad ser- 
monem utique pertinet, !p|i.Yjveta dicitur; ideo et mercibus 
praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius; 
alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri 15 
per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem 
omnia cogitata enuntiantur) — si ergo Mercurius ipse 
sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum 
sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, inmundis sup- 
plicando spiritibus possidentur ab eis, qui non di, sed daemo- so 
nes sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem 
mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque 
naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum 
et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, 
Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est r> 
Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, 
quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso 
uocetur deus. 

T 

2 accipit ade 5 pecora//////, eraso uocabulo repetito, C 6 coram C 
quo C d; qua ablp qak; quia e f 12 utique ad sermonem v 13 her- 
raenia codd. 17 nuntiantur C x 19 n^c punctis deletum C 22 agere e 
24 optabilius C l a l b d e Ip a k f; optabili/s C-; optabile eis a 7 qv 
27 tam deus om. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 15. 



323 



CAPUT XV. 

De stellis quibusdam, quas pagani deorum suorum 
nominibus nuncuparunt. 

Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere 
5 nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam 
itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et 
tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et 
tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium 
uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae 

10 ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam 
Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos 
tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum 
enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut 
solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri 

15 tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud 
opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem 
dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur clari- 
tate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto 
est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae 

20 putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior. 
Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Satur- 
nus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem 
Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod 
non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem 

25 obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non 
accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in 
illo sunt: et Iouis mundus est et habet tamen. An iste causam 
suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet 
inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter 

30 solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant» ut 

4 quae C 12 contendant om. C 1 , vn marg. m. 2 contendunt 24 ca- 

pitulio C 25 est pennissus obtinere v 26 si] nisi b 2 ; sed dp quia 

i 

C b d Ip; propterea quia aeqv Domb. omnis C 27 iouf C 30 solas 
om. C 

21* 



Digitized by Google 



324 



S. Aurelii Augustini 



eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non 
sunt partes mundi, sed actu$ hominum: quur Arieti et Tauro 
et Cancro et Scorpioni ceterisque huius modi, quae caelestia 
signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus 
constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata, s 
ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, 
nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non 
dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios 
habuerunt? 

CAPUT XVI. 10 

De Apolline et Diana ceterisque selectis dis, quos 
partes mundi esse uoluerunt. 

Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen 
ut in aliqua parte raundi statuerent, ipsum etiam solem esse 
dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum 15 
praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat >, 
et ideo ambos sagittas habere. quod ipsa duo sidera de caelo 
radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, 
Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terre- 
nam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praepo- 20 
nunt seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum 
liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum 
refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus 
est 'progenitor genetrixque', quod omnia semina ex se emitte- 
ret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam 25 
eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam 
terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas 
causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum 'progenitor 

r 

1 ferao C 3 fcorpio C d huiuscemodi l 4 stillis C sed et e 

a 

5 istjf m. 2 corr. e 8 ne om. e 14 in sup. lin. I 17 ambas e 

ten 

sagistas e 1 18 perteudunt l; perdant e 19 horcura Ce 20 prae- 

ponunt, tn marg. pponunt, e 21 uel illum ante masc. mp. lin. I 
r 

24 exemitteret d emitteret qv; mitteret Cabelp 25 receperjt C { 
matrem etiam l 26 gerere d 28 tribuunt rerum v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 16. 17. 325 

genetrixque deum\ quia secundum eos totus ipse mundus 
est Iouis. Mineruam etiam, quia eam humanis artibus prae- 
posuerunt nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, ean- 
dem uel summum aethera uel etiam lunam esse dixerunt. 

5 Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt, 
qu6d ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui per- 
tinet ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vul- 
cani est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes 
istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam 

io uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem, 
partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem, ut 
Lunam, uel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum 
deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciuni 
Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mun- 

i5 dus enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola 
stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum 
causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem 
uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus aether et Mi- 
nerua itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existi- 

20 mant. Unam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est 
mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna 
et Ceres. 

CAPUT XVII. 

Quod etiam ipse Varro opiniones suas de dis 
25 pronuntiarit ambiguas. 

Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera 
non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae 

1 mundu8 ipse v 2 qui / artibus] mentibus a 3 nec po- 

dam 

nerent correctoris m. in marg. infer. C 6 pertineat e 9 quibuf,uniu. C 

ut 

10 sic C 11 ut lunam ab delp qk f; uel lun. C; et lun. v Domb. 
12 unum . . . aliquando om. V 13 plures om. e 14 iuppiter ipse e 
16 inuno e 18 ethaere. minerua C 23 c. XVII cum superiore co- 
haeret in C 25 pronuntiauit p 26 et cetera e 27 sed potius in- 
plicant om. C 1 



Digitized by Google 



326 



S. Aurelii Augustini 



opinionis inpulerit, ita huc adque illuc, hinc adque illinc 
insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de oranibus dubitare quam 
aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum 
de dis certis cum absoluisset librum, in altero de dis incertis 
dicere ingressus ait: 'Cum in hoc libello dubias de dis opinio- 
nes posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari 
oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci 
possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem, 
quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam 
suminam.' Ita non solum istum de dis incertis, sed etiam 
illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de dis 
selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia 
praeloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiae 
uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non duce- 
bat rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: 
De dis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedica- 
uerunt eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro 
scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, 
non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, 
dei scire\ Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime 
creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepi- 
dus pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. 
Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, 
caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, adque 
huius modi cetera, sicut hanc totam molem adque naturam 

1 illuc hinc in ras. C adque illinc in] m. 1 sup. lin. C 4 ut 
editur mss.; cum de diis certis v 5 ingressus, in m. 2 in ad corr., e 
6 putabit m. 2 in ras., in marg. que putabit, e; putab/i/t, radendo ex 
putabunt corr., d; putauit C a 1 1 9 que, e in o coir. I perscribam 
a 2 ; praescribara C a x b delp omnia ut ad] omnia aut p ad aliquam 
delqa; ad om. Cabpkf 10 istud Z 1 certis l 11 ceteris e 
12 theologiae l 18 colophonios f Domb. scribit C adelp qv; 
scripsit b Domb. 19 est enim C; enim est rell. v 20 nec . . . opina- 

ta 

tarum m. 1 tn marg. y e 21 opinarum l; opinandarum C 23 esse 
ante mundum om. I 25 huiusce modi e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 18. 327 

ui quadam inuisibili ac praepotenti regi adque administrari 
certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, 
quod mundus ipse esset, aut de Saturno inuenire, quo modo 
et Iouis pater esset et Ioui regnanti subditus factus esset et 
5 cetera talia. 



Quae credibilior 



CAPDT XVIII. 

causa sit, qua 
inoleuerit. 



error paganitatis 



De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homi- 

io nes fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos 
esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra 
et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas homi- 
num daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo 
longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et 

15 ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri 
potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens 
et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste 
interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, 
quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen 

20 quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam 
Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim 
semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed 
cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas 
uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines 

25 acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uani- 
tatem dolere cogamur. 

1 ui] ut C inuisibilia ac Cd 2 certe e l 3 ipse sup. lin. I 

aut esset m. 1 in marg. e 4 reg//nanti, na eras., C 9 cre- 

dib. redd. om. d uerbis Cum perhibentur incipit c. XVIII in C 

11 eius C x bdlp; eorum C 1 (in marg.) t aqk 2 / 12 j>pter, in marg. 

V 

per, e 14 orantibus l l 19 est] ed e quem l 1 22 geA?nerator C 



Digitized by Google 



328 



S. Aurelii A u g u s t i n i 



caput xvim. 

De interpretationibus, quibus colendi Saturni 
ratio concinnatur. 

'Saturnum, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum 
deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod s 
illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit, 
manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam 
utilitas arandi esset inuenta.' Saturnus ergo dici debuit ipsa 
terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae 
genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda 10 
redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid 
hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba cooper- 
tum est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod 
gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui 
glebam obposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent 15 
oblata gleba ablatura Iouem, ac non potius gleba semen 
operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo 
semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dice- 
batur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas inter- 
pretantur, non inueniunt quid sapienter dicatur? 'Falcem habet, w 
inquit, propter agriculturam. > Certe illo regnante nondum erat 
agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut 
idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his 
uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem 
sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat w 
otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo 
dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, 
et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium 
seminum optimum est genu3 humanum. De hac crudelissima 

4 Sat. quid dixerint l 6 glaeua C l 7 serendas e 9 quod e 10 nata 
semina] seminata e 12 gleba/, m era«., C 13 numquid, quid m. 2 
sup. lin., I quo e l 14 coopertum est sup. lin. I qui w. 2 in 
marg. C 15 abstulit / 16 oblatam glebam p 22 priora eius] eius 
peiora p 23 idem] enim a fabulas q 24 falces b 28 maio- 
ribus e 2 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 19. 20. 



329 



uanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius aduertamus 
adque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum 
uerum, uiuam, incorpoream incommutabilemque naturam, a 
quo uita in aeternum beata poscenda est; sed earura esse 

6 fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus adque 
mortalibus. 'Quod Caelum, inquit, patrem Saturnus castrasse 
in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes 
Caelum semen esse diuinum\ Hoc propterea, quantum intellegi 
datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Sed ecce, 

io Saturnus si Caeli est filius, Iouis est filius. Caelum enim esse 
Iouem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quae 
a ueritate non ueniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa 
subuertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco uocabulo 
significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest 

i5 esse fecundum. Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et 
ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus 
cnm tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec di alii requi- 
runtur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rur- 
sus, quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno 

20 nihil dixerit. 

CAPUT XX. 

De sacris Cereris Eleusinae. 

In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae 
aput Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil 

25 interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres 
inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et 

• hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum 
defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret, 
exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsani 

so fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus 

2 uerum deum v 4 possidenda a 12 a om. e 13 chronon 
C ab d elpk; choronon /; chyronon q; cronon a; Kpovov v appellant 

diem quod q 17 requ/iruntur, i erasa syllaba ae, C 23 illeleus. C 

0 

elusina e 26 horco l 2 28 sterelit. e 29 exhortara l 30 horcus P 



Digitized by Google 



330 



S. Aurelii Augustini 



abstulerat et aput inferos detinuerat; quae res cum fuisset 
luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, 
Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia 
constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae 
nisi ad frugum inuentionem non pertineant. s 

CAPDT XXI. 

De turpitudine sacrorum, quae Libero celebra- 

bantur. 

Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc 
non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo prima- 10 
tum uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefece- 
runt, ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere 
propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam 
hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quo- 
niam multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit 15 
sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in 
eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquan- 
tum uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. 
Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore 
magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque » 
in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus 
Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis 
flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum 
transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro 
inhonesto matrem farailias honestissimam palam coronam 25 
necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus 
fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio repel- 

1 de[tinuerit, tinuerit m. 2 in ras., e; obtinuerat l 3 redita C ex- 
hortam l 9 libri l 10 quodammodum C priuatam uim q l a 
11 obtinet a 12 peruenerunt l 1 13 superb. istorum v 14 hebit. 
(7 2 e 20 plaustellis, au m. 2 ex o corr., C; plastellis d 21 lau/ino, 

o 

n eras., C; lauino l a; lanuino adepk; lanuino b; lanbino / unus 
Cabdelp; uni q; uno / 27 pro euentibus Cde-p; prouentibus 
ab e x Iqak/v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 21. 22. 331 

lenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec 
meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. 
Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse 
seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda 
s anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae desti- 
tuta ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prosti- 
tuta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum dae- 
monum turbis conuiolandam polluendamque praeberet. 

CAPUT XXII. 

io De Neptuno et Salacia ac Venilia. 

Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam in- 
feriorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est 
et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum 
sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio dae- 
i5 moniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, 
quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. 
'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae 
in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda 
quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa 
20 numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur 
quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus dae- 
moniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non 
redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum 
talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, 
25 interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam in- 
commutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem 
secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros 
existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum 
uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. 
3o Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt 

1 faceret e 10 ac salatia et neuilia p 11 solatia d 14 inuitatio, 
uitatio 8up. lin, C 18 dea finiunt e 20 nomina l 22 anima com- 

0 

mac. v 23 quaso C 27 ueros esse v 28 parte d 29 est erroris v 



Digitized by Google 



332 



S. Aurelii Augustini 



partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum 
ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fece- 
runt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, 
non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus 
et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur 
autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris 
partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, 
cum retiuentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. 
An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de 
supernis maris exclusit? 

CAPUT XXIH. 

De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod 
illeanimus mundi, quemopinaturdeum, etiamhanc 
corporis sui infimam partem permeet eique uim 
diuinam inpertiat. 
Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus anima- 
libus suis; uerum tamen ipsam raagnum corpus iu elementis 
mundique infimam partem, quur eam uolunt deam? An quia 
fecunda est? Quur ergo non magis homines di sunt, qui eam 
fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum ado- 
rant? Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat, 
deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae 
utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non haben- 
tur et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et 
quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et 
miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem 
de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni 
uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae 

1 mudi C 4 rege//rent C eaq; e 7 illamodo C 9 pe- 

licem C y d el suU m. 2 in ras. e 13 ille oms mundi, in marg. 

animus, p 14 infimam om. q l 15 impertiatur p 16 quidem ple- 
nara v 20 arant non cum om. C 1 22 fecit e 23 sit quaestio / 
27 electis p 28 unum quod C a l de x Z, recte fortasse, cum quod simi- 
liter dictum sit infra p. 333, 7 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. c a p. 23. 



333 



uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendura 
ualetudinem; hanc uim in nostro corpore perraanare dicit in 
ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu 
aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum 

5 gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in 
oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae 
summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; 
hoc praeter hominem omnes carere mortales. Hanc partem 
animae mundi dicit Deum, in nobis autem genium uocari. 

io Esse autem in mundo lapides ac terrara, quam uidemus, quo 
non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem uero, 
lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse 
eius; aethera porro animum eius; cuius uira, quae peruenit in 
astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram per- 

15 manat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare 
adque oceanum, deum esse Neptunum. 

Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo 
uelut requiescendi causa ab his arabagibus adque anfractibus 
fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic 

20 eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra 
et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, sirailiter 
eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si id- 
circo habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiara, 
quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum 



1 ad sup. lin. I 2 permanere V; permeare e 6 animae esse v 
animam e K 7 qui a 1 8 partem] pter e 9 deuni ait e 11 penna- 
neat e ut ante ossa sup. lin. C dei om. C, sed erasum uidetur 
esse dl 12 stellasque Ca 13 eius; cuius uim Domb.; eius uim q; 
et cuiua ui C a; e cuius ui d; et cuiufcQjq; a; el ca ui, cU m. 2 in mar- 
gine additum, e; cuius ui b (ui m. 1 sup. lin.), lp; eius: ex cuius ui v 
quae om. p 14 ea quoque Domb.; eam q. codd. praeter q; ipsam q. qv 
per eam ael 14. 15 permanat codd.; permeat v 17 ad hanc ae et 
C m. 2 in marg. theologian Cda; theologiam abelpv 20 ad 

aat 

teneo l l e*; adtineo l 2 22 sic e careat e 23 habere intellegen- 
tiam l 24 stultus est eq 



Digitized by Google 



334 



S. Aurelii Augustini 



esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in 
nobis ossa et ungues homines dicit. Sed haec cum philosophis 
fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicuni 
uolo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae 
ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur, 
adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, 
eum etiara inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores 
eius siue aliae ciuitates Tellurem adque Neptunum inaniter 
coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quae 
per terram permeat, sicut una est terra, quur non etiam 
unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, 
ubi erit Orcus, frater Iouis adque Neptuni, quem Ditem patrem 
uocant? ubi eius coniunx Proserpina, quae secundum aliam in 
eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed 
pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani par- 
tem, cum permeat terrae partem superiorem, Ditem patrem 
facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus 
illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas 
partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi 
sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum 
adque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse 
iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, 
tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, 
simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus pro- 
stitutam animam constuprantibus daemonibus suis. Adhuc 
respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, 
ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una eadem- 

1 quia l hos in mundo deos dicit Cdelp Domb.; hoc in mundo 

e 

dicit deos a q; hos deos in m. d. v 3 nun C poloticam, in marg. 
m. 2 id e* ciuile, e 5 uelut l 6 in ipso l 8 eius om. e coiuisse 
inaniter v 9 hoc om. I 12 patrem sup. lin. C 33 coniunx Ce 
quae om. C l 14 eis delibris, in marg. m. 2 eifdem, e 17 facere 
eraso m. 2 dicere, e 18 erat] erit l partes istas l 20 inuenire 
C l bl l a { k l f; inueniri aepqv qui l l 23 haris d delubris suis 

sup. lin. C sachris simulachris d 25 adhaec e 26 partem mundi. 

m. 2 in marg. terre, C; terrae om. a 27 eadem, om. que, l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 24. 335 

que terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina 
producat, et femininam, quod recipiat adque nutriat; inde a 
ui feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. 
Quur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis 
duobus quattuor dis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellu- 
moni, Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum 
est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae 
nata sunt. Kusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem 
reuoluuntur. 

CAPUT XXIUI. 

De Telluris cognominibus eorumque significatio- 
nibus, quae etiamsi erant multarum rerum in- 
dices, non debuerunt multorum deorum firmare 

opiniones. 

Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam uim 
quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut 
tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, 
in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum 
uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum 
etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam 
ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt, 
taedet paenitetque turbarum: sic animam uilem factam et in- 
mundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus 
contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic ali- 
quando et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uere- 
cundatus unam deam uult esse Tellurem. 'Eandem, inquit, 
dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari 
esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens 

2 nutriat codd.; enutriat v inde a ui feminae] Indeam faemine l 
3 fcmininae C l e dicttt ee l a] et q; om. d masculi Cab 2 dp q; 
masculini b l e l; masculina v 6 et om. I 7 quare om. I 8 natura l 
rusoni b 15 quatergeminam codd.; quadrigem. v 18 omnibus suis b 

ad unam e 20 etiam aliquando om. e l 21 eorum l 28 urbem 

C; ob rem Z 1 turres Cb 7 qv; turris b l delp Domb. sedens fingatur 
corr. G. Zoega (v. M. Haupt, Herm. IIIIp. 333); sedes fingantur mss. v 



Digitized by Google 



336 



S. Aurelii Augustini 



fingatur, circa eam cum omnia moueantur, ipsam non moueri. 
Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significat, qui 
semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia 
reperiri. Quod se aput eam iactant, praecipitur, inquit, qui 
terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. 5 
Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum 
et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo 
aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset 
inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, 
ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac uehe- 1« 
menter ferum, quod non subigi colique conueniat.' Deinde 
adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et 
cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse con- 
plures. 'Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat 
melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum u 
pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, 
quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad 
hanc reuocant.' Si ergo una dea est, quae quidem consulta 
ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius 
sint ista multa nomina, non tam deae multae quam nomina. *> 
Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varro- 
nem post hanc sententiam trepidare conpellit. Adiungit enim 
et dicit: c Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod 
plures eas putarunt esse, non pugnat.* Quo modo non pugnat 
cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud » 
esse deas multas? *Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et 

1 fingantur ex figurantur corr. q 4 his qui a 6 iactandorum mss.; 
iactationem Domb. manuum usum coni. Haupt l. I. 7 crepitum 
Domb.; crepitus codd. crepitus in col. agro qui fiunt coni. Haupt 

in col quod om. b l quid fit q 10 esse nullum genus c 

11 subici l 13 quos V 15 plurima rapiat e 16 proserpent e 

18 una dea] unda e 19 quidicitur *€ V; quidigitur l 2 20 multa otn. e 
numina unus a et sic Domb. intcrpretans 'uires diuinas'; sed non de 
uiribus, immo de nominibus unius deae agitur, cum quaeratur^ utrum 
propter nominum multitudinem totidem deac fingendae sint (cf. I. 25) 
25 habere nomina e 26 multas fieri e et antc una om. o 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 24. 337 

tma sit, et in ea quaedam res sint plures.' Concedo in uno 
homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? 
Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? 
Venim sicut uolunt, diuidant conflent, multiplicent replicent 
inplicent. 

Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria, 
unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam 
agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia 
tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus 
cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur aeter- 
nam? Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae seruiunt, 
ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; 
quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere? 
Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen ad- 
quirunt, an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen 
amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur, 
quantum maligni daemones praeualuerint, qui nec aliqua magna 
his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potue- 
runt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando in- 
ferrent, ut semina consequerentur per illam, non et sibi sae- 
uiendo, ut semina perderent propter illam; si dea non esset, 
ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem 
sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta 
matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi 
rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat 
forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super 
Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemti- 
biliora adque leuiora sunt prae ista turpitudine crudelissima 



1 ut in uno e l; et in un. q 2numinquite 3 /////////res plures, bis script., 

Cnumquid. . . plures om. P 4 conflent, in marg. cplicent e 7 et exerc. 
codd.; et ad exerc. v 8 agric relata in .marg. e 9 et insana e 

h 

10 conflictio e cuique d 15 anc C habent C l semina e 
18 exigere] exercere l 20 et C a b d e Ip a k f; om. q; etiam v 24 ex- 
pectante l 27 priapufcaput l l capud e 

XXXX Aug. opera Scctio V par§ I. 22 



Digitized by Google 



338 



S. Aurelii Augustini 



uel crudelitate turpissima, ubi daemonicis ritibus sic uterque 
sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio 
timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi 
sic dehonestatur nouae nuptae uerecundia, ut non solum fecun- 
ditas, sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas, b 
ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur. 

CAPDT XXV. 

Quam in terpretationem de abscisione Attidis 
Graecorum sapientium doctrina reppererit. 

Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto inter- 10 
pretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus 
absciditur. Sed docti Graeci adque sapientes nequaquam rationem 
tam sanct^m praeclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe 
faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porpby- 
rius, philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et 15 
ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo 
ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, 
sed uirilia eius flori conparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente 
deciderunt; iramo uero non deciderunt neque decerpta, sed 
plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea « 
fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse 
reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari 
dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? An 
haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud 
potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit » 

1 ibi l daemoni.cis (inter i et c rescissa est membrana) C; daemo- 
nicis rell. codd.; daemoniacis v ritibus codd. excepto C, tn quo m. 1 
retibus; artibus v 2 phimatur e 6 uiro e 9 reperit p 10 Et 

Attis l; Et attis, tn marg. m. 2 flos, C; flos aetatis ae; Flos et attisp; 
aetattis b; etatis d; Et Atys v 14 temp. est v 15 Atyn v 17 uo- 
catus est v 19 immo . . . deciderunt om. V decerpta, w. 2 super- 
scripto ft, C; decerpta sunt e 20 plane tamen C 22 et sup. Un. I 

et quid e eo] ergo e 25 credum C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 25. 26. 339 

litterisque mandatum est? Merito hinc auersatus est Varro 
noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissi- 
mum Iatuit. 

CAPDT XXVI. 

5 De turpitudine sacrorum Matris Magnae. 

Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem 
uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in 
hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus mem- 
bris incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam 

to a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere 
uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, 
erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes 
deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro 
nec Iani monstrositas conparatur. Ille in simulacris habebat 

i5 solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem ; ille 
membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc 
dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter 
femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamauit; ista tot 
mollibus professis et publicis et inquinauit terram et caelo 

20 fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere 
turpissimae crudelitatis siue conferre siue praeferre, qui patrem 
castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis 
manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit 
ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur 

25 quod uolnnt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei 
Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Komani. At 
uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis castra- 

hoc 

1 aduersatus a 2 e est et a uarro adq; taceri neque dicere, in 

margine noster, C 6 omnium Z, hominem e x 10 a om. d propolis 
Cbl l p; pppfif d; populis l 2 v Domb. 13 nominis l monstro nec 
Iani om. I monstruositas de 16 ominibus l 18 feminea C l 
gimine decehl d 21 quia e 22 saturnis d 24 phoesici C 1 25 ne- 
gauit l l 26 sacrificati sunt Cab l dlpaf; sacrificati sunt sacrificaue- 
mnt k l ; sacrificarunt e; sacrificauerunt b 2 qv 

22* 



Digitized by Google 



340 



S. Aurelii Augustini 



tos intulit adque istam saeuitiam moremque seruauit, credita 
uires adiuuare Romanorum exsecando uirilia uirorum. Quid 
sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lasciuia, stupra 
ac turpitudines ceterorum, quae proferremus de libris, nisi 
cottidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed haec quid 5 
sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnae Matri tan- 
tummodo conpetebat? Praesertim quod illa dicuntur a poetis 
esse conficta, quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint 
dis grata et accepta. Ut ergo canerentur uel scriberentur, sit 
audacia uel petulantia poetarum; ut uero diuinis rebus et 10 
honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus 
adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo uero confessio 
daemoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de 
abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poetae 
confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne i& 
dis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem uiuat 
beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest 
uiuere, tam foedis superstitionibus subditus et inmundis dae- 
monibus obligatus? Sed haec omnia, inquit, referuntur ad 
mundum. Videat ne potius ad inmundum. Quid autem non 20 
potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? 
Nos autem animum quaerimus, qui uera religione contisus non 
tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus 
Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus 
expiatus mundus perueniat ad Deum, qui condidit mundum. 2s 

2 execando el l 3 Mercurii furta v 4 ac turp. C ab delp qv; et 
turp. Donib. de delubris p a 8 fincxerint l ea sup. lin. C 
9 audacia sit v 14 deum codd.; deorum v 15 confincxerunt l 
18 fedi9, f m. 2 ex f corr. y C 20 quod e 1 21 mundv, v m. 2 tx o 
corr., e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. c a p. 27. 



341 



CAPUT XXVII. 

Defigmentisphysiologorum, qui nec ueram diuini- 
tatem colunt, nec eo cultu quo colenda est uera 

diuinitas. 

5 Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse 
quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed 
ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse 
credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam 
historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait: 

10 Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, 
Arma Iouis fugiens et regnis exul ademtis, 

et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc 
Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit 
eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius 

i5 modi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripse- 
runt, non in eo mihi placuit inmorari. 

Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti 
homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, 
nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque 

*e corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse 
reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si 
saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset 
quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari adque 
praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia 

25 non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo 
anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut 
animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec 

10 Aen. VIII, 319 sq. 

2 fysiol. C 3 ei cultu p 5 uidimus C 7 nec, ec m. 2 
in ra8., I 9 historiacae e quod om. b 10 aethereo v olympho d 

vv 

11 exful, t m. 2, l 12 conseqantur C; consecuntur e 13 Euheraerus] 
humeris, m. 2 in homerus corr., d pangit d 18 euertere e 25 quod e 

26 inhabitante, in tnarg. m. 1 inuitante, e fit felix Cadlpakf; 
sit fel. beqv 



Digitized by Google 



342 



S. Aurelii Augustini 



salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obti- 
neat! Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero 
Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus 
aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo 
malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa 
talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus ser- 
uitusque debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simu- 
lacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium puden- 
dorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione 
genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obsceno- 
rumque ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae 
corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo 
peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum 
non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est 
turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae cor- 
porisque factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, 
siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus. 
bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est 
ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est 
nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter 
nefarieque coluerint, in promtu est; quid autem uel quos 
coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea 
ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter 
exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios 
daemones adque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theo- 
logia inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis 
etiam stultis cordibus inuitatos. 

2 sacerdote, in marg. sacerdotio, e 3 deo 8up. lin. b 4 non 
mundus l 6 sunt talia v ille solus Clp; solus iUe ab deqv Domb. 
7 stoliditate, m. 1 ex stodilitate corr. C monstruositate el 8 uir- 
giliuro, g punctis deletum, e 14 non sup. lin. I non ut colendus 
sup. lin. C est om. e 16 nonuitiosa, m. 2 in numerosft immu- 
tatum, l 20 nec non] nonn l quodam e % l 21 in om. e x prom- 
pttt e 23 confitetur el nominibus V 24 et remotis l 25 hac, h 
ut uidetur erasum, C; bec e 1 26 inuisendis Dubnero auctore Domb ; 
in uisendis v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. c a p. 28. 



343 



CAPUT XXVIII. 
Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi 
parte concordet. 
Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus 
Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum 
et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt 
de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim 
de feminis, hoc est deabus: c Quoniam, inquit, ut primo libro 
dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo 
et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres: 
ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de 
Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de 
feminis scribendi facimus initium a Tellure. 5 Sentio quantam 
molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim 
quadam ratione uerisiraili, caelum esse quod faciat, terram 
quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic femi- 
ninam, et non adtendit eum potius esse qui haec facifc, qui 
utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in 
superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota 
sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosis- 
sime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse 
in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud 
exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, 
terram Iunonem, ideas Mineniam uult intellegi; caelum a quo 
tiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod 
fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam 
uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, 
sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro 
selectorum deorum rationem illam trium deorura, quibus quasi 

5 ueluti p 6 in terram Cv; in om. rell. et non potest C 2 ek 2 / 
8 deabus Cbdelpv; de deabus aq Vomb. ut om. q in primo 
qv libro, in tnarg. m. uet. uarronis, C 12 dixerunt alii a ee 
sup. lin. a 13 initium scribendi facimus v 15 uerisimile l 1.6 femi- 
nam l 1 17 qui/, a eras., C 21 colligisse C; qd legisse d 26 tan- 

tum e 1 29 rationem, in margine rationale" anima, e 



Digitized by Google 



344 



S. Aurelii Augustini 



cuncta conplexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos 
deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra 
ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus 
in mari est, quod ad terram potius quam ad caelura pertinet. 
Dis pater postremo, qui Graece IIXodtcov dicitur, etiam ipse s 
masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superio- 
rera terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. 
Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conan- 
tur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid defini- 
tum habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium 10 
dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et absci- 
sorum seseque secantium adque iactantium insana perstrepit 
turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, 
caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec 
hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mun- 15 
dum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius 
colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. 
Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones 
pessimos, et nulla quaestio remanebit. 

CAPUT XXVIIII. *> 

Quod omnia, quae physiologi ad mundum partes- 
que ipsius rettulerunt, ad unum uerum Deum 
referre debuerint. 

Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia 
uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine » 
ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit 

t 

1 est m. 1 sup. lin. C 5 diis C pluton codd. 7 inferiorem C l 1; 

mo 

inferior//ibus, em eras., q . 8 quodo C conantur C adelpqv; co- 
natur bk l Domb. 9 solum l 10 Illa autem est v 12 insana, prius 
a m. 2 in ras., C 13 turpitudo, in marg. correctorU manu al. multi- 

ta 

tudo, l; turpido C 16 possint el 17 ob hoc e 18 referant hoc a 
ad omf d 21 fysiologia ad C 23 debuerunt p 26 scripulo e opi- 
nionibus / 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 29. 30. 345 

mimdum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuan- 
tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum 
et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec 
animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed 
Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; 
qui fecit omnem animam, siue quocumque modo uiuentem et 
sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam 
intellegentem. 

CAPUT XXX. 

discernatur a creaturis Creator, ne 
di colantur, quot sunt opera unius 
auctoris. 

Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, 
propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta 
turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque 
fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsi- 
stendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas 
habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui ratio- 
nalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus 
indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus 
futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos 
placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetu- 
dines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendan- 
dum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus 
finibusque moderatur; qui mundi huius ignem ueheraentissi- 
mum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento 
et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et guber- 
nator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum 
eique uim coqgruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis 

6 siue tn. 1 sup. Un. C 7 et rat. v 10 Quae C 11 culantur 

Qt 

quod C 13 Et iam ut C; Et iam ut v uiri C l 15 et scelestis- 

sima om. d l scelentissima C 19 quod] quae a 22 ipse malas l 

25 huius mundi v 26 et uiolentissimum otn. C l d p im messe d 



Qua pietate 
pro uno tot 



Digitized by Google 



346 



S. Aurelii Augustini 



dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina 
et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis con- 
petentibus adtributa substituit; qui terram fundat adque fecun- 
dat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui 
causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit 5 
adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias 
caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui 
humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uaria- 
rum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniun- 
ctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis 10 
instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus 
adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. 
Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas 
interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Yarro, siue 
quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere labo- 15 
rauit. Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed 
sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis 
uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte 
mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non 
indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit *o 
ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis 
enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit 
autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beati- 
ficat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus 
angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, 2$ 
sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam spera- 
mus aeternam. 

1 subtrait e 6 qui . . . suum om. b modum codd. Domb.; motum t; 
8 scientiam bk 2 f 11 coeptibus e quem] quae C fecis d 
13 quas tn. 1 sup. lin. C 17 inclusis e l 18 sectiles C 1 21 exferere 
C; exerere rell.; exercere v 22 possit qa non sunt, m. 2 super- 

m t 

scripto tamen, C; tamen non sunt e 24 quauis C 26 uro C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 31. 32. 



347 



CAPUT XXXI. 

Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali 
largitate sectatores ueritatis utantur. 

Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae 
5 ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis 
malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae 
dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod 
uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus 
mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia 
io condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere 
gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et 
a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est 
iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque 
nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis 
15 adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem pen- 
deret, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis 
omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris 
dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam 
requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueni- 
«o remus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis 
esse contenderint? 

CAPUT XXXU. 

Quod sacramentum redemtionis Christi nullis 
retro temporibus defuerit semperque sit diuersis 
26 significationibus praedicatum. 

Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis 
humani per quaedara signa et sacramenta temporibus congrua, 
quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus 
Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacra- 
30 mentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, 

2 propriae C 5 nonnulli C 10 actiones, e m. 2 ex i corr., e 
14 filius unicus e 15 adsumta (adsumpta) C rell. v; in ads. Domb. 

ten 

hominum C l 20 quod C l 21 conderent C 



Digitized by Google 



348 



S. Aurelii A u g u s t i n i 



per quosdam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque 
nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa 
etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium 
scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta 
est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, 5 
nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque confor- 
mant adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacer- 
dotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, 
dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae 
Deo debetur et Graece proprie Xocpeia dicitur, ea significata 10 
et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium 
in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda 
confidimus. 

CAPUT xxxni. 

Quod per solam Christianam religionem mani- 15 
festari potuerit fallacia spirituum malignoruin 
de hominum errore gaudentium. 

Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri 
deos gentium esse inmundissimos daemones. sub defunctarum 
occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum *> 
deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque 
scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque 
ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex 
quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, 
cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae 25 
humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc 
sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii 
adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed 

1 aduento C 1 5 profitiae C 1 6 confirmant C 7 sacerdotia C ! f 
u 

sacerdotaa C 2 10 latria codd. significata et praenuntiata sunt codd. 
praeter q; significauerunt et praenuntianerunt qv 20 occisionibus e 
uel creaturarum m. 1 sup. lin. C 23 conuersationem eak 1 f animis, 
corr. ex hominis, e 24 et inpiissimo m. 1 sup. lin. C 25 ad sur- 
gendum d 27 iam sup. lin. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 33. 34. 349 

etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deo- 
rum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non digni- 
tate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales 
rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo 
modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam 
non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius 
uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet 
aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum 
uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertine- 
rent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione 
aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in 
sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut 
in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis 
facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine 
absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; 
taroen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus 
offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret. 

CAPUT XXXIHI. 

De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacro- 
rum causae, quales in eis habebantur, innotesce- 
rent, iussit incendi. 

Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, 
de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo 
modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum 
lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur 
in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro 
me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput 

26 c. 9 

1 nunc om. a senatu C 2 selecti sed] selectis et e plenae e 
selicti C; selectis e 3 quasi ad] quasdfi, dfi m. 2, e 4 honestare, re 
m. 2 sup. lin. t e 5 quadret et] qd reddet e ///quoniam, quo eras., C 
12 uel e 17 uelud e causarum] rerum p ratio reddita C a 1 b d 
elqk 2 ; reddita ratio ak l f Domb.; ratione reddita a 2 k 2 v; ratio om. p 
deleniret Cl x ; deliniret ab del 2 pqv 23 causas sacrorum C 



Digitized by Google 



350 



S. Aurelii Augustini 



eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, Terentius 
quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius 
iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset 
ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant 
causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset 
principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores 
quasdam causas legissent, quur quidque in sacris fuerit in- 
stitutum, Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros 
tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut corabureret, 
censuerunt\ Credat quisque quod putat; immo uero dicat, 
quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae 
inpietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum 
causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore con- 
scriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus 
innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate 
inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem 
scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, 
cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere 
aliquem nec delendo uel quoquo modo consuraendo perdere 
auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria 
doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, 
obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum 
posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret 
damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos 
tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui 
rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem 
iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, 
ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere. tole- 
rabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas 
turbaretur. 



r d 

3 sepulchum C 5 Ad C 1 7 legisset Cel 1 11 quodicendum C 
suggerit Iq 13 a rege] agere e constitutore, in tnarg. instituere, e 
conscripta C 19 nec quoquo l 21 nolyit timuit e 23 nec credens t 
legiones e 1 24 et ideo, in marg. et in deo, e assentire e 26 nec 
hum. I 28 iara om. C l 29 erratur e l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VII. cap. 35. 351 

CAPUT XXXV. 

De hy dromantia, per quam Numa uisis quibusdam 
daemonum imaginibus ludificabatur. 

Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus 
sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere conpulsus 
est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludifica- 
tiones daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere 
adque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro 
a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pytha- 
goram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito 
sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et vsxotofi.avTe(av 
Graece dicit uocari, quae [siue hydromantia] siue necromautia 
dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibua 
haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes 
etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus 
gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari. 
Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. 
His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacro- 
rum facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod 
didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. 
Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas 
causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuis- 
sent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem 
pontificem scriptos adque editos patres conscripti similiter 
incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, 
Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham 

2 ydrom. C, et sic l. 5. 26 C a d el 6 uiderent e 7 audierat e 
9 qua C; quod e phytagoram de 10 adibito dl 11 f/cifcitari, i 
eras., C vexoiou.avt6tav Vomb. 2 ; neeyomantian 6; nequiomantian dlpq; 
necquiomantiam a k; ae/romantian, a m. rec. in ras. t post e erasum est 
c, ita ut necrom. m. 1 scriptum fuisse uideatur, C; nichromantifi a; 
ni/cromantiam, e (?) eraso y et sic l. 12 e; vexpojjuxvistav v 12 siue hy- 
dromantia om. Cdelpqakf; siue nichromantia uel ydromantia a 

nycromantia b; nichromantia p q 22 libri om. C l 26 ideo, in marg. 

in deo, e 



Digitized by Google 



352 



S. Aurelii Augustini 



Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supra- 
dicto libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae 
aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydro- 
mantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae 
in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas 5 
praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas 
secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas 
hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut ergo daemonum 
illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut 
ex his tota illa theologia ciuilis etiam aput tales homines 10 
execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erube- 
scenda susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines 
mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere 
omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum 
et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se 15 
colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibus- 
dam fallacium miraculorum adtestationibus subponebant. Sed 
occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico 
suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, 
cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus » 
incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitte- 
rentur; qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta. ob- 
sistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta 
sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt 
quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi ss 
iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi 
tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero 
perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae 
iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus 
incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit, so 
qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere 

h 

4 ille rex v 10 is C 13 prolixa (p lexa Z 1 ) codd.; prolixi v 
14 popoli C credideft e 21 admoneri e promitt. e x 23 nec- 
istilo d 27 subici, ci m. 2 in ras., e 30 timere/, t eras., C 31 hoc 
codd. excepto C, haec C Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 1. 



353 



uult piam, talibus sacris quaerat aeternam; qui autem cum 
malignis daemonibus non uult habere societatem, non super- 
stitionem, qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram reli- 
gionem, qua produntur et uincuntur, agnoscat. 



De quaestione naturalis theologiae cum philo- 
sophis excellentioris scientiae discutienda. 

Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in 
10 superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. 
De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibus- 
libet hominibus (non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est 
uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum 
crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per 
i5 hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum 
philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si 
Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. Porro si 
sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina 
auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator 
20 Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in 
omnibus, qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo 
uerae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philo- 
sophi): profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse 
potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista 

18 Sap. 7, 24 sqq. 

1 mortem quaerat Domb. 1 2 pstitionem, in marg. superstitione\ e 
in fine libri VII ctulj C AVRILI AVG7 CONTRA | PAGANOS. DE 
CIVITATE DT|EXPL. LIB. VII | INC. LIB. VIII C 9 est animo 
opus 8 13 uel urbana sup. lin. C 17 profitemur e x porro si sa- 
pientiam profitemur et si 8 23 sen//tentiae C ex litteris ps; e lit- 
teris v; litteris C rell. Domb. 24 elegendi C 

XXXX Aug. opera Sectio V para I. 23 



5 



LIBER VIII. 



CAPUT I. 



Digitized by 



Google 



354 



Aurelii A ugus tini 



tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosopho- 
rum uanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae 
ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus 
de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed 
eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare 
consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei 
cultum ad uitam adipiscendam etiam post mortem beatam, 
sed multos ab illo sane uno conditos adque institutos ob eam 
causam colendos putant. Hi iam etiam Varronis opinionem 
ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam 
theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam 
eius extendere potuit, isti uero supra omnem animae naturam 
confitentur Deum, qui non solum mundum istum uisibilem. 
qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem 
omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, 
cuius generis anima humana est, participatione sui luminis 
incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos philosophos 
Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato 
nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. De hoc igitur 
Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter 
adtingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere 
litterarum tempore praecesserunt. 

CAPUT II. 

De duobusphilosophorum generibus. id estltalico 
et Ionico, eorumque auctoribus. 

Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter 
ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera 
traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam 
magna Graecia nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris, 

1 omnes om. C 1 3 quod e 5 prius et om. e l esset e 9 hi om. « 
opinione C 10 transcedunt C l 11 eius animam v 12 animae om. I 
14 omnem etiam v 16 anima humanfi e§t « 2 17 fecerit e 19 hoc e 
20 estimo s braebiter C 22 tempore] genere l 



Digitized by Google 



D e ciuitate dei lib. VIII. c a p. 2. 



355 



ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorera 
habuit Pythagoram Samium, a quo etiam fenint ipsum philo- 
sopbiae nomen exortum. Nam cum antea sapientes appellaren- 
tur, qui modo quodam laudabilis uitae aliis praestare uide- 
& bantur, iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se 
esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae; 
quoniam sapientem profiteri adrogantissimum uidebatur. Ionici 
uero generis princeps fuit Thales Milesius, unus illorum 
septem, qui sunt appellati sapientes. Sed illi sex uitae genere 
10 distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene uiuendum 
adcommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam pro- 
pagaret, rerum naturam scmtatus suasque disputationes litteris 
mandan8 eminuit maximeque admirabilis extitit, quod astro- 
logiae numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam 
ib praedicere potuit. Aquam tamen putauit rerum esse principium 
et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in 
eo gignuntur existere. Nihil autem huic operi, quod mundo 
considerato tam mirabile aspicimus, ex diuina mente prae- 
posuit. Huic succeasit Anaximander, eius auditor, mutauitque 
20 de rerum natura opinionem. Non enim ex una re, sicut Thales 
ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci 
putauit. Quae rerum principia singularum esse credidit infinita, 
et innumerabiles mundos gignere et quaecumque in eis oriun- 
tur; eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni exi- 
*5 stimauit, quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse 
aliquid diuinae menti in his rerum operibus tribuens. Iste 
Anaximenen discipulum et successorem reliquit, qui omnes 
rerum causas aeri infinito dedit, nec deos negauit aut tacuit; 

1 et ubi q nominatur] nuncupatur Iq 9 sunt sap. appell. a; ap- 

•uc 

pell. sunt sap. v ex uita/, e eras., s 11 cessores l 13 eminuit, 

a 

in marg. emicuit, e 15 quam C 17 gignantur e 18 admirabile v 

19 huic autem 8 aditor d; adiutor, in marg. auditor, e 24 prius 
modo sup. lin.y e estimauit e 27 anaximender e 28 infinito aeri v 

at C 

23* 



Digitized by Google 



356 



S. Aurelii Augustini 



non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos 
credidit. Anaxagoras uero eius auditor harum rerum omnium, 
quas uidemus, effectorem diuinum animum sensit et dixit ex 
infinita materia, quae constaret d&similibus inter se particulis 
rerum omnium, similibus quibus^ue suis et propriis singula 5 
fieri, sed animo faciente diuino. Diogenes quoque Anaximenis 
alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de 
qua omnia fierent; sed eum esse compotem diuinae rationis, 
sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae successit auditor 
eius Archelaus. Etiam ipse de particulis inter se similibus, 10 
quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare omnia, 
ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est 
illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socra- 
tes huius discipulus fuisse perhibetur, magisterPlatonis, propter 
quem breuiter cuncta ista recolui. i& 

CAPUT III. 

De Socratica disciplina. 

Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigen- 
dos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante 
illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus per- » 
scrutandis operam maximam inpenderent. Non mihi autem 
uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc 
faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid 

1 ortos] factos s 4 dwsimilibus e. q. s. scripsi, ut res ipsa postulat, 
cum infinita materia certe ex dissimilibus inter se particulis rerum 
omnium constet, singulae uero res similibus quibusque suis et propriis 
fiant. dis8imilibus habent editt. uett. (Venet. 1470, Basil. 1490, Norimb. 
1520, Basil. Erasm. 1529), similibus codd. v Domb. 5 simUibus 
suppleui respiciens uerba infra sequentia l. 10 sq. qmbxisque suis 
teste Diibnero cod. Cygirannensis; quaeque suis p s; quibus suis rell. v 

Domb. genera pro modulis et speciebus propriis v 7 auditor, tn 

marg. adiutor et sic l. 9, e 8 eum om. e 9 po///sset, tui eras., C 
11 omnia constare put. v 21 inpenderint C*el l 23 obscuratarum, 
ar ex ur corr., I ad liquidum apertum et certum ad repperiendum s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 3. 



357 



apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset 
beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philo- 
sophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria, an uero, 
sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur, nolebat in- 
mundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina 
conari. Quando quidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, 
quas primas adque summas non nisi in unius ac summi Dei 
uoluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata 
mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus 
uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exonera- 
tus animus naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque 
incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium facta- 
rum naturarum stabiliter uiuunt, intellegentiae puritate conspi- 
ceret. Constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid 
opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum 
animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel 
dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima 
urbanitate agitasse adque uersasse. Unde et concitatis inimi- 
citiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. 
Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Athenien- 
sium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque 
adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum obpressus 
ui multitudinis interiret, exilio autem uoluntario adque per- 
petuo poenam similem alter euaderet. Tam praeclara igitur 
uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philoso- 
phiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum 



1 apertum, in marg. appbata, e intenderit p v; intenderet C q; 
intendit rell. Damb. 4 suspicantur codd. praeter C; suspicatur C 
Domb. in mundo 8; in inmundos e 5 extendere et 8 eitendere 

conarq; n5 qde" ab eis, in marg. in dina (stc), e 8 non nisi 8 munda e 
9 purgandae, superscripto i m, 8 10 instando C 1 preraentibus s 
exhoneratus ls 11 [aeternja, [] m. 1 in ras. C 13 uibunt * 
16 uidebat e l 20 qu.e" e 2 publice d. Ath. ciuitas om. C l 21 luxit 
duos e 2 ; luxin duos e x 24 praeclar$ e 26 sectores e { 



Digitized by Google 



358 



S. Aurelii Auguatini 



moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, 
quo fieri homo beatus potest. Qaod in Socratis disputationi- 
bus, dum omnia mouet adserit destruit, quoniam non euiden- 
ter apparuit, quod cuique placuit inde sumserunt et ubi 
cuique uisum est constituerunt finem boni. Finis autem boni * 
appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. Sic autem 
diuersas inter se Socratici de isto fine sententias habue- 
runt, ut (quod uix credibile est unius magistri potuisse 
facere sectatores) quidam summum bonum esse dicerent uolup- 
tatem, sicut Aristippus; quidam uirtutera, sicut Antisthenes. 10 
Sic alii adque alii aliud adque aliud opinati sunt, quos com- 
memorare longum est. 

CAPUT IIII. 

De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, 
qui omnem philosophiam triplici partitione i* 
distinxit. 

Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellen- 
tissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato. 
Qui cum esset Atheniensis honesto aput suos loco natus et 
ingenio mirabili longe suos condiscipulos ahteiret, parura » 
tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac 
Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregri- 
natus est, quaquauersum eum alicuius nobilitatae scientiae 
percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit 
quaecumque magna iliic habebantur adque docebantur, et inde «5 
in eas Italiae partes ueniens, ubi Pythagoreorum fama cele- 

2 non potest e socraticis 8 3 moueat b adserit] 'tnalim atterit' 
Domb. distruit l 9 diceret e uoluntatem 8 11 si e l aliud 
adque aliud om. 8 ut opinati 8 14 inter discip. socr. p plato- 
nem C 16 diffftinxit C 18 qua Cb 2 lps; quia ab l a; qui ek fv; 
quao Domb. parum recta Diibneri de codicibus Paris. adnotatione de- 
ceptus 20 longe suos] longeuos p 21 ipso C ac] ad e 22 ac 
late C; lateque ab delp qs ak fv 28 nobilitatae Domb.; nobilitatem 
C; nobilitate rell. v 25 iUic magna p v adque docebantur om. C l 
26 celebratur Cdlp l q 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 4. 359 

brabatur, quidquid Italicae philosophiae tunc florebat, auditis 
eminentioribus in ea doctoribus facillime conprehendit. Et 
quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquen- 
tem faciens fere in omnibus sermonibus suis etiam illa, quae 

5 uel ab aliis didicerat, uel ipse quanta potuerat intellegentia 
uiderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus tem- 
perauit. Itaque cum studium sapiehtiae in actione et contem- 
platione uersetur, unde una pars eius actiua, altera contem- 
platiua dici potest (quarum actiua ad agendam uitam, id est 

io ad mores instituendos pertinet, contemplatiua autem ad con- 
spiciendas naturae causas et sincerissimam ueritatem): Socrates 
in actiua excelluisse memoratur; Pythagoras uero magis con- 
templatiuae, quibus potuit intellegentiae uiribus, institisse. 
Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse 

15 laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae 
maxime in actione uersatur; alteram naturalem, quae con- 
templationi deputata est; tertiam rationalem, qua uerum 
disterminatur a falso. Quae licet utrique, id est actioni et 
contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio 

20 perspectionem sibi uindicat ueritatis. Ideo haec tripertitio 
non est contraria illi distinctioni, qua intellegitur omne stu- 
dium sapientiae in actione et contemplatione consistere. Quid 
autem in his uel de his singulis partibus Plato senserit, id 
est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium natura- 

25 rum, ubi lumen omnium rationum esse cognouerit uel credi- 
derit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere 
adfirmandum esse non arbitror. Cum enim magistri sui So- 
cratis, quem facit in suis uoluminibus disputantem, notis- 
simum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae 

1 auditis om. 8 4 faciens post sermonibus suis habet qv suis 
om. a l 5 prius uel sup. lin. I 10 insti/// tuendos, tue tn fine uersus 
era8., C 12 magi? cont. q. potuit magis l 15 mortalera e 2 16 con- 
templatione C x 18 est et s 19 necessa e l 20 ueritas e l haec] 
et e tripartitio v 22 et om. e 23 partibus singulis l partibus 
om. C 24 causas 8 27 enim] autem l 



Digitized by Google 



360 



S. Aurelii Augustini 



seruare adfectat, quia et illi iste mos placuit, factum est 
ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non 
facile perspici possint. Ex his tamen, quae aput eum leguntur, 
siue quae dixit, siue quae ab aliis dicta esse narrauit adque 
conscripsit, quae sibi placita uiderentur, quaedam commemo- s 
rari et operi huic inseri oportet a nobis, uel ubi suffragatur 
religioni uerae, quam fides nostra suscipit ac defendit, uel 
ubi ei uidetur esse contrarius, quantum ad istam de uno Deo 
et pluribus pertinet quaestionem, propter uitara, quae poat 
mortem futura est, ueraciter beatam. Fortassis enim qui Plato- 10 
nem ceteris philosophis gentium longe recteque praelatum 
acutius adque ueracius intellexisse ac secuti esse fama cele- 
briore laudantur, aliquid tale de Deo sentiunt, ut in illo in- 
ueniatur et causa subsistendi et ratio intellegendi et ordo 
uiuendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad ratio- is 
nalem, tertium ad moralem partem intellegitur pertinere. Si 
enim homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, 
adtingat illud, quod cuncta praecellit, id est unum uerum 
optimum Deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doc- 
trina instruit, nullus usus expedit: ipse quaeratur, ubi nobis *» 
seria sunt omnia; ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia; 
ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia. 

1 iste scripsi; ipse codd. 3 Ex his tamen om. s 4 ab illis l 
esse om. I 6 buic operi v ueluti s 7 suscipit CabdePpqsV; 
suscepit / l Domb. uel sup. lin. I 9 et sup. lin. I quaest. om. 8 

n 

10 est m. 1 in ras. C 12 intellegisse C atque v 13 inueniatur C 
14 et ordo uiuendi om. d 19 subsistet C 1 21 seria scripsi. oppo- 
nuntur enim haec eis quae supra de Platone dicta sunt utpote Socratis 
notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae seruare 
adfectante. serta i 1 « a 1 ; sita/>; certa C l a*P; diserta C 2 Dotnb.; disserta 
e in marg.. k 2 /; seruata da 2 ; secura a 2 , in ras. 6, eqk l v ipse cer- 
natur omnia om. a 1 22 recte C l 



Digitized by Google 



D e ciuitate dei lib. VIII. c a p. 5. 



361 



CAPUT V. 

Quod de theologia cum Platonicis potissimum 
disceptandum sit, quorum opinioni omnium philo- 
sophorum postponenda sint dogmata. 

Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem 
dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus 
est excutere ceteros? Nulli nobis quam isti propius accesse- 
runt. Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum 
criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa 
ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos 
deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos 
diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum crimi- 
num ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis 
inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis 
spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur 
in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, 
et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi 
templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his 
sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina 
et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus signi- 
ficantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem 
non sequitur; et si ipsa essent, tameu animae rationali ea, 
quae iufra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo 
colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos 
eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa 
Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepe- 
liendo curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi. 
(In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius 
suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a 

5 conditorem 8 7 propius om. e 11 diuinos suos 8 12 spectan- 

dosrum C 15 expect. a / exib. e l 18 ex his, in marg. ex suis, e 
20 illi fitib' C l ; illis tribus 8 21 ipse om. 8 cona/tur, n eras., e 
22 si sup. lin. I non essent / 23 naturali Cv; naturae Domb. 
ordinem b l q 24 praef. deb. v 28 etiam] et 8 29 sibi, bi m. 2 
mp. lin., e a om. e 



Digitized by Google 



362 



S. Aurelii Augustini 



magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, 
ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus uel etiam 
Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae 
fratres et si quos alios ex mortalibus pro dis habent, sed 
ipsi etiam maiorum gentium di, quos Cicero in Tusculanis s 
tacitis nominibus uidetur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, 
Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi 
partes siue elementa transferre, homines fuisse produntur. 
Timens enim et ille quasi reuelata mysteria petens admonet 
Alexandrum, ut, curii ea matri conscripta insinuauerit, flammis w 
iubeat concremari.) Non solum ergo ista, quae duae theologiae, 
fabulosa continet et ciuilis, Platonicis philosophis cedant, qui 
uerum Deum et rerum auctorem et ueritatis inlustratorera et 
beatitudinis largitorem esse dixerunt; sed alii quoque philosophi, 
qui corporalia naturae principia corpori deditis mentibus opinati 15 
sunt, cedant his tantis et tanti Dei cognitoribus uiris, ut 
Thales in umore, Anaximenes in aere, Stoici in igne, Epicurus 
in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec diuidi 
nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumeratione 
inmorari non est necesse, siue simplicia siue coniuncta cor- 10 
pora, siue uita carentia siue uiuentia, sed tamen corpora, 
causam principiumque rerum esse dixerunt. Nam quidam 
eorum a rebus non uiuis res uiuas fieri posse crediderunt, 
sicut Epicurei; quidam uero a uiuente quidem et uiuentia et 
non uiuentia, sed tamen a corpore corpora. Nam Stoici ignem, 

5 I, 13 

1 magna e patefactam 8 2 non solum 8 3 semela 

C b l; semele ep 2 q a 2 k fv; semel p l semel aenatus d; semel pnatns * 

4 alios sup. lin. C 5 malorum 8 7 modi s 1 8 siue] u* m. 2 in. 

ra8. e 9 admonet] ammonem et 8 11 iubea C ista om. e 

c t 

12 credant 8 13 autorem e l ueritati e l 14 sedaliura, t m. 1, C 
16 his om. 8 ueris l 2 17 anaxiro/en/ef, ut uidetur ex amaximaenaef 

corr., C ere C 18 qui l 19 sentiri (secari?), ca m. 2, e nu- 
merat. q; enumerationi dv 23 eorum om. e ex rebus, ex m. 2 in 
ra8., e 24 a sup. lin. I a/ uiuente/, d et m eras., C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 5. 363 

id est corpus ununi ex his quattuor elementis, quibus uisibilis 
mundus hic constat, et uiuentem et sapientem et ipsius mundi 
fabricatorem adque omnium, quae in eo sunt, eumque omnino 
ignem deum esse putauerunt. Hi et ceteri similes eorum id 

5 solum cogitare potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta 
carnis sensibus fabulata sunt. In se quippe habebant quod 
non uidebant, et aput se imaginabantur quod foris uiderant, 
etiam quando non uidebant, sed tantummodo cogitabant. Hoc 
autem in conspectu talis cogitationis iam non est corpus, 

io sed similitudo corporis; illud autem, unde uidetur in animo 
haec similitudo corporis, nec corpus est nec similitudo cor- 
poris; et unde uidetur adque utrum pulchra an deformis sit 
iudicatur, profecto est melius quam ipsa quae iudicatur. Haec 
mens hominis et rationalis animae natura est, quae utique 

15 corpus non est, si iam illa corporis similitudo, cum in animo 
cogitantis aspicitur adque iudicatur, nec fpsa corpus est. Non 
est ergo nec terra nec aqua, nec aer nec ignis, quibus quattuor 
corporibus, quae dicuntur quattuor elementa, mundum corpo- 
reum uidemus esse conpactum. Porro si noster animus corpus 

20 non est, quo modo Deus creator animi corpus est? Cedant 
ergo et isti, ut dictum est, Platonicis; cedant et illi, quos 
quidem puduit dicere Deum corpus esse, uerum tamen eiusdem 
naturae, cuius ille est, animos nostros esse putauerunt; ita 
non eos mouit tanta mutabilitas animae, quam Dei naturae 

25 tribuere nefas est. Sed dicunt: Corpore mutatur animae natura, 
nam per se ipsa incommutabilis est. Poterant isti dicere: cor- 
pore aliquo uulneratur caro, nam per se ipsa inuulnerabilis 
est. Prorsus quod mutari non potest, nulla re potest, ac per 
hoc quod corpore mutari potest, aliqua re potest et ideo in- 

30 commutabile recte dici non potest. 

6 tabulata s 8 tantummodum C l 10 illud usque ad corporis l. 11 
om, s 12 adquc om. 8 14 et ipsa 8 16 cogitatis c 1 18 corp. q. 
d. quattuor repetita et lineolis deleta, e 20 animo 6 1 est om. qa l 
21 et isti om. s quos quidem] quibus 8 25 corpus anime mutatur e 
natura sup. lin. C 26 ipsa Cdlakf; ipsam abepqsv 27 caro 
nam] coronft d ipsam esv 28 est sup. lin. C per om. l x 



Digitized by Google 



364 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT VI. 

De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, 
quae physica nominatur. 

Viderunt ergo isti philosophi, quos ceteris non inmerito 
fama adque gloria praelatos uidemus, nullum corpus esse 
Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. 
Viderunt, quidquid mutabile est. non esse summum Deum, 
et ideo animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcen- 
derunt quaerentes summum Deum. Deinde uiderunt omnem 
speciem in re quacumquo mutabili. qua est, quidquid illud 
est, quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse 
nisi ab illo, qui uere est, quia incommutabiliter est. Ac per 
hoc siue uniuersi mundi corpus figuras qualitates ordinatumque 
motum et elementa disposita a caelo usque ad terram et 
quaecumque corpora in eis sunt, siue omnem uitam, uel quae 
nutrit et continet, qualis est in arboribus, uel quae et hoc 
habet et sentit, qualis est in pecoribus, uel quae et haec 
habet et intellegit, qualis est in hominibus, uel quae nutritorio 
subsidio non indiget, sed tantum continet sentit intellegit, 
qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpli- 
citer est; quia non aliud illi est esse, aliud uiuere, quasi 
possit esse non uiuens; nec aliud illi est uiuere, aliud intelle- 
gere, quasi possit uiuere non intellegens; nec aliud illi est 
intellegere, aliud beatum esse, quasi possit intellegere non 
beatus; sed quod illi est uiuere, intellegere, beatum esse, hoc 
est illi esse. Propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem 
intellexerunt eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri 
potuisse. Considerauerunt enim, quidquid est, uel corpus esse 
uel uitam, meliusque aliquid uitam esse quam corpus, speciem- 

3 nominantur C 6 dominum — dominum 8 et usque ad Denm l. 9 
om. e 8 mutabilisq; C l transcederunt C 1 16 et qualis e 17 hoc e 

in 

20 est sup. lin. C. esse om. 8 23 tellegens C 24 ujuere super- 
scripto intellegere, 8 non beatus C l adlpqak l ; aliud non beatus b; 
non beatus esse C 2 e k 2 f; et non beatus esse t; 25 illi est C; est illi 
rell. v 27 et ante omnia sup. lin. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 6. 365 

que corporis esse sensibilem, intellegibilem uitae. Proinde intel- 
legibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae 
uisu tactuque corporis sentiri queunt; intellegibilia, quae con- 
spectu mentis intellegi. Nulla est enim pulchritudo corporalis 
siue in statu corporis, sicut est figura, siue in motu, sicut est 
cantilena, de qua non animus iudicet. Quod profecto non posset, 
nisi melior in illo esset haec species, sine tumore molis, sine 
strepitu uocis, sine spatio uel loci uel temporis. Sed ibi quo- 
que nisi mutabilis esset, non alius alio melius de specie sen- 
sibili iudicaret; melius ingeniosior quam tardior, melius peritior 
quam inperitior, melius exercitatior quam minus exercitatus, 
et idem ipse unus, cum proficit, melius utique postea quam 
prius. Quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione 
mutabile est. Unde ingeniosi et docti et in his exercitati 
homines facile collegerunt non esse in eis rebus primam 
speciem, ubi mutabilis esse conuincitur. Cum igitur in eorum 
conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa 
essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla 
essent: uiderunt esse aliquid ubi prima esset incommutabilis 
et ideo nec conparabilis; adque ibi esse rerum principium 
rectissime crediderunt, quod factum non esset et ex quo 
facta cuncta essent. Ita quod notum est Dei, maijifestauit 
eis ipse, cum ab eis inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, 
intellecta conspecta sunt: sempiterna quoque uirtus eius et 
diuinitas; a quo etiam uisibilia et temporalia cuncta creata 
sunt. Haec de illa parte, quam physicam, id est naturalem, 
nuncupant, dicta sint. 

25 Rom. 1, 19 sq. 

4 inteUegi C ab dlp 8 ak l ; intellegi possunt eqk 2 fv 7 in erasum l 
12 profecit l 13 recepit l l maius elpqs et] aut e 14 in 

8up. lin. I 17 maius l; maius, in marg. magis, e minus, omisso 
que, e 1 18 si autem codd.; et si v 19 esset et s 20 corparalis 
(sic) e 22 quo C 1 ipse manif. eis v 25 inuisibilia C 26 Haec 
init. c. VII C 



Digitized by Google 



366 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT VII. 

Quanto excellentiores ceteris in logica, id est 
rationali philosophia, Platonici sint habendi. 

Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi uersatur pars altera, 
quae ab eis logica, id est rationalis; uocatur: absit ut his s 
conparandi uideantur qui posuerunt iudicium ueritatis in 
sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia, 
quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei efc qui- 
cumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum uehementer 
amauerint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, 10 
a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc adseuerantes 
animum concipere notiones, quas appellant iwouxc, earum 
rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari adque 
conecti totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum 
mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, is 
quibus sensibus corporis istam pulchritudinem uiderint, qua- 
libus oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint. 
Hi uero, quos merito ceteris anteponimus, discreuerunt ea, 
quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur. 
nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam 20 
possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda 
omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia. 

CAPUT VIII. 

Quod etiam in morali philosophia Platonici obti- 
neant principatum. n 

Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt 
ethicam, ubi quaeritur de suramo bono, quo referentes omnia 
quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum 

4 altera pars uersatur v 8 epicu/rei, e eras., C 11 putauenmt l 
ee uerantes e 12 ennoeas codd. praeter p; ydeas, in marg. al. enno- 
eas, p 13 scilicet rerum l 14 ergo e 15 & dicant e 19 eis b; 
iis v 20 adhimentes l 27 ethicam C ab d 2 elp qs ak f; et hi que" d { ; 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 7. 8. 367 

adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius 
requiraruus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc 
cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc 
ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab 
5 utroque homini esse diierunt. Videbant quippe ipsum hominem 
constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum 
duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali 
quodam bono, quo beati essent, quo cuncta quae agebant 
referrent adque id quo referendum esset non ultra quaererent. 

10 Unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, 
quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia 
et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id 
est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonum- 
que esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum 

15 hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expe- 
tiuerunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse puta- 
uerunt; sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis 
deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab 
utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto, 

20 non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, 
ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque 
fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de 
bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur 
omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem 

25 fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo: non 
sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed 
sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis ad- 

in 

4 donum p 8 5 homini C l a b d Ip q 8 a k l ; homini C 2 ; in homine 

ek 2 /v esse, m. 2 sup. lin., I 6 i8to//ram, ru eras., C 7 duorum 

C ab delps a k; dnum q v crediderunt l 8 bono om. s 9 quod C 

11 sicut 8 13 bonum quod esset hoc genus bontt bonis e 17 Si quid 
d 

V; Se quid l 2 19 siue a toto homine e 21 disscens. e 24 omnes Ca; 
. homines b l epsa; hi homines b 2 ; hi omnes dlqkfv illis] hiis q 

26 sicut sed m. 1 in marg. super. C fruitur animus a 

27 ad illa similitudinis e l ; ad illfi similitudine" e 2 



Digitized by Google 



368 



S. Aurelii Augustini 



ferendum est, quod quale sit, si Deus ipse adiuuerit, alio 
loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. Nunc satis sit 
commemorare Flatonem determinasse finem boni esse secundum 
uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam Dei 
habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; 
ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum, cuius 
natura sit incorporalis. Unde utique colligitur tunc fore beatum 
studiosum sapientiae (id enim est philosophus), cum frui Deo 
coeperit. Quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur 
quod amat (multi enim amando ea, quae amanda non sunt, 
miseri sunt et miseriores cum fruuntur): nemo tamen beatus 
est, qui eo quod amat non fruitur. Nam et ipsi, qui res non 
amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. 
Quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum 
bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? Ipsum 
autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult 
esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad 
beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum 
amauerit. 

caput vmi. 

De ea philosophia, quae ad ueritatem fidei 
Christianae propius accessit. 

Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista 
senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen 
cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit 
et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, 
siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet 
aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici 
generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem 

1 adiuuaret, e in i corr., I 2 potuerit dlq 7 undiq;, m. 1 super- 
8cripto X utiq;, d batum C 8 deo frui Iv 13 amando putant t? 
sed///, bis 8criptum f C 15 eum///, bis scriptum, C 17 philos. esse l 
22 propinquius p 23 ita c l 24 quod et] ut e creaturarum e 
25 et quod 8 27 siue quod aliud libet 8 28 imponatur 8 29 sense- 
rint C ab delsk 1 v; senserunt pqalc 2 f Domb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 9. 10. 369 

Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter 
Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sen- 
tentiae indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui 
sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, 
5 Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiun- 
tur, qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris ante- 
ponimus eosque nobis propinquiores fatemur. 

CAPUT X. 

Quae sit inter philosophicas artes religiosi 
io excellentia Christiani. 

Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis 
etnditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo 
genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum 
et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus 

15 humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel 
ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum 
elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, 
a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto 
apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne 

so quis uos decipiat per philosophiam et inanem 
seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne 
omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de 
quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum 
est in i 1 1 i s; Deus euim illis manifestauit. Inuisi- 

25 bilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae 

19 Col. 2, 8 23 Rora. 1, 19 sq. 

2 sententiae itidem sup. lin. C 3 indidem l Domb.; inidem ab x dps; 
inididem a f; identidem b 2 kv; inidentide ide e; idemptitate q 4 atha- 
lantici * libyes (libye/f C) uel lybies codd.; Libyci v 5 indie parf 
aechaldei d Hispani] ispani l; hifparti C aliqui Cdps; aliique 
abelqv Domb. repperiantur, a m. 2 ex u corr., C; reperiuntur 

rell. v 7 propinquiores esse s 20 decipit C 22 arbitraretur e 
23 quod m. 2 sup. lin. I 24 manif.] reuelauit a 25 constit.] cretura C 
XXXX Aug. opera SecUo V par§ I. 24 



Digitized by Google 



370 



S. Aurelii Augustini 



facta sunt, intellecta c o n spiciuntur, sempiterna 
quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus 
loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis 
possit intellegi, quod in illo uiuimus et mouemur et 
sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt 5 
Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim 
dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis mani- 
festauit intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum 
est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, 
quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos 10 
detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut 
Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed 
euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum 
est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse 
sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt i* 
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem ima- 
ginis corruptibilis hominis et uolucrum et qua- 
drupedum et serpentium; ubi et Romanos et Graecos 
et Aegyptios, qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit 
intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus. w 
In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersi- 
tatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incor- 
poreus, uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, prin- 
cipium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos 
ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans s* 
uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel 
naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem. 
in qua de naturae inquisitione tractatur. et rationalem siue 
logicam, in qua quaeritur quonam mpdo ueritas percipi possit, 

4 Act. 17, 28 11 Rom. 1, 21 sqq. 

2 eiu9 om. C 4 et mouemur C, et om. rell. v Domb, 6 ipsa, amJ 

in ra«., e erant P 9 qui 8 14 cor insip. C; insip. cor rell. v sap. 

dir 

esse v 16 inmutabilis l 20 postea,putabimu9 l; disput. postmod' q 
25 si om. 8 ignorat s 1 26 uel ut l 28 de om. e inquis. 
naturae v 29 quonam, nam m. 2 sup. /in., I; quo s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 11. 37] 

et moralem uel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque 
finibus adpetendis malorumque uitandis, ideo nescit ab uno 
uero Deo adque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad 
eius imaginem suraus, et doctrinam, qua eum nosque noueri- 

5 mus, et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. Haec itaque 
causa est quur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philo- 
sophi ingenia sua studiaque contriuerint in requirendis rerum 
causis, et quinam esset modus discendi adque uiuendi, isti 
Deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae uni- 

io uersitatis et lux percipiendae ueritatis et fons bibendae feli- 
citatis. Siue ergo isti Platonici siue quicumque alii quarum- 
libet gentium philosophi de Deo ista sentiunt, nobiscum sen- 
tiunt. Sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc 
causam, quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci, 

15 quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione 
celebrarunt, et Latini permoti earum uel excellentia uel gloria, 
ipsas libentius didicerunt adque in nostrum eloquium trans- 
ferendo nobiliores clarioresque fecerunt. 

CAPUT XI. 

soTJndePlato eamintellegentiampotueritadquirere, 
qua Christianae scientiae propinquauit. 

Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum 
audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum 
congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli 
25 putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam 
audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem pere- 
grinatione legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam 
libris meis posui. Sed diligenter subputata temporum ratio, 

28 de doctr. Cbrist. II, c. 28 

na» 

4 nos. eraso que, e 5 gratia C 8 discendi 8 9 et 
om. bv constituta * 10 bibende, in marg. uiuendo, e 11 si uero e 

oni 

13 placuit agere 8; placuit hanc causam agere v 14 quia] quam 8 
15 praed. magna e 23 sentisse 8 l multi 8 25 ieremiam q v 

24* 



Digitized by Google 



372 



S. Aurelii Augustini 



quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, 
quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum 
fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis 
eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rei Aegypti scrip- 
turas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et s 
per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam 
nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur 
ferme sexaginta. Quapropter in iila peregrinatione sua Plato 
nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem 
scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam 10 
translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi 
studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, 
non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti 
beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse 
perhibetur), sed ut conloquendo quid continerent, quantum 15 
capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere 
uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio 
fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat in- 
uisibilis et inconposita, et tenebrae [erant] super 
abyssum, et spiritus Dei superferebatur super *o 
aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi 
constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo 
ignemque iunxisse. Manifestum est autem, quod igni tribuat 
caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius simi- 
litudinem, qua dictum est: In principio fecit Deus» 
caelum et terram. Deinde illa duo media, quibus inter- 
positis sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et 

17 Gen. 1, 1 sq. 21 p. 31 B 27 p. 32 B 

2 ferme centura l 4 ad ide\ in marg. in id, e ptolomeus a d a k f; 
ptolemeu9 C; ptholomeuB elps; tholomeus bq 5 a gente a 7 reppe- 
riuntur ex reppererunt corr. I ferme reper. v 8 fere l 14 qui a 
Domb. secundum IMbnerum; quia Cp; qui rell. v 16 potuisset * 
18 fecit] creauit apq 19 erant om. C l b l de 20 ferebatur ade l q 
21 aquas del 26 ille Cab l de due medie a 27 haec om. I 
haec et e copulatur e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 12. 373 

aerem; unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: 
spiritus Dei superferebatur super aquam. Parum 
quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare 
8piritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opina- 
tns elementa loco illo commemorata uideri potest. Deinde 
quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic 
illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me 
plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum 
librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen 
ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit 
nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum 
ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum, 
et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos, 
tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommu- 
tabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer 
hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit. Et nescio 
utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem 
fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices 
eis: Qui est, misit me ad uos. 

CAPUT XIL 

Quod etiam Platonici, licet de uno uero Deo bene 
senserint, multis tamen dis sacra facienda cen- 

suerint. 

Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum 
ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia 
quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus 

12 Exod. 3 r 14 Rom. 1, 19 sq. 

b » 

3 remo e 4 et aer] &her d et om. C aer, a m. 2 in ras., C 

5 ee elem. a 6 sic] sit 8 7 in illis v fragrat q 9 sactum C 
12 respondea/tur C 13 israhel C misit, it sup. lin., C 14 quia 

et est post incommut. om. 8 15 et ea e commutabilia s 16 ut et. 

tn marg. utrtl, c 18 fuerint * 19 eis om. a l 24 ista ille e Domb.; 
illa iste s 



Digitized by Google 



374 



S. Aurelii Augustini 



enim illis manifestauit; inuisibilia enim eius a 
constitutione mundi per ea, quae facta sunt, in- 
tellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus 
eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philo- 
sophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, 
quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum 
propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an 
pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. 
Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui 
fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris 
gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati 
iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, 
uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed 
multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, 
quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque disci- 
pulos praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam 
haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, 
sororis eius iilius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in 
scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent 
adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appella- 
rentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato 
sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Aca- 
demicos, sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati 
Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem 
lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Pla- 
tonicus nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse 
Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt. 



3 eius uirtus 8V 4 me om. 8 et philos. e 5 egisse V quid e 
6 su8cipitur 8 l 7 do, o m. 2 ex i corr., C 8 sacrificare a estimo * 
14 cum sectam Cabdlpsak 1 /; consectam e; cum om. v Domb. p}'pate- 
ticft a; phypateticfi d 17 xeusippus C; peusippus l; feufjppus dps; 
eusippus ab eq 18 xenocratis C; senocrates b; exnocrates d 19 sco« 
lam C ab delp 8 22 noluerunt * 24 iamblicus Cdel 25 id est 

graeca, omisso et e l 27 sacra facienda, in marg. sacrificandtt, e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 13. 



375 



CAPUT XIII. 

De sententia Platonis, qua definiuit deos non 
esse nisi bonos amicosque uirtutum. 
Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque 
dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua 
res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, 
quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis 
an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sen- 
tentiam dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino 
ullura deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec 
exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam 
nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis 
quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua 
nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, 
bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt 
di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est 
deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant 
eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant ex- 
hiberi? quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus 
nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato 
senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna 
deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet 
ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis 
ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur 
deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos 
honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos in- 
staurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, 
Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod 
eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum 

2 diffiniuit p 6 et in fine uersus m. 2 C 7 arbitrentur sup. lin. 
a; arbitratur s 8 Sed habemus, m. 2 superscripto de hoc, C; 
Sed de hoc habemus e platonis sent. C; sentent. plat. rell. v 9 esse 
est 8 10 nullum, n m. 2 sup. Un., I 13 quia s 19 nullus s 
20 malos] maius * 24 ludis om. s 26 celebrare e ludos om. s 

n 

28 imittentes C 29 abnuisset, in marg. abuisset, e; annuisset 8 



Digitized by Google 



376 



S. Aurelii Augustini 



iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos timendos 
putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes 
poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate 
oblectantur, a populo bene instituto remouere non dubitat. 
Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro comme- 5 
moraui, inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala 
uictimis cruentis adque huius modi supplicationibus placari 
existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam per- 
tinentibus rebus. Quid est ergo quod semideus Plato non 
semideis, sed deis, et boc bonis, illa oblectamenta, quia 10 
iudicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui sane di 
refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos 
tantum adque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque mon- 
strarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos 
secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uir- is 
tutibus sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo 
deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente 
igitur audiamus. 

CAPUT XIIII. 

De opinione eorum, qui rationales animas trium to 
generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, 
in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis. 

Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima ratio- 
nalis, tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di 
excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones 25 
medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, 
in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum. 
ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque 

5 c. 14 

r 

2 sententiae robor, in marg. fcientie robur, e 8 et talibus] theatra- 
libus m. 2 in ras. e 11 auderet s sane] autem l 15 auctori s 
16 esse socios v 17 Adtente init. c. XIIII C 20 animos p 22 aeris 

Cp 27 diuersa, in marg. diuisa, e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 14. 377 

potiores; homines uero infra deos et daemones constituti sunt, 
ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones 
igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant, 
postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. 
Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, 
animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non 
est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et 
poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis 
capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis om- 
nibus alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica dete- 
stando et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et 
excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed 
daemones. 

Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, 
Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum 
scripsit librum, cuius esse titulum uoluit *de deo Socratis', 
ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates 
habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo 
perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando 
id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit 
enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum 
fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam 
Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et 
daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, 
quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni 
humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas 
urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc 
pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his 

16 p. 17, 20 sqq. 21, 17 sqq. Goldb. 

2 ordinem C; ordines e l diferentia l; diffirentia e 3 inferius h. 
p. i. h. q. superius om. e 4 superius om. l x 7 est enim e 9 longo 8 X 

it } men 

11 et ante excelsi om. 8 16 titulum esset? socrat C 17 numinum a 
19 perhibentur, in marg. phibet, e 25 quoniam C 26 humana, in marg. 
uana, e contag.] cogitatione * 27 pellendos e 28 adhuc om. C x 



Digitized by Google 



378 



S. Aurelii Augustini 



moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura 
daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? 
Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto 
daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo 
fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum 
Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones 
honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata 
remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, 
de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo 
Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputa- 
tionem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque 
discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis 
debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo 
libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis 
rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen ex- 
horrent, ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum 
dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis 
legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. 
Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret 
inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habi- 
tationis altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de 
omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, 
sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus 
nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus 
diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum 
criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris 
obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel 
horretur, eorum adfectibus conuenire. 

6 contra sc 8 9 et usque ipse 8 11 tam otn. e cupioseq; C 

12 alterum de om. I 15 ut omnes e omnium l exhorreant e 

20 propter 8 et firmitatem sup. lin. C 21 de moribus s 27 in 
ob8C, in m. 2 in fine uersus, C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 15. 



379 



CAPUT XV. 

Quod neque propter aeria corpora neque propter 
superiora habitacula daemones hominibus ante- 

cellant. 

5 Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter 
religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se 
ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin 
multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia 
sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium 

10 et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum 
uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando 
canibus? quis uelocitate leporibus, ceruis, omnibus auibus? 
quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo 
serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere 

15 adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus 
ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam dae- 
monibus bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus. 
Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat 
esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, 

20 ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis com- 
mendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, 
ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere 
nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, con- 
temnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, 

25 non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas 
praecedat animorum. 

Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos 
autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis 
esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc 

2 aerea p 9 motum facillimum C l celerrimum C l 12 auibus 

• ui tque in iu 

omnibus v 13 qui diuuendo C 15 ad iuuentfi C 1 ; a<} // uen- 
tam C 1 perhibentur] reperiuntur 8 16 rationando I 1 in daemo- 
nibus 8 18 enim] etiam, in marg. enl, e 20 quod e 23 bonitate, 

mo 

e m. 2 in ras., C 25 non quam sup. lin. C 28 perueri l 29 prae- 
pon. esse l 



Digitized by Google 



380 



S. Aurelii Augustini 



enira pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim 
uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis 
corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, 
quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet 
eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus ante- & 
cellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod 
de habitatione superioris elementi dignos esse daemones exi- 
stimemus, quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. 
Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis 
non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter u> 
rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri 
potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus 
nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; 
sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum 
hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam i* 
et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione con- 
texit adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et 
terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, 
quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores 
sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro *> 
elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum 
ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe prae- 
ponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris prae- 
ponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, 
cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in a 
gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima 
melior inhabitet deteriorque superius. 

21 de deo Socr. p. 8. 10 Goldb. 

1 preponemus V s; preponeremus l 2 2 reficiendo alimentis corpori 
opus habent 8 9 arie et l. 12 arii C 1 13 sint om. I; sunt q l 8 

er C 14 speimpiorum C; spei impiorum 8 15 comparanda est t nda 
est m. 2 in ras., e 17 extremos C l nobiliss. e l 8 l 19 aer e9t v 
aerem C 21 grad. elem. v eiistimare l 22 terrestribus anima- 
libus 8 23 animalibus om. 8 terris typothetae errore (?) om. Domb} 
24 intellegant C ab d elps; intellegamus q a k fv Domb} 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 16. 



381 



CAPUT XVI. 

Quid de moribus adque actionibus daemonura 
Apuleius Platonicus senserit. 

De moribu8 ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, 
5 dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, 
inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, 
diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum 
fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere 
diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum; 
io ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos 
definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua, 
mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero 
quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, 
quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium 
15 superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere. 
Aniraalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa 
distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris 
quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia 
natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc 
20 quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum 
hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est; 
quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore 
aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus 
solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere 
25 sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora; 

5 ib. p. 15, 15 sqq. 8 ib. p. 11, 5 sqq. 10 ib. p. 16, 17 
16 ib. p. 12 

2 adque action. om. p 4 ergo daemonum om. 8 7 neclectum C; 
necglectum e 11 animalia m. 2 in ras. I animo p. m. rationalia 
m. 2 in marg. infer. I 13 quartum om. e erasa ut uidetur uoce parta 
16 dicit esse 18 suaque scripsi; que (quae) sua Cb l de* Iqa 1 k; 
///8ua, era8Q ut uidetur que, a; qui sua b 2 pa 2 v Domb.; quia sua /; 

quia (uia m. 2 in ra8.) sua, ttt marg. qa sua, e 2 elemento k 17 tri- 
buens q 19 natilia C l ; natalia e l V aeris e l 22 rationa//lia, bi (?) 
erasis, l; rationabilia a 



Digitized by Google 



382 



S. Aurelii Augustini 



quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; 
quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? Melior 
est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. Quod 
animo passiua, quo modo supra nos est, quando et nos hoc 
sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? Quod corpore aeria, b 
quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae 
qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur 
ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? 
Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret 
uirtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere i* 
cum dis aeterna adque communia, profecto aliquid diceret 
exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter 
haec tamquam Deum colere deberemus, sed potius ipsum. a 
quo haec illos accepisse nossemus. Quanto minus nunc honore 
diuino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera 15 
esse possint, ad hoc passiua ut misera sint, ad hoc aeterna 
ut miseriam finire non possint! 

CAPUT XVII. 

An dignum sit eos spiritusabhominecoli, aquorum 

uitiis eum oporteat liberari. *o 
Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, 
quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi 
passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena 
sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, 
quaero quur animi daemonura passionum turbelis et tempe- u 
statibus agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece rcddt^ 

2 tempora e 6 exftimandum V; eiistimandum e l 2 est sup. lin. C 

i m«ri 

omnia corpora C oml pferat a i p f a et feratur C*; /prae/feratur C J ; 

uf 

praeferantur s 8 debetur ei C l e 13 deberera C sed nos- 

semus om. l l 15 rationabilia 8 17 miseriam codd. v; miseriam suam 
Domb. 19 a om. C 20 eum Cv; etiam pq Domb. 22 animam s 
24 aer, r in rasura trium litterarum, C 25 passionibus C turbilis 

bu 

d; turbeleg, m. 2 in ras., in marg. turuelis, e; turbinis s et om. e 
26 est om. e enini est v 26 et p. 383, 2 phatos s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 17. 383 

dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum 
de uerbo rcd&oc passio diceretur motus animi contra rationem. 
Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus 
non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est 

5 perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. 
In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc 
stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione 
sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in 
fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas perturbationes 

io non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. 
Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, 
sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si pro- 
pterea di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non 
misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia 

15 sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut 
daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia 
sunt non beata, sed misera. 

[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam 
religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem 

to ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum 
enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum 
parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur 
confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira 
instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis 

25 inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum 
acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, 
nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur. 

2 pathos passio dicitur, sed melios perturbatio diceretur a 3 sunt 

tur 

om. C l e l 5 perbatio C carent, in marg. habent, e 7 in illa feli- 

citate, in marg. pfeccione. e 8 nobis om. $ 10 beti C 12 peste 
ac labe 8 14 non post pecora sup. lin. C 15 possunt, pos mp. lin., I 

0 

esse in ras. C ne C; nec om. c l ut om. C 19 cum] cur e 
20 ea om. l l in om. v 22 pareat l cogitur confiteri ira insti- 
gentur, eraso cogitur m. 2 correctum in confitet quia ira instig., e 
23 insti.gentur, et l. 24 insti.gemur, n eraso, C; instigari, ari in ras., 8 



Digitized by Google 



384 



S. Aurelii Augustini 



Cum daeinones quorundam hominum osores, quorundam ama- 
tores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut 
appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros 
etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et 
salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi. quibus 
daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio 
deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque 
mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias 
uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, 
cum religionis summa sit imitari quem colis? 

CAPUT XVIII. 

Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, 
ut commendentur dis bonis, daemonibus uti 
debeant aduocatis. 

Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc 
detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum 
terramque constituens, ut, quoniara nullus deus miscetur 
homini, quod Platonem dixissc perhibent, isti ad deos per- 
ferant preces hominum et inde ad homines inpetrata quae 
poscunt. Indignum enim putauerunt qui ista crediderunt 
misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri 
daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde 
concessa qui adportent; ut uidelicet homo castus et ab artiura 
magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos 
illura di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando 

18 Conuiu. p. 203 A 

2 pudenti C l 3 sq. inim. n. et. diligamus v 5 salutem s turbines s 

8 mirabilis Cab l dpsk; miserabilis b 2 elqafv Domb.; mirabilit' 6 3 

9 esse ante dissim. w. 2 sup. Un. e imitare noles C x 12 sit relig. p 

r 

13 sq. debeant uti p 15 ei asentiunt correctum ut uidetur ex ita sent. b 
17 et ante terramque eras. C 22 hic C l que elleg. a 23 que 

u 

afferant a catus C 24 alienus sup. lin. e adhibeat, tn marg. 

adeat, e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 18. 1& 



385 



fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant. Amant 
quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; 
amant in maleficiis magorum 'mille nocendi artes/ quas non 
amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab 
dis inpetrare uoluerit, non poterit suis meritis nisi suis inter- 
uenientibus inimicis. Non est quod iste poetica figmenta et 
theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista 
magistrum eprum et tantae aput eos auctoritatis Platonem, 
si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum 
diligat turpia, uerum etiam diuinitati existimet grata. 

CAPUT XVIIII. 

De inpietate artis magicae,quae patrocinio nitit ur 
spirituum malignorum. 

Porro aduersus magicas artes, de quibus quosdam nimis 
hifelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam 
publicam lucem testem citabo? Quur enim tam grauiter ista 
plectuntur seueritate legum, si opera sunt numinum colen- 
dorum? An forte istas leges Christiani instituerunt, quibus 
artes magicae puniuntur? Secundum quem alium sensum, nisi 
quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium 
est, ait poeta clarissimus: 

Testor, cara, deos et te, germana, tuumque 
Dulce caput, magicas inuitam accingier artes? 

Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit: 
Adque satas alio uidi traducere messes, 
eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in 
alias terras transfem perhibentur, nonne in duodecim tabulis, 

3 Verg. Aen. VII, 338 22 Verg. Aen. IIII, 492 sq. 25 Eclog. 8, 98 

h 

1 quam e l 7 abemus C 9 sic pudor m. 2 rescript., e de sup. 
lin. G 10 turpia, tur sup. lin., e 17 plec . . . tuntur, tun eras., C 

r 

20 quo es malif. C l 22 tn viarg. adscriptum uergilii, C testo C 

m 

23 capud C l de inuitu C [ 25 uidit / esses C 

XXX X Aug. opera Sectio V pars I. 25 



Digitized by Google 



386 



S. Aurelii Augustini 



id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat 
esse conscriptum et ei, qui hoc fecerit, supplicium constitu- 
tum? Postremo Apuleius ipse numquid aput Christianos iudices 
de magicis artibus accusatus est? Quas utique sibi obiectas 
si diuinas et pias esse nouerat et diuinarum potestatum 
operibus congruas, non solum eas confiteri debuit, sed etiam 
profiteri, leges culpans potius, quibus haec prohiberentur et 
damnanda putarentur, quae haberi miranda et ueneranda 
oporteret. Ita enim uel sententiam suam persuaderet iudicibus, 
uel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia 
praedicantem adque laudantem morte multarent, digna animae 
illius daemones dona rependerent, pro quorum diuinis operibus 
praedicandis humanam uitam sibi adimi non timeret; sicut 
martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana 
religio, qua nouerant se fieri saluos et gloriosissimos in 
aeternum, non eam negando temporales poenas euadere dele- 
gerunt, sed potius confitendo profitendo praedicando et pro 
hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate 
moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt 
mutarique fecerunt. Huius autem philosophi Platonici copio- 
sissima et disertissima extat oratio, qua crimen artium magi- 
carum a se alienum esse defendit seque aliter non uult inno- 
centem uideri nisi ea negando, quae non possunt ab innocente 
coramitti. At omnia miracula magorum, quos recte sentit esse 
damnandos, doctrinis fiunt et operibus daemonum, quos uiderit 
quur censeat honorandos, eos necessarios adserens perferendis 
ad deos precibus nostris, quorum debemus opera deuitare, si 
ad Deum uerum preces nostras uolumus peruenire. Deinde 
quaero, quales preces hominum dis bonis per daemones ad- 

2 Plin. H. N. XXVIII, 1, 2, 18 

2 et ei C d elp qs a /; ei abkv 3 ipse Apul. v nonquid /; nunc 
quid s iud. christ. v 8 quae haec e 10 spernerent s 19 pro- 

n 

hibeatur l l 26 censeat l honorando 6 M necess. eos v 27 no- 
stris prec. v 28 adligari Cdl l s l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 20. 387 

legari putat, magicas an licitas? Si magicas, nolunt tales; si 
licitas, nolunt per tales. Si autem peccator paenitens preces 
fundit, maxime si aliquid magicum admisit, itane tandem illis 
intercedentibus accipit ueniam, quibus inpellentibus aut 

5 fauentibus se cecidisse plangit in culpam? an et ipsi daemones, 
ut possint paenitentibus mereri indulgentiam, priores agunt, 
quod eos deceperint, paenitentiam? Hoc nemo umquam de 
daemonibus dixit, quia. si ita esset, nequaquam sibi auderent 
diuinos honores expetere, qui paenitendo desiderarent ad gratiam 

io ueniae peruenire. Ibi enim est detestanda superbia, hic humi- 
litas miseranda. 

CAPUT XX. 

An credendum sit quod di boni libentius daemo- 
nibus quam hominibus misceantur. 

i5 At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios 
inter deos et horaines agere, ut ab hominibus adferant desi- 
derata, et a dis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa 
est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur 
homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur 

*o homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non mi- 
scetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non 
miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur 
daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti 
indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non 

25 miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene in- 
stituta ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et 
pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria 

3 ammisit ls l ; /amisit e 4 accepit C l l accipit ueniam in marg. s 
10 peruenire ps av; pertinere Cabdelqkf Domb. 15 Ad 

C x ; au:t 8 urguens el 16 adferant codd.; offerant v ////deside- 

rata, erasis dese, C 17 causa est ista v 19 Praeclara homini 

om. s 20 hom. suppl. et miscentur m. 2 in marg. C 22 et om. I 
23 daemoni sup. lin. e 25 dae C 27 ciuitatQ, U m. 2 in ras., c 

ludos poetarum crimina om. C\ m. 2 in margine sed omisso ludos 

25* 



Digitized by Google 



388 



S. Aurelii Augustini 



requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere pro- 
hibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus 
oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legi- 
bus punienti, et miscetur daeraoni magicas artes docenti et 
inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti. s 
et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti. 

CAPUT XXI. 

An daemonibus nuntiis et interpretibus diutantur 
fallique se ab eis aut ignorent aut uelint. 

Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est 10 
magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes 
quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones 
aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque 
suspensus, aer uero aetheri terraeque contiguus. 0 mirabilem 
sapientiam! Quid aliud de dis isti sentiunt, quos oranes 15 
optimos uolunt, nisi eos et humana curare, ne cultu uideantur 
indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, 
ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi pu- 
tentur colendi, per quos di possint et quid in rebus humanis 
agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? Hoc si 20 
ita est, dis istis bonis magis notus est daemon per corpus 
uicinum quam homo per animum bonum. 0 multum dolenda 
necessitas, an potius inridenda uel detestanda uanitas, ne sit 
uana diuinitas! Si enim animo ab obstaculo corporis libero 
animura nostrum uidere di possunt, non ad hoc indigent 25 
daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia, 
qualia sunt locutio uultus motus, per corpus suum aetherii 



2 se om. e 6 occupauti, in marg. aucupanti, e 7 c. XXI cum su- 
periore cohaeret in C; c. XXI significatum est p. 389, 5: Vellem 9 ut 
ign. C 10 et indignitatis om. C n 12 laterent C 13 altequej 

ita m. 2 in ras., e 14 conti.guus, n eras., e 16 et om. C x 

curare/, t eraso, C 23 ne sit uana diuinitas in marg. s 25 dii ui- 

roonibus 

dere v daemon. indigent v 26 dae,nuntiis C 27 uultus locutio sv 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 21. 389 

di sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, 
possunt et mendaciis daemonum decipi. Porro si deorum 
diuinitas a daemonibus non potest falli, eadera diuinitate quod 
agimus non potest ignorari. 

Vellem autem mihi isti dicerent, utrum dis daemones 
nnntiauerint de criminibus deorum poetica Platoni displicere 
figmenta et sibi ea placere celauerint, an utrumque occul- 
tauerint deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an 
utrumque indicauerint, et religiosam erga deos Platonis 
prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sen- 
tentiam quidem Platonis, qua noluit deos per inpiam licen- 
tiam poetarum falsis criminibus infamari, ignotam dis esse 
uoluerint, suam uero nequitiam, qua ludos scaenicos amant, 
quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint 
uel timuerint. Horum quattuor. quae interrogando proposui, 
quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de dis 
bonis opinentur adtendant. Si enim primum elegerint, con- 
fessuri sunt non licuisse dis bonis habitare cum bono Platone, 
quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemoni- 
bus malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum di boni 
hominem bonum longe a se positum non nisi per malos 
daemones nossent, quos uicinos nosse non possent. Si autem 
secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus 
dixerint, ut di omnino nescirent et Platonis religiosissimam 
legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus 
humanis per internuntios daemones di nosse utiliter possunt, 
quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum reli- 
gione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum 
decernuntur? Si uero tertium elegerint et non solum sen- 
tentiam Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam 

3 eadem Cabdelpsrxk; ab eadem q fv 5 isti mihi e 7 sibi ea 
displicere s 10 liuidinem C 14 erubuerunt nec timuerunt s 15 inter- 

noe 

roganda 8 17 et 23 eligerint C 1 20 exultabat e l 22 uici l pos- 

ni 

sint dl 24 omno C omni non scirent d 27 deor. bon. sv per 
religionem s 28 libidinum C 1 30 prohibentis, is ex em corr., s 



Digitized by Google 



390 



S. Aurelii Augustini 



daemonum nequitiam deorum iniuriis exultantem per eosdem 
daemones nuntios dis innotuisse responderint: hoc nuntiare 
est an insultare? et di utrumque sic audiunt, sic utrumque 
cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum digni- 
tati et Platonis religioni contraria cupientes adque facientes 
a suo accessu non arceant, uerum etiam per illos malos pro- 
pinquos Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim 
eos elementorum quasi catenata series conligauit, ut illis, a 
quibus crimiuantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, 
non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare 
pondera non ualentes. Iam, quod reliquum est, si quartum 
elegerint, peius est ceteris. Quis enim ferat, si poetarum de 
dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna 
ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem 
et suauissimam uoluptatem dis daemones nuntiauerunt, et 
quod Plato philosophica grauitate de optima re publica haec 
omnia censuit remouenda tacuerunt; ut iam di boni per tales 
nuntios nosse cogantur raala pessimorum, nec aliena, sed 
eorundem nuntiorum, adque his contraria non sinantur nosse 
bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem 
ipsorum deorum? 

CAPUT XXU. 

De abiciendo cultu daemonum contra Apuleium. 

Quia igitur nihil istorum quattuor eligendum est, ne in 
quolibet eorum de dis tam male sentiatur, restat, ut nullo 
modo credendum sit, quod Apuleius persuadere nititur et 
quicumque alii sunt eiusdem sententiae philosophi, ita esse 
medios daemones inter deos et homines tamquam internuntios 

1 deorum om. l l iniurias C 1 exultantia s 9 a quo sup. lin. I 
10 possunt l l sed aeris] sideris d mutare s; transmeare a pond. 
transmut. v 11 relicum C l 12 eligerint d 14 cupid. et suauissimam 

s 

om. e 16 publica] post s 17 omnia om. s mouenda O 19 nose C 
20 iniuria s honore es 23 apoleium C 24 Quid igitur? s 
27 pbilos. sunt eiusdem sent. v 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 22. 391 

et interpretes, qui hinc ferant petitiones nostras, inde referant 
deorum subpetias; sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a 
iustitia penitus alienos, superbia tumidos, inuidentia liuidos, 
fallacia callidos, qui in hoc quidem aere habitant, quia de 

5 caeli superioris sublimitate deiecti merito inregressibilis trans- 
gressionis in hoc sibi congruo uelut carcere praedamnati sunt; 
nec tamen, quia supra terras et aquas aeri locus est, ideo et 
ipsi sunt meritis superiores hominibus, qui eos non terreno 
corpore, sed electo in auxilium Deo uero pia mente facillime 

io superant. Sed multis plane participatione uerae religionis in- 
dignis tamquam captis subditisque dominantur, quorum maximae 
parti mirabilibus et fallacibus signis siue factorum siue prae- 
dictorum deos se esse persuaserunt. Quibusdam uero uitia 
eorum aliquanto adtentius et diligentius intuentibus non po- 

io tuerunt persuadere quod di sint, adque inter deos et homines 
internuntios ac beneficiorum inpetratores se esse finxerunt; si 
tamen non istum saltem honorem homines eis deferendum pu- 
tarunt, qui illos nec deos esse credebant, quia malos uide- 
bant, deos autem omnes bonos uolebant, nec audebant tamen 

20 omnino indignos dicere honore diuino, maxime ne offenderent 
populos, a quibus eis cernebant inueterata superstitione per 
tot sacra et templa seruiri. 

2 suppetias, tn marg. fuppedaf, e 3 superbia tumidos om. s in- 
uidia l q libidos C l l l 4 fallacia callidos sup. Un. C in om. C 
qui de celiS a 5 ingressibilis l l 7 qui e 1 8 sunt om. e 9 elec- 

V 

tum C l auxilio C do ex dm corr. C uerum C 11 domi . . nantur, 
na crasis, C 12 partim l praedicatorum es 13 deos om. s se 
om. I 16 uenefitiorum e 18 deos esse non cr. I qui C' 1 d uide- 
bat C 1 



Digitized by Google 



392 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXIII. 

Quid Hermes Trismegistus de idolatria senserit 
et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias 

auferendas. 

Nam diuersa de illis Hermes Aegyptius, quem Trisme- & 
gistum uocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem 
illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam 
medietate uersari, ut hominibus aput ipsos deos necessarii 
uideantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non 
separat. Ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo 10 
Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui audit, sicut a me 
positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum 
hominum; at ille uisibilia et contrectabilia simulacra uelut 
corpora deorum esse adserit; inesse autem his quosdam spi- 
ritus inuitatos, qui ualeant aliquid siue ad nocendum siue ad i& 
desideria nonnulla conplenda eorum, a quibus eis diuini ho- 
nores et cultus obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus inui- 
sibiles per artem quandam uisibilibus rebus corporalis mate- 
riae copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus 
dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eam- 20 
que raagnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines 
potestatem. Huius Aegyptii uerba, sicut in nostram linguam 
interpretata sunt, ponam. *Et quoniam de cognatione, inquit, 
et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, pote- 

23 Apul. Asclep. p. 45, 11 Goldb. 

r 

2 trimeg. p 5 diuesa C de om. l l hermaes C trismegistum 

Clpsv; trimegistum ade; trimegistrum q; trismegiston / Domb. 

G enim quidem illos deos l 7 deos et homines C; homines et deos 

abdelq; homines deosque psv Domb. 9 superiorum C 10 esse 

om. s 12 manum l l 13 contractab. C 1 15 ualent e nofcendum C 

nocendum dum e 16 eorum nonnulla compl. sv honoris / 17 in- 

uisibilis C 1 18 per .... corporalis om. C x inuisibilibus e 19 copu- 

f g 
lari a quaei om. C l 20. 21 deo C 23 ponamus e conatione 

e » q. 
conatione l 2 ; cognitione e 24 deorumquale C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 23. 393 

statem hominis, o Asclepi, uimque cognosce. Dorainus, inquit, 
et Pater uel quod est summura Deus ut effector est deorum 
caelestium, ita homo lictor est deorum, qui in templis sunt 
huraana proximitate contenti.' Et paulo post: 'Ita humanitas, 
inquit, semper memor naturae et originis suae in illa diui- 
nitatis imitatione perseuerat, ut, sicuti Pater ac Dominus, ut 
sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos 
suos ex sui uultus similitudine figuraret.' Hic cum Asclepius, 
ad quem maxime loquebatur, ei respondisset adque dixisset: 
'Statuas dicis, o Trismegiste?' tum ille: 'Statuas, inquit, o 
Asclepi, uides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas 
sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futu- 
rorum praescias eaque sorte uate somniis multisque aliis rebus 
praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, 
tristitiam laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, 
quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est uerius, trans- 
latio aut descensio omnium quae gubernantur adque exer- 
centur in caelo. Ac si dicendum est uerius, terra nostra mundi 
totius est templum. Et tamen quoniam praescire cuncta pru- 
dentem decet, istud uos ignorare fas non est: Futurum tempus 
est, quo appareat Aegyptios incassum pia mente diuinitatem 
sedula religione seruasse.* 

Deinde multis uerbis Hermes hunc locum exequitur, in 
quo uidetur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, 
quanto est ueracior adque sanctior, tanto uehementius et libe- 
rius cuncta fallacia figmenta subuertit, ut gratia uerissimi 

10 ib. p. 46, 12 

1 uimque] utcumque s 2 summuf, f m. 2 eraso m, l 8 exui C l 
10 Otrimegis teca ille d o om. pqs 11 uides codd.; uidesiie v 
quatinus a d 13 uate om. a 1 ; uates bpqs uates omnis l 15 lae- 
titiam omisso que l laetitiamque afferentes a 17 discensio C; dis- 
seensio e 18 est ante uerius sup. lin. C 20 tempus ee a 21 quo 
Cv; cum rell. diuinitate Cd 22 quae post seruasse addit v et 
omnis eorum sancta ueneratio in irritum casura frustrabitur, non exstant 
in codicibus 23 hunc in marg. I 24 uideatur C 



Digitized by Google 



394 



S. Aurelii Augustini 



Saluatoris liberet hominem ab eis dis, quos facit homo, et 
ei Deo subdat, a quo factus est homo. Sed Hermes cum ista 
praedicit, uelut amicus eisdem ludificationibus daemonum 
loquitur, nec Christianum nomen euidenter exprimit, sed tam- 
quam ea tollerentur adque delerentur, quorum obseruatione 
caelestis similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura 
deplorans luctuosa quodam modo praedicatione testatur. Erat 
enim de his, de quibus dicit apostolus, quod cognoscentes 
Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias 
egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, 
et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes 
enira se esse sapientes stulti facti sunt et inmu- 
tauerunt gloriam incorrupti Dei in simili tudinem 
imaginis corruptibilis hominis et cetera, quae comme- 
morare longum est. Multa quippe talia dicit de uno uero Deo 
fabricatore mundi, qualia ueritas habet; et nescio quo modo 
illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut dis, quos confi- 
tetur ab hominibus fieri, semper uelit homines subdi et haec 
futuro tempore plangat auferri quasi quicquam sit infelicius 
homine, cui sua figmenta dominantur; cum sit facilius, ut 
tamquam deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo, quam 
ut per eius cultum di possint esse, quos fecit homo. Citius 
enim fit, ut homo in honore positus pecoribus non intellegens 
conparetur, quam ut operi Dei ad eius imaginem facto, id 
est ipsi homini, opus hominis praeferatur. Quapropter merito 
homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse 
quod fecit. 

8 Rom. 1, 21 sqq. 23 Ps. 48, 13 

2 ei om. a cum Hermes v 3 amicis s 4 exprimet C l 5 ob- 
secratione / 10 cognitionibus l 12 mutauerunt ot 13 incor- 

ruptibilis b* c do C 1 15 alia C 16 baberet s 17 dilab. d 

18 uelet C 1 20 homini C 2 e l 22 facit l Citicius e 26 deficit 

Cpqsk v; defecit abdel aV f Domb. praeficit Ca 6 1 p qs k r; 
praefecit b 1 dela f JDomb. 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 23. 395 

Haec uana deceptoria, perniciosa sacrilega Herraes Aegyp- 
tius, quia tempus, quo auferrentur, uenturum sciebat, dolebat; 
sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat. Non 
enim haec ei reuelauerat sanctus Spiritus, sicut prophetis 
5 sanctis, qui haec praeuidentes cum exultatione dicebant: Si 
faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt di; et alio 
loeo: Erit in illo die, dicit Dominus, exterminabo 
nomina simulacrorum aterra, etnon iam erit eorum 
memoria; proprie uero de Aegypto, quod ad hanc rem ad- 
io tinet, ita sanctus Esaias prophetat: Et mouebuntur manu- 
facta Aegypti a facie eius, et cor eorum uincetur in 
eis, et cetera huius modi. Ex quo genere et illi erant, qui 
uenturum quod sciebant uenisse gaudebant; qualis Symeon, 
qualis Anna, qui mox natum Iesum, qualis Elisabeth, quae 
15 etiam conceptum in Spiritu agnouit; qualis Petrus reuelante 
Patre dicens: Tu es Christus, filius Dei uiui. Huic 
autem Aegyptio illi spiritus indicauerant futura tempora per- 
ditionis suae, qui etiam praesenti in carne Domino trementes 
dixerunt: Quid uenisti ante tempus perdere nos? siu.e 
20 quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius 
opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, 
qua fiebat ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, 
id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi 
sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate deti- 
26 nentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non 
sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc adque inde per- 

5 Hierem. 16, 20 7 Zach. 13, 2 10 Esai. 19, 1 13 Lc. 2, 

25 sqq.; 1, 41 sqq. 16 Matth. 16, 16 19 ib. 8, 29 26 Ephes. 4, 14 

1 sacrilegia C 2 quo/, d eras., C sciebat sed omisso dolebat C 
3 sed tam inpudenter dolebat om, d quam inpudenter e impru- 
denter utroque loco s 4 sanctus spiritus Ce; spir. sanctus adlv 

rit in 

Domb. 2 6 faciat e df C et in e 7 est iUo C 10 Isaias v 
11 aegyptiorum l 13 symeon Cel 2 ; Simeon v 14 IHM sup. lin. 
m. 2 l helisabeth es 18 praesente V 25 fallit, i ex e corr., C 

26 sicuti s qui quasi a 



Digitized by Google 



396 



S. Aurelii Augustini 



flatus et falsis tiera permiscens dolet quasi perituram reli- 
gionem, quem postea confitetur errorem. 

CAPCT XXIIII. 

Quo modo Hermes parentum suorum sit confessus 
errorem, quem tamen doluerit destruendum. * 

Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de 
dis, quos homines fecerunt, ita loquens: 'Sed iam de talibus 
sint satis dicta talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque 
redeamus, ex quo diuino dono [homo] animal dictum est ra- 
tionale. Minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de ho- 10 
mine dicta sunt. Omnium enim mirabilium uicit admirationem, 
quod homo diuinam potuit inuenire naturam eamque efticere. 
Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa deorum 
rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religio- 
nemque diuinam, inuenerunt artem, qua efficerent deos. Cui 15 
inuentae adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem, 
eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euo- 
cantes animas daemonum uel angelorum eas indiderunt ima- 
ginibus sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene 
faciendi et male uires habere potuissent.' Nescio utrum sic » 
confiterentur ipsi daemones adiurati, quo raodo iste confessus 
est. 'Quoniam, inquit, proaui nostri multum errrabant circa 
deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum 
religionemque diuinam, inuenerunt artem qua efficerent deos/ 
Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc 25 
artern inuenirent faciendi deos, aut contcntus fuit dicere: 
Errabant, nisi adderet et diceret: Multum errabant? Iste ergo 

7 Apul. Ascl. p. 58, 11 
2 quem C adl q l ; quam b ep q 2 av 4 modo om. p parentum mss.; 

h 

patenter parentum v 5 tam C 7 omines C 8 inquit iterum d 
9 [homo] om. Cd 11 uincit v 17 miscente C /euocantes, a 

ne 

eraso, C 20 sic nec Cfitent e 24 /efficerent, a eraso, C 26 inue- 
nissent « contemptus 8 27 addere/t, n eraso, C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 24. 397 

multus error et incredulitas non animaduertentium ad cultum 
religionemque diuinam inuenit artem, qua efficeret deos. Et 
tamen quod multus error et incredulitas et a cultu ac reli- 
gione diuina auersio animi inuenit, ut homo arte faceret deos, 
5 hoc dolet uir sapiens tamquam religionem diuinam uenturo 
certo tempore auferri. Vide si non et ui diuina maiorum suo- 
rum errorem praeteritum prodere, et ui diabolica poenam dae- 
monum futuram dolere conpellitur. Si enim proaui eorum 
multum errando circa deorum rationem incredulitate et auer- 

10 sione animi a cultu ac religione diuina inuenerunt artem, qua 
efficerent deos: quid rairum, si, haec ars detestanda quidquid 
fecit auersa a religione diuina, aufertur religione diuina, cum 
ueritas emendat errorem, fides redarguit incredulitatem, con- 
uersio corrigit auersionem? 

15 Si enim tacitis causis dixisset proauos suos inuenisse 
artem, qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum 
piumque saperemus, adtendere et uidere nequaquam illos ad 
hanc artera peruenturos fuisse, qua homo deos facit, si a 
ueritate non aberrarent, si ea, quae Deo digna sunt, crederent, 

20 si animum aduerterent ad cultum religionemque diuinam; et 
tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem 
hominum et incredulitatem et animi errantis adque infidelis 
a diuina religione auersionem, utcumque ferenda esset inpu- 
dentia resistentium ueritati. Cum uero idem ipse, qui pote- 

25 statem huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua 
illi deos facere concessum est, et dolet uenturum esse tempus, 
quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam 
legibus iubeantur auferri, confitetur tamen adque exprimit 
causas, quare ad ista peruentum sit, dicens proauos suos 

30 multo errore et incredulitate et animum non aduertendo ad 

1 multos Domb. 2 (typoth. errore ?) 2 at e 4 auersio m. 2 in ras. e 

re • 

6 tempo C 9 uersione C 11 deos effic. v 12 aufertur a e 

ur 

14 colligit e l 16 deos fac. v 19 oberrarent l 28 iubeant C 

e 

expramit, m. 2 a in j corr. t C 29 istam C sit sup. lin. C 



Digitized by Google 



398 



S. Aurelii Augustini 



cultum religionemque diuinam inuenisse hanc artem, qua fa- 
cerent deos: nos quid oportet dicere, uel potius quid agere 
nisi quantas possumus gratias Domino Deo nostro, qui haec 
contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit? Nam quod 
instituit multitudo erroris, abstulit uia ueritatis; quod insti- 5 
tuit incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu diuinae 
religionis auersio, abstulit ad unum uerum Deum sanctumqne 
conuersio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit 
daemonum spiritus, sed in omni terra, quae cantat Domino 
canticum nouum, sicut uere sacrae et uere propheticae litterae 10 
praenuntiarunt, ubi scriptum est: Cantate Domino can- 
ticum nouum, cantate Domino omnis terra. Titulus 
quippe psalmi huius est: Quando domus aedificabatur 
post captiuitatem. Aedificatur enim domus Domino ciuitas 
Dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam capti- 15 
uitatem, qua illos homines, de quibus credentibus in Deum 
tamquam lapidibus uiuis domus aedificatur, captos daemonia 
possidebant. Neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non 
ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum socie- 
tatem colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum 30 
stolidorum, sed uersutomm daemoniorum. Nam quid sunt 
idola, nisi quod eadem scriptura dicit: Oculos habent, et 
non uidebunt, et quidquid tale de materiis licet adfabre effi- 
giatis, tamen uita sensuque carentibus dicendum fuit. Sed 
inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati 25 
cultorum suorum animas in suam societatem redigendo mise- 

11 Ps. 95, 1 16 1. Petr. 2, 5 22 Ps. 114, 5 

5 multitudo] uia s uia sup. lin. 8 7 abstulit . . . deum tn. 2 in 

ras. e 8 prius in om. C x 10 post nouum correctoris manu dl domus 

u 

edificatur 8 uerae sacrae C 11 praenuntiauerunt Ips 11 cante C 

12 post nouum repetita stmt uerba sicut uerae scribtum est C 

do 

13 quoque tx quippe corr. s quandomus l 15 eam om. pqsa 
18 homo deos v homo om. l l 23 uidebunt Cl l ; ui<jebunt uident q; 
uident rell. v quid s adfabre, d in ras., C; afabre d l; fabrae e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 24. 



399 



rabiliter captiuauerant. Unde dicit apostolus: Scimus quia 
nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemo- 
niis immolant, et non Deo; nolo uos socios fieri dae- 
moniorum. Post hanc ergo captiuitatem, qua homines a 

o malignis daemonibus tenebantur, Dei domus aedificatur in 
omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur: 
Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino 
omnis terra. Cantate Domino. benedicite nomen eius, 
bene nuntiate diem ex die salutare eius. Adnuntiate 

10 in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mira- 
bilia eius; quoniam magnus Dominus et laudabilis 
nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omues di 
gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. 
Qui ergo doluit uenturum fuisse tempus, quo auferretur 

15 cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemo- 
niorum, malo spiritu instigatus semper uolebat istam capti- 
uitatem manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum 
in omni terra. Praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenun- 
tiabat haec propheta gaudendo. Et quia Spiritus uictor est, 

20 qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea, 
quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus 
et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu diuinae 
religionis auersis esse instituta miris modis coactus est con- 
fiteri. Qui quamuis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus 

25 hominibus factos, quales esse utique non debemus, uelit nolit, 
ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales 
fuerunt a quibus facli sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, reli- 
giosis; simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos fece- 

1 1. Cor. 10, 20 7 Ps. 95, 1 sqq. 

2 est om. e sacrificant s 3 et erasum e do ex deum corr., C 

5 aedificabatur e 8 benedicite C ablqak; et benedicite depfv 

nomini p q 9 diem om. e di/e, a eras., C salutare/, m eras., C 
n r 

anuntiate C 12 et C 17 canet C aedificare e 18 omne terram e 
24 Qui] et m. 2 in ras. e 



Digitized by Google 



400 



S. Aurelii Augustini 



runt, sibimet inportasse, ut eos haberent deos, qui non erant di. 
Verum est quippe illud propheticum: Si faciet homo deos, 
et ecce ipsi non sunt di. Deos ergo tales, talium deos, arte 
factos a talibus, cum appellasset Hermes, id est idolis dae- 
mones per artem nescio quam cupiditatum suarum uinculis 
inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen 
eis dedit, quod Platonicus Apuleius (unde iam satis diximus 
et quam sit inconueniens absurdumque monstrauimus), ut 
ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit 
Deus, et homines, quos idem fecit Deus; hinc adferentes uota, 
inde munera referentes. Nimis enim stultum est credere deos, 
quos fecerunt homines, plus ualere aput deos, quos fecit 
Deus, quam ualent ipsi homines, quos idem ipse fecit Deus. 
Daemon quippe simulacro arte inpia conligatus ab homine 
factus est deus, sed tali homini, non omni homini. Qualis 
est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et 
incredulus et auersus a uero Deo? Porro si daemones, qui 
coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi, 
hoc est uisibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte 
fecerunt deos, cum aberrarent auersique essent a cultu et 
religione diuina, non sunt internuntii nec interpretes inter 
homines et deos et propter suos pessimos ac turpissimos moros. 
et quod homines, quamuis errantes et increduli et auersi a 
cultu ac religione diuina, tamen eis sine dubio meliores sunt, 
quos deos ipsi arte fecerunt; restat, ut, quod possunt, tam- 
quam daemones possint, uel quasi beneficia praestando magis 

2 Hierem. 16, 20 

1 sibimet] uim s inpu/tasset, r eras., C; portasse s 1 haberent, 

in marg. auerterent, e dii non erant v 2 illud, d eraso m, C 
3 talium deos l 4 cum appellasset Hermes uncis inclusit Domb. 
6 appellarent e ab hom. factos e 7 iam satis Cadelq; satis iam 
rell. v Domb. 12 ualere sup. lin. I 13 ipse om. I 14 si.mulacro, 
m eraso, C homine//////, eraso quippe. s 15 est sup. lin. C 

fl in 

16 ergo est v ni C 17 credulus C 22 sed deos d et ante 
propter om. Cae 24 ac] et C 26 quia si s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 25. 



401 



nocentes, quia magis decipientes, uel aperte malefaciendo (nec 
tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et 
secreta Dei prouidentia), non autem tamquam medii inter 
homines et deos per amicitiam'deorum multum aput homines 
> ualeant. Hi enim dis bonis, quos sanctos angelos nos uoca- 
mus rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis siue 
sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, amici 
esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi 
affectione, quam longe absunt a uirtutibus uitia et a bonitate 
malitia. 

CAPUT XXV. 

Dc his, quae sanctis angelis et hominibus bonis 
possunt esse communia. 

Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem am- 
biendum est ad beneuolentiam seu beneficentiam deorum uel 
potius angelorum bonorum, sed per bonae uoluntatis simili- 
tudinem, qua cum illis sumus et cum illis uiuimus et cum 
illis Deura quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis 
uidere non possumus; in quantum autem dissimilitudine uolun- 
tatis et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis 
longe sumus uitae merito, non corporis loco. Non enim quia 
in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis 
terrena sapimus, non eis iungimur. Cum uero sanamur, ut 
quaies ipsi sunt simus; fide illis interim propinquamus, si 
ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis 
fauentibus credimus. 

1 male sup. lin. I 2 quod 1/ibet, i ex u corr. C quando codd. 
excepto e, qui m. 2 correctus quanttl habet quando et quantum qv 
6 creaturas . . . . sedes om. l { caelestes babitationes C l 12 bonis 
Cpq, om. v Domb. 14 quasi per daeni. sv ambigendum e 15 be- 
neficientiam Cade 16 bonorum angelorum v 17 illis ante uiuimus 
sup. lin. C et cum illis uiuimus om. d 22 sed sup. lin. C si 
sup. lin., deinde m. rec. in quia correctum l 23 sapemus C [ 24 fide 
e 1 ; /idg e 1 interim illis v 25 ipsi pauentibus e 
XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 26 



Digitized by Google 



402 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XXVI. 

Quod omnis religio paganorum circa homines 
mortuos fuerit inplicata. 

Sane aduertendum est, quo modo iste Aegyptius, cum 
doleret tempus esse uenturum, quo illa auferrentur ex Aegypto, 
quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu 
diuinae religionis auersis esse instituta, ait inter cetera: °Tunc 
terra ista, sanctissiraa sedes delubrorum adque temploruru. 
sepulcrorum erit mortuorumque plenissima'; quasi uero, si 
illa non auferrentur, non essent ihomines morituri, aut alibi 
essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus 
uolueretur temporis et dierum, tanto raaior esset numerus 
sepulcrorum propter maiorem numerura mortuorum. Sed hoc 
uidetur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis 
eorum delubrisque succederent, ut uidelicet, qui haec legunt 
animo a nobis auerso adque peruerso, putent a paganis cultos 
fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepul- 
cris. Tanta enim homines inpii caecitate in montes quodam 
modo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt uidere. 
ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inue- 
niri aut uix inueniri deos, qui non homines fuerint mortuisque 
diuini honores delati sint. Omitto, quod Varro dicit omnes ab 
eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, 
quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos comme- 
morat funebres, tamquam hoc sit maximum diuinitatis indi- 
cium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari. 

Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, 
ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: *Tunc terra 

7 Apul. A8cl. p. 47, 5 

3 implecata C; impleta p qv 5 auferentur els ex Aegypt. om. s 

6 quae fatetur m. 2 in ras. e 14 dolere, in marg. dicere, e nostro- 
rum sup. lin. C 16 praeuerso C 1 deos cultos fuisse v 18 monte e 

22 sunt s 23 existimare s 24 omnibus, in marg. hominib;, e et 
om. s 27 Ermes d ipso eodem v 28 denuntiando s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. c a p. 26. 403 

ista, sanctissima sedes delubrorura adque templorum, sepul- 
crorum erit mortuorumque plenissima\ deos Aegypti homines 
mortuos esse testatur. Cum enim dixisset proauos suos mul- 
tum errantes circa deorum rationem, incredulos et non animad- 

5 uertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenisse artem, 
qua efficerent deos: *Cui inuentae, inquit, adiunxerunt uirtutem 
de mundi natura conuenientem eamque miscentes, quoniam 
animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel 
angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque my- 

io steriis, per quas idola et bene faciendi et male uires habere 
potuissent.' Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus 
et dicit: 'Auus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus in- 
uentor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa 
litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est 

15 corpus; reliquus enim, uel potius totus, si est homo totus 
in sensu uitae, melior remeauit in caelum, omnia etiam nunc 
hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, 
quae solent medicinae arte praeberi/ Ecce dixit mortuum coli 
pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrura, falsus ac fallens, 

20 quod remeauit in caelum. Adiungens deinde aliud 'Herraes, 
inquit, cuius auitum mihi ncmen est, nonne in sibi cogno- 
mine patria consistens omnes mortales undique uenientes 
adiuuat adque conseruat?' Hic enim Hermes maior, id est 
Mercurius, quem dicit auum suum fuisse, in Hermopoli, hoc 

25 est in sui nominis ciuitate, esse perhibetur. Ecce duos deos 
dicit homines fuisse, Aesculapiura et Mercurium. Sed de Aescu- 

6 ib. p. 58, 19 20 ib. p. 59, 1 

8 potuerant C 12 et dicit] edicit e tuus] totus C 14 crocodil- 
lorum ael; corcodyllorum s; crocot illora d 16 senBU sup. lin. C 
meauit C 1 etiam] et enim 8 17 suo quae solent C 1 ; suo quae solet 
delpqsaf; quo solet, omisso suo, k l ; quoque solet C*ab; suo quae 
ante solebat Apul. v; suo quae solebat Domb. 18 arte e praeberi 
scripsi; praebere (praeuere C 1 ) codd. v 20 alius p 21 inquit] autem C 

habitum es est om. s cognominata p 8 22 mortali C 1 25 per- 

hibetur, in marg. testatur, e 26 de/, a eras,, C; dea d 

26* 



Digitized by Google 



404 



S. Aurelii Augustini 



lapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercuriura autem 
multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste auum 
suum fuisse testatur. At enim alius est ille, alius iste, quamuis 
eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille 
sit, alius iste; uerum et iste; sicut Aesculapius, ex homine 5 
deus secundum testimonium tanti aput suos uiri, huius Tris- 
megisti, nepotis sui. 

Adhuc addit et dicit: Isin uero Osiris quam multa bona 
praestare propitiam, quantis obesse scimus iratamP Deinde ut 
ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines 10 
faciunt (unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum 
mortuorum animis extitisse, quos per artera, quam inuenerunt 
homines multum errantes. increduli et inreligiosi, ait inditos 
simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere 
non utique poterant), cum de Iside dixisset, quod comrae- 15 
moraui, 'quantis obesse scimus iratam\ secutus adiunxit: 
'Terrenis etenim dis adque mundanis facile est irasci, utpote 
qui sint ab hominibus ex utraque natura facti adque conpo- 
siti.' *Ex utraque natura' dicit ex anima et corpore, ut pro 
anima sit daemon, pro corpore simulacrum. 'Unde contigit, «0 
inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique 
per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecratae 
uiuentes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus 
nuncupentur. > Ubi est illa uelut querela luctuosa, quod terra 
Aegypti, sanctissima sedes delubrorum adque templorum. » 
sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima? Nempe 
spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum 
ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum 
et mortuorum, quos pro dis colebant, fuisse plenissimam. Sed 

3 est iste, alius ille s 5 et om. s 6 trimeg. e 8 ysin a; liis in 

d; sin 8 Isidem uero uel osiris q; sin uero isidis, in marg. osiris, e 
uxorem osiris a 2 v 14 quia M om. s utique facere non s 15 de 
Iside] de his idem / couimemora/ns s 17 terrens e 23 numin. C 
24 uelut sup. lin. e querella C 1 V; querilla d x 27 extinctu C 

ita C 1 28 quo actus d 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIII. cap. 27. 405 

dolor daenionum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas 
aput sanctorum martyrum memorias inminere maerebant. In 
multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de 
possessis hominum corporibus eiciuntur. 

» CAPUT XXVII. 

De modo honoris, quem Christiani martyribus 
inpendunt. 

Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, 
sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus 

10 eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum 
tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem cor- 
porum suorum pro ueritate certarunt, ut innotesceret uera 
religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sen- 
tiebant, timendo reprimebant. Quis autem audiuit aliquando 

15 fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiara super sanctum 
corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere 
in precibus: Offero tibi sacrificium Petre uel Paule uel Cypriane, 
cum aput eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines 
et martyres fecit et sanctis suis angelis caelesti honore sociauit, 

20 ut ea celebritate et Deo uero de illorum uictoriis gratias 
agamus et nos ad iinitationem talium coronarum adque pal- 
marum eodem inuocato in auxilium ex illorum memoriae reno- 
uatione adhortemur? Quaecumque igitur adhibentur religio- 
sorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memo- 

«6 riarum, non sacra uel sacrificia mortuorum tamquam deorum. 
Quicumque etiam epulas suas eo deferunt (quod quidem a 
Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla 
talis est consuetudo) — tamen quicumque id faciunt, quas 

5 c. XXVII in indice capitulorum cod. p lib. VIIII, c. I 11 tam- 

qtiam suorum om. C l 13 factisq; V 15 sanctum om. 8 

17 petri uel pauli uel cypriani 8 19 martyres, e ex a corr., C suis 

in 

om. e l 20 uictoria e 22 uocato C l a(J C renouationem C 

quam 

23 adortemur l 25 tam C 26 a om. s 28 est om. 8 quas 
cum] quascumque a.k 2 



Digitized by Google 



406 



S. Aurelii Augustini 



cura adposuerint, orant et auferunt, ut uescantur uel ex eis 
etiam indigentibus largiantur, sanctificari sibi eas uolunt per 
merita martyrum in nomine domini martyrum. Non autem 
esse ista sacrificia martyrum nouit, qui nouit unura, quod 
etiam illic offertur, sacrificium Christianorum. 

Nos itaque martyres nostros nec diuinis honoribus nec 
humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec 
sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra 
conuertimus. Nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea. et 
de parentibus eorum, qui oranes reges fuisse scribuntur (quibus 
parentibus suis illa cum sacrificaret, inuenit hordei segetem 
adque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio 
demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et quanta 
mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae 
mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem 
matrem scribit Alexander, legant qui uolunt uel possunt, et 
recolant qui legerunt, et uideant quibus hominibus mortuis 
uel de quibus eorum factis tamquam dis sacra fuerint instituta. 
Absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martyribus nostris, 
quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant con- 
parare. Sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus 
sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inli- 
citum est adque uni Deo tantummodo debitum, ut nec crimi- 
nibus suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia 
isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia 
commiserunt, uel conficta delectamenta daemonum noxiorum, 

2 largiuntur a sanctificare C l 5 illiconfertur C 8 offerimus 
sup. lin. C deorum probra Domb. nihil tamen de uaria scriptura 

adnotans sacrificia sup. lin. t in marg.: sacra, c 9 de Iside] de isto 

d; difide e 1 11 suis om. C 12 merito, in marg. marito, e 14 a 

sup. lin. I sed a l litteris eorum C 18 sacrificauerint, 

inter columnas sacra fuerint, in marg. m. 2 sacrificia instituti sint, e 

en 

20 tam C nos deos m. 2 in ras„ e 23 est om. s 24 ne C l 

dt-lecta 

oblectemur C n 26 conficta,menta C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 1. 407 

si homines non fuerunt. Ex isto genere daeinonum Socrates 
non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab 
illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint 
talem deum, qui eadem arte excellere uoluemnt. Quid ergo 

5 plura? Non esse spiritus istos colendos propter uitam beatain, 
quae post mortem futura est, nullus uel mediocriter prudens 
ambigit. Sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes 
bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per 
quos ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos 

io esse censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit iam 
in uolumine sequenti uidendum est. 



LIBEK VIIIL 



CAPUT I. 

Ad quem articulum disputatio praemissa peruenerit 
i5 et quid discutiendum sit de residua quaestione. 

Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam 
uero de dis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque 
tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed 
illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, 
20 daemones quoque appellauerunt nomine deorum, quamquam 
et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem, 
quem uolunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero 
fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos 
non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis ho- 

1 demonum, in marg. demoniorO, e 2 haberent e;.habebat a si 
haberet denm om. C l a d, manu rec. sup. lin. C 3 inportauerunt V 
7 dicituri l 8 alios uonos alios malos s 9 ad///uitam C in om. e 
aeterna, & m. 2 in ras. f e 10 esse] eos e censebunt om. e In 
fine libri Ctuli C AVRELI. AVGVSTINI. EPI. | DE CIVITATE DL 
CONTRA | PAGANOS. FINIT. LIB. VIII. | INC. LIB. VIIII. | IN DNO 
AMEN. C Eic desinit codex d 17 laudisque] ludis// e 18 credere 
auderent] crederent s 



Digitized by Google 



408 



S. Aurelii Augnstini 



rainibus, qui perhibentur boni, merito mouentur daemonum 
factis, quae negare non possunt, eaque nullo modo a dis, 
quos omnes bonos uolunt, committi posse existimantes diffe- 
rentiam inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quid- 
quid eis merito displicet in operibus uel affectibus prauis, b 
quibus uim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse 
daemonum, non deorum. Sed quia eosdem daemones inter 
homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus 
deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde re- 
ferant inpetrata, adque hoc Platonici, praecipui philosophorum 10 
ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus uelut cum excellentioribus 
placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus pluri- 
morum deorum prosit ad consequendam uitam beatam quae 
post mortem futura est: libro superiore quaesiuimus, quo 
pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et pnidentes 15 
homines auersantur et damnaut, id est sacrilega flagitiosa 
facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis dis figmenta 
poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque uio- 
lentiam, possint quasi propinquiores et amiciores dis bonis 
conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse con- a> 
pertum est. 

CAPUT II. 

An inter daemones, quibus di superiores sunt, sit 
aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad ueram 
beatitudinem possit humana anima peruenire. ts 

Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, dispu- 
tationem continere debebit de differentia (si quam uolunt esse) 
non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de diffe- 

] boni pcrhib. v 2 quae] quia 8 4 et homines, in marg. m. 2 
X daemones, C 7 qui 8 10 philos. praecipui e 11 sentiaut 8 

cum om. e 16 aduersantur, in marg.: spernunt detestantur e id est, 

in marg. ideo, e 17 facinerosa Clk 1 ; facinorosa a x b l pv; ac facinor. 

a 2 b 2 23 di] de C 27 de om. c 1 28 derum C nec] sed m. k 
in ras. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 2. 3. 409 

rentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe 
alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed 
de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem per- 
tinet quae9tionera. Aput plerosque enim usitatum est dici, 
alios bonos alios malos daemones; quae siue sit etiam Plato- 
nicorum, siue quorumlibet sententia, nequaquam eius est 
neglegenda discussio, ne quisquam uelut daemones bonos se- 
quendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios dis, 
quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, 
ut quasi cum eis possit esse post mortem, inietitus mali- 
gnorum spiritunm deceptusque fallacia longe aberret a uero 
Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima hu- 
mana, id est rationalis et intellectualis, beata est. 

CAPUT III. 

Quae daemonibus Apuleius adscribat, quibus cum 
rationem non subtrahat, nihil uirtutis adsignat. 

Quae igitur est differentia daemonum bonorum et ma- 
lorum? Quando quidem Platonicus Apuleius de his uniuer- 
saliter disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corpo- 
ribus de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, 
si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero 
miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua ratio- 
nales esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque uirtute 
passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam 
quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam 
modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re 
ista sunt: *Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae 

27 de deo Socr. p. 15, 13 Goldb. 
1 illos] alios m. 2 in ras. e 2 alteque Cak*; lateque blpqsa 

di 

k 2 fv; lateque disiungunt m. 2 in ras. e 3 defferentia C de om. s 
5 Platon. philosophorum e 8 deos l 9 credidit e 10 ut] et e 
13 rationabilis s 19 disputans l 21 si om. s boni essent v 
23 minutamq., in marg. 1 munitara, C 24 inratioualibus l edere e 



Digitized by Google 



410 



S. Aurelii Angustini 



solent liaudquaquam procul a ueritate osores et amatores 
quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere, 
illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indi- 
gnari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, 
simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum 
aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul 
a deorum caelestium tranquillitate exulant.' Num est in his 
uerbis ulla dubitatio, quod non aniraorum aliquas inferiores 
partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt 
animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate 
turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus conparandi sint. 
qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humaua 
non est inmunis intirmitas, etiam cum eas huius uitae condi- 
cione patiuntur, mente inperturbata. resistunt, non eis ce- 
dentes ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exor- 
bitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mor- 
talibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut 
non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insa- 
nabiles) ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluc- 
tuant, nec in ueritate adque uirtute, qua turbulentis et prauis 
affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt. 

CAPUT IIII. 

De perturbationibus, quae animo accidunt, quae 
sit Peripateticorum Stoicorumque sententia. 

Duae sunt sententiae philosophorum de his anirai mo- 
tibus, quae Graeci judfry], nostri autem quidam, sicut Cicero, 
perturbationes, qnidam affectiones uel affectus, quidam uero, 

h BO 

1 aut quaquam, aut m. 2 in aud corr., C ores e 3 auersari s 
et ante nris. om. I miseri e 1 6 turbulae es 2 7 exultant C 1 , ex- 
ol/ant C 2 ; exolant P; excolant s 9 partes sup. lin. e ipsas m. '2 
in ras. e mentes, es m. 2 in ras., e 10 salum sup. Un. C 12 qui/. 
littera erasa, C 14 inturbata l l 18 uerba eo usque ad debita m. 2 
in ras. e quod s insanabilis C l 26 graece l pathen s 
quiquam s 



Digitized by Google 



De ciuitatc dei lib. VIIII. cap. 4. 411 

sicut iste de Graeco expressius, passiones uocant. Has ergo 
perturbationes siue affectiones siue passiones quidam philo- 
sophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas ratio- 
nique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad neces- 

5 sarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui 
sentiunt, Platonici sunt siue Aristotelici, cum Aristoteles disci- 
pulu8 Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis 
autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modipassiones 
in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero 

io in libris de finibus bonorum et malorum uerbis magis quam 
rebus aduersus Platonicos seu Peripateticos certare conuincit; 
quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda 
corporis et externa, eo quod nullum bonum uolunt esse ho- 
minis praeter uirtutem, tamquam artem bene uiuendi, quae 

15 non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex com- 
muni loquendi consuetudine appellant bona; sed in conpara- 
tione uirtutis, qua recte uiuitur, parua et exigua. Ex quo fit, 
ut ab utrisque quodlibet uocentur, seu bona seu commoda, 
pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione 

20 Stoici delectentur nisi nouitate uerborum. Videtur ergo mihi 
etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones 
animi, an ab eis sit prorsus alienus, de uerbis eos potius 
quam de rebus facere controuersiam. Nam et ipsos nihil hinc 
aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum 

25 ad uim rerum adtinet, non ad uocabulorum sonum. 

Dt enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum 
faciam, aliquid unum quod sit euidentissimum dicam. In libris, 
quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, uir 

1 sicut iste m. 2 in ras. e 4 ad sup. lin. I 8 sicut/ istoici 

fcandere illas s omnino ullas C 9 insipientem C l 11 couincit C 
12 istoici s sed commoda m. 2 in ras. e 13 et om. a eterna p 

a t 

16 corporatione s 17 parueexigua l 18 uocetur s 19 extimatione^ 

d v 

pensetur s 20 istoici s 25 sonum, on m. 2 in ras. C 27 aliquidi 
l m. 2 corr. euidentissime s 1 28 uir om. a 



Digitized by Google 



412 



S. Aurelii Aiigustini 



elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se 
nauigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. 
Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breuiter ad- 
tingam, narrat A. Gellius, cum illud nauigium horribili caelo 
et mari periculosissime iactaretur, ui timoris expalluit. Id j 
animaduersum est ab eis, qui aderant, quamuis in mortis 
uicinia curiosissime adtentis, utrumne philosophus animo tur- 
baretur. Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit 
conloquendi uel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos 
nauis illa portabat, diues luxuriosus Asiaticus philosophum w 
conpellat inludens, quod extimuisset adque palluisset, cum 
ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At 
ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili 
eadem uerba ab homine simili audisset, respondit illum pro 
anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se 1* 
autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo diuite 
responsione depulso postea quaesiuit A. Gellius a philosopho 
non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset 
pauoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio nauiter 
accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti » 
librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis 
Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes nouimus. 
In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse, 
quod anirai uisa, quas appellant phantasias, nec in potestate 
est utrum et quando incidant animo, cum ueniunt ex terri- » 
bilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis 

4 XVIIII, c. 1 

1 multae undecumque p; multae unde C l ls, (in l in marg. ualdej; 
multe eundc «/; m. ac fecunde q; multae ac facundae C 2 abekv 
Domb.; 'scriberc malitn multae ac profundae' Domb. 7 utrumne 
Cpsv; utrum nec P; utrum necne a b e l 2 q <xh f Domb. 9 loqucndi 
aaf 10 luxoriosus C 11 compellabat e existimuisset C 13 qni 
m. 2 in fine ucrsus C 20 sarcinola e stoice e l 22 crhys. J; 
chirs. e quo e x 24 phansias V 25 ueniant els terribilius et 
formidabiliua s 26 rebus om. s sap. animumj sapientissimum s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 4. 41tf 

animum rnoueant, ita ut paulisper uel pauescat metu, uel 
tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praeuenientibus 
mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri 
opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri. Hoc enim 

6 esse uolunt in potestate idque interesse censent inter animum 
sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit 
adque adcommodat mentis adsensum; sapientes autem, quamuis 
eas necessitate patiantur, retinent tamen de his, quae adpetere 
uel fugere rationabiliter debeut, ueram et stabilem inconcussa 

10 mente sententiam. Haec ut potui non quidem commodius 
A. Gellio, sed certe breuius et, ut puto, planius exposui, quae 
ille se in Epicteti libro legisse commemorat eura ex decretis 
Stoicorum dixisse adque sensisse. 

Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter 

i5 Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passio- 
nibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem 
rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et 
ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia 
nequaquam eius sapieutiam, qua utique sapiens est, ullo errore 

20 obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis 
salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel 
incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala. 
Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas 
amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque 

25 corporis, non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris 
etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat 
permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam 
illam salutemque corporis. quorum amissionem minabatur tem- 

inmen ni v 

3 te C 5 inter amo C 6 sapienli C eisdem om. e; eisque l 
7 adque om. e 7 sqq. sapientes (sapientis i 1 )— patiantur, retinent — de- 
bent C ablsa f; sapientis— patiatur, retinet— debet ep qv Domb. 9 ef- 
fugere e 11 agellio m. 1 corr. infine uersus C 14 ut pene s 17 ra- 
tionem omtsso que C l 20 laue C l ; lebe e x accedunt Cl autem| 
enim s 21 uel incommoda om. C l 22 uel bona uel e 23 nichil b 
24 8e om. s sicut b l 26 et om. I 27 mentis C 



Digitized by Google 



414 



S. Aurelii Augustini 



pestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent 
facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod auteru aiunt ea nec 
bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certaraini, non 
rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utmm 
aptius bona uocentur an eommoda, dum tamen ne his priuetur 
non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat, 
ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo 
sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagi- 
tium uel faciuus urgeantur, ut aliter ea retinere nou possint. 
malle se dicunt haec amittere. quibus natura corporis salua 
et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia 
uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas pertur- 
bationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se 
contra rationem praeualere permittit; quin iramo eis ipsa domi- 
natur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uir- 
tutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait: 
Mens inmota manet, lacrimae uolnuntur inanes. 

CAPUT V. 

Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, 
non in uitium trahant, sed uirtutem exerceant. 

Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, 
quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana 
eruditio continetur. Deo quippe [illam] ipsam mentem subicit 
regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas 

17 Aen. IIII. 449 

2 bono8 m. 2 in ras. e 3 uerborum m. 2 in ras. e 4 utrum ea 
m. 2 rescripta, e 1 extimando l l ambos ! tamen ne si e 8 istorum] 

re f 

stoicorum Is 9 uel om, e retine C 10 mallere C 11 jniustitia, 
in lineolis deletum, C 12 uiolatur] colatur s 13 accidunt bepsak m e ; 
accedunt C; accedit a; accedant /; accidant qv 14 eis om. s ipst 
dominatur eis p 15 et] sed p v et potius resistendo sup. lin. C 

16 discribit l 20 trahunt C 22 dina C 23 fillam] om. C l ; ilU 
psa JJomb.; illam m. rec. sup. lin. C, rell. v mentem] manentem s 

subicimus e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 5. 415 

adque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. Denique 
in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus 
irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde 
sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim 
peccanti ut corrigatur, contristari pro adtiicto ut liberetur, 
timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana con- 
sideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est 
solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia 
perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe 
melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero 
in Caesaris laude locutus est, ubi ait: 'Nulla de uirtutibus 
tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est. 1 Quid est 
autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro 
corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur? 
Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur miseri- 
cordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, 
siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius 
non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia 
numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, 
nobilissimi StoicL, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius 
sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum 
sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. 
Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando 
sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque 
nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum 
uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait 

11 Lig. c. 12 

1 usum ab elp qs ak f; usu C; usus v iusticia e 3 sed 

timeat om. I; in marg. m. 2 sed quare tristetur. nec utrli tiraeat. 

n 

4 nec u. timeat m. 2 in ras. e sed quid timeat sup. lin. C 8 quato G 
9 naufragi C' 1 10 sensibus sup. lin. C 12 est om. C autem est e 
14 consubuenire e 17 hanc m. 2 in ras. e; haec l loquitur l 
18 hanc non l 19 &picteti e 20 et crysippi qui huius m. 2 in ras. e 
crisyppi C 21 huiusmodi v et in e animos 8 24 accedunt l 
25 nil C 



Digitized by Google 



416 



S. Aurelii Augnstini 



Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos 
contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito 
quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem 
etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, 
sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna s 
Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione sub- 
ueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opi- 
tulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine 
locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam 
operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, 10 
sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla 
passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictaeusurpauiteffectus, 
non illius turbulentus affectus. 

CAPUT VI. 

Quibus passionibus daemones confitente Apuleio 15 
exagitentur, quorum ope homines aput deos 
adserit adiuuari. 
Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata uidea- 
mus quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter 
deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare. » 
Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce 
modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis 
et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa 
igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales 
sunt, in qua uirtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus *5 
turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque 

1 de orat. I, 11 22 de deo Socr. p. 15, 18 
1 torqueat C 2 ablps; torque ad C l ; torquet eqkf 2 homines, in 

cum 

rnarg. omf, e 2 adhac C 1 5 sancti////angeli b puniunt, iunt m. 2 

in ras., e accipiant C 6 Dei om. I sime C 8 consuetudo l 

9 propter m. 2 ex per corr. C 15 apuleio, o ex u corr., C 16 ex- 

r 

agitantur p 19 quemammodum C l 20 ipsi, in marg. m. rec. istis, C 
21 libera eisque dominante om. C l 22 non eos diceret om. C 1 23 salus * 
26 inferiorQ ex inferioribus corr. s partibus s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 6. 7. 417 

dominaretur, — ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Plato- 
nicus confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est 
ergo meus daemonum passionibus libidinum formidinum irarum 
adque huiusce modi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est 
composque sapientiae, qua placeant dis et ad bonorum morura 
similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passio- 
num uitiis subiugata et obpressa, quidquid rationis naturaliter 
habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, 
quanto eam magis possidct nocendi cupiditas? 

CAPDT VII. 

Quod Platonici figmentis poetarum infamatos ad- 
serant deos de contrariorum studiorum certamine, 
cum hae partes daemonum, non deorum sint. 

Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum 
daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum 
osores et amatores deos non procul a ueritate confingunt (hos 
enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus 
fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum 
hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium 
daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et ho- 
mines describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex 
istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina 
inponunt et quibus uoluerint hominibus ex his amicos inimi- 
cosque distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos 
ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis 
opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poe- 
tarum deos dicere, qui di non sunt, eosque sub deorum no- 



21 ib. p. 15, 13 sqq. 

1 ipsam C inquid s 2 salus s fluctuaret C 3 formidinum 
sup. lin. C 4 huius modi C s 5 ad] a s 6 similitudine s 18 istuc C 
19 id est om. e malorum m. 2 in ras. e 20 mediantem s 21 et 

mir.ia h 

p. 418, 4 discrib. I 24 car C 26 perhibeat p Domb. 2 ; peribeat s; 
perhibeant rell. v est om. lp l ergo] enim p 

XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 27 



Digitized by Google 



418 



S. Aurelii Augustini 



minibus inter se decertare propter homines, quos pro studio 
partium diligunt uel oderunt. Non procul autem a ueritate 
dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati uocabulis, 
qui di non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales 
sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam. s 
'quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.' 
Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum uult esse figmentum, 
eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes 
bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul 
a conuersatione mortalium; quod autem aliquis daemon fuerit 10 
Graecis fauens Troianisque contrarius, sicut alius aduersus 
Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis no- 
mine idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes 
in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis, 
quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertauerint, 15 
hoc non procul a ueritate poetas dixisse confessus est. De his 
quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et 
salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur, 
ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus 
similis eorum in uenatoribus et aurigis secundum suarum *o 
studia partium pro aliis aduersus alios exercere. Id enim uide- 
tur philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis 
canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis dis, quorura 
nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur. 

5 ib. p. 15, 2 

iqua illa 

3 finctionem es 5 homerus mineruam, m. rec. corr. t a 6 mediis] 

les 

diis C [ a 2 1 cetibus a Graium] gradum C; gratum s; grauem a- 
cohibendo, n super h scripto (= coniuendo) s achille, e ex i corr., a 
8 putet l 14 caelest. habitat. v hi] id e 15 amant s 16 de is * 
18 testantur s 19 possiut Cl; possent abepv Domb. sed om l 

tr 

20 similes C> aurigis, in marg. auguriis, e 21 excere C 22 plato- 
nicus curasse e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 8. 419 
CAPUT VUI. 

De dis caelestibus et daemonibus aeriis homini- 
busque terrenis Apulei Platonici definitione. 

Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda 

5 est (ubi certe omnes determinando conplexus est), quod ait 
daemones esse genere animalia, animo passiua, mente ratio- 
nalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque com- 
memoratis nihil dixit omnino, quod daemones cum bonis saltem 
hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in 

io malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo 
conplecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis 
adque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus dis, ut com- 
mendatis duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio 
loco de mediis daemonibus loqueretur: 'Igitur homines, inquit, 

i6 ratione cluentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, mori- 
bundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis 
corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, perui- 
caci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singil- 
latim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim 

20 sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, 
cita morte, querula uita terras incolunt.' Cum hic tam multa 
diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam 
illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait *tarda sa- 
pientia'? Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus hu- 

6 ib. p. 16, 18 14 ib. p. 8, 16 

2 aeris C 3 platonica definitione C 6 genera e 1 rationabilia e s 
8 quod mss.; quo auctore Diibnero Domb. 2 saltira l 9 id om. s, 
erasum in e 10 discrib. I; conscrib. s 13 infemo C 1 15 cluentcs 
v; om. b; claudentes Ipsaf (in p superscriptum est utentes); gaudentes 
C Domb.; plaudentes aek x ; prudentes q oratione om. b non <Jif- 
fluito boniini§ plau4enti§ oratione q pollentes superscripto fruentes b; 
pellentes s 17 corpori/, s eraso et m, rec. supcrscripto bus, C; cor- 
pori s moribus simil. sup. lin. C 20 sufficiendam prolem C 21 ci- 
tata l; ita s 22 etiam sup. lin. I 24 nullQ s 

27* 



Digitized by Google 



420 



S. Aurelii Augustini 



manum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. 
Cum uero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitu- 
dinem, quo uolunt homines per sapientiam peruenire, in eis 
adfirmauit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos uellet 
intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde * 
uel cum dis aliquam beatitudinis partem, uel cum hominibus 
qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc 
uero nullum bonum eorum commemorauit, quo boni discer- 
nuntur a malis. Quamuis et eorum malitiae liberius expri- 
mendae pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores 10 
eorum, aput quos loquebatur, offenderet: significauit tamen 
prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quideui 
deos, quos omnes bonos beatosque credi uoluit, ab eorum 
passionibus adque, ut ait ipse, turbelis omni modo separauit, 
sola illos corporum aeternitate coniungens, animo autem non 15 
dis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; 
et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse 
participes, sed perturbatione passionum, quae stultis ma- 
lisque dominatur, a sapientibus uero et bonis ita regitur, 
ut malint eam non habere quam uincere. Nam si non cor- 20 
porum, sed animorum aeternitatem cum dis habere dae- 
mones uellet intellegi, non utique homines ab huius rei con- 
sortio separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul 
dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum 
describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit 25 
esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum dis 
aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: 
propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inraortales. 

1. 5 discript. I in tanta C 4 adfinnaret C 5 etiam intellegi e 
8 quod e discernerentur s 9 et om. C 1 10 pepercit l tamne 

ne 

t n ; tamen C 2 ne om. I 18 malisque] mentibus 8 21 daemones 
habere l 24 dibio 8 animantium apv 28 propterea usque ad 
inmortales om. 8 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. c a p. 9. 



421 



CAPUT VIIIL 

An amicitia caelestium deorum per intercessionem 
daemonum possit homini prouideri. 

Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per 
quos ad deorum araicitias homines ambiant, qui hoc cum ho- 
minibus habent deterius, quod est in animante melius, id est 
animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in ani- 
mante deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est 
animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima 
est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe 
corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura 
eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut 
aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, 
carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per 
quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent 
corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum; 
quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in 
corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos 
mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia 
uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est 
corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum, 
cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte ser- 
uiente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte 
dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam 
Sallustius ait: 'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.' 
Adiunxit autem ille: 'Alterum nobis cum dis, alterum cum 
beluis commune est,* quoniam de hominibus loquebatur, quibus 

25 Cat. 1 

5 ambulant, in marg. ambiant, a 8 animans id est om. e 10 me- 

pori 

lior (yn\. e 11 etiam om. I eius natura v 12 cor C 13 licet 
om. C 1 14 extimatur l l isti s 15 humana, a finalis in ras., C 

i : 

18 tamen l 19 medatores C 21 corporis, in marg. corpus, e 
anima e 24 dominante sup. lin. C sunt a quippe] inquit C 
26 adiuncxit el 27 et p. 422, 4 esse k 



Digitized by Google 



422 



S. Aurelii Augustini 



sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos 
et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem 
dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum 
cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in 
peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis, & 
dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte in- 
feriore exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam 
propter hoc eos putauerit aeternitatem* habere cum dis, quia 
nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum sol- 
uuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus it 
tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uin- 
culum damnatorum. 

CAPUT X. 

Quod secundum Plotini sententiam minus miseri 
sint homines in corpore mortali quam daemones r. 

in aeterno. 

Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Pla- 
tonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de 
humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis 
uincla faciebat.' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines *> 
corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, 
ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia 
indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui 
miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit 

19 Enn. IIH, 3, 12 

1 nos///et, tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C 2 ek 3 alterum 
nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dm l miseris ha- 
bentes psv; habentes om. rell. Bomb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. 
237, 6, ad quac Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso 
habentes colligi possit, equidem non uideo) 7 disiecti l; deiecti sunt * 
8 haec e 14 platoni C; platonis p 15 corpore mortali] corporali C 
16 eterna^; 17 protinus l temporibus uicinis e platonis, is m. 2 
in 6 corr., C 19 mis. inquit b 20 uincla C b a 1 h; uincula rell. v 
ipsad s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 10. 11. 423 

Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis habe- 
rent corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares 
hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum 
eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, 
ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non 
solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam 
miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua 
pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex 
daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones 
aeternos. 

CAPUT XI. 

De opinione Platonicorum, qua putant animas 
hominum daemones esse post corpora. 

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex 
hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, 
seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum 
eos seu malorum esse meritorura. In qua opinione quantam 
uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, 
si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam 
homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum 
manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupi- 
diores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis hono- 
ribus post mortem se inuitari opinentur. ut noceant. Laruas 
quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed 
hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece 
beatos eo5at|i.ova;, quod boni sint animi, hoc est boni dae- 
mones, animos quoque hominum daemones esse confirmans. 

14 de deo Socr. p. 18, 11 

2 beatura aniinum v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. 8 
15 ilares * boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 se/, u 
eras. y 8 larbas a 1 ; larbus e l si] sed l 18 perditisque s 19 ne- 
quaquam 8 homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines t; 

23 et, in marg. ut. e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudae- 
mones C x ; beatof feudaemones C 2 e heudaemones s; ee demones l 
sunt e % animo s daemonis 8 



Digitized by Google 



424 



S. Aurelii Augustini 



CAPUT XII. 

De ternis contrariis. quibus secundum Platonicos 
daemonum hominumque natura distinguitur. 

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit 
inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo 
passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos 
in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos 
locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: 'Habetis. 
inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum 
differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfec- 
tione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habi- 
tacula summa ab infirais tanta intercapedo fastigii dispescat, 
et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et sub- 
siciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad mi- 
serias infimata/ Hic terna uideo commemorata contraria de 
duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis. 
Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, 
aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus red- 
deret. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas. 
perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria 
contraria hnmanae condicionis obponeret. c Cum et habitacula, 
inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\ 
quia dixerat loci sublimitatem ; *et uiuacitas, inquit, illic 
aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua/ quia dixerat 
uitae perpetuitatem; *et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem 

8 ib. p. 8, 23 

2 De terrenis p 3 et hominum qv dij§stinguitur, C 4 di- 
scribsit l 9 inter b/ona s 12 fastigii om. C dispiscat C 1 ; 

dissipescat, in marg. dispescat, e 13 subsiciua C*b elp saMi 1 f \ 
subsicaua C 1 ; subsciua k 1 ; suc cisiua, c cis m. 2 in ras., a; succidua a 2 ; 
subcisiua v 14 in beat. ab x k x f 15 / terna duabus erasis litt. C 

buft 

16 ultiniis om. s 18 aliquis. e alia tria adu. t? 22 infirmis s 
t t 

disposcat, in marg. disipescat, e 23 illic inquit sv 24 subsiciua 
C b elp s o.k f; succisiua, cci in ras., a; subcisiua v 25 inquit illa / 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 12. 13. 425 

sublimata, haec ad miserias infimata 5 , quia dixerat naturae 
perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est 
locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria 
hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria. 

CAPUT XUI. 

Quo modo daemones, si nec cum dis beati nec 
cum hominibus sunt miseri, inter utramque par- 
tem sine utriusque communione sint medii. 

Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones 
medios posuit, de loco nulla est controuersia; inter sublimem 
quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. 
Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem 
ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si 
eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis 
aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum me- 
dium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint 
animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt 
arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, 
recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut 
miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte 
dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia 
namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte 
quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit. 
Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum 
habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de 
imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed 
in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo 
his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, 

3 tria sup. lin. C 6 si ne C l 8 utrisque p sunt p 10 de 

loco nulla est om. s sublime e 14 Sed possunt om. I 16 esse 

summum v 17 secuti C l 21 ne aetern. e x 22 morte/, m eras., C 
24 de duob. summis om. s 25 de ante daob. om. e de imis . . utraque 

8up. lin. C 26 himis l 27 in alterutram, in marg. in alterara, e 
28 bonis l 



Digitized by Google 



426 



S. Aurelii Augustini 



acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc 
quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non 
est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum 
ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant, 
nisi miseriam. 5 

Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel 
beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimo- 
rum uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum 
autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. 
Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, 10 
non eos medios, sicut promittebat, ostendit; quoniara tria dixit 
eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente 
rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum, 
quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. 
Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, 15 
tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantura 
inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi 
medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod 
esi corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis 
singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum; 20 
duo uero comraunia sint omnibus, quod genere sunt animalia 
et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus 
loqueretur: 'Habetis, inquit, bina animalia', et non solent isti 
deos nisi rationales mente perhibeve. Duo sunt residua, quod 
sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum 25 
cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione 
librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima 
deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas 
uel aeterna miseria. Qui enim ait 'animo passiua', etiam 
'misera' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia 30 
prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita 

2 qui 8 3 alterUtrum e 5 miseria ab l 7 infirraorum e 13 pas- 
siba C sint l l 14 et . . . . aeria om. C l hunum l 17 incli- 
nantur l ad] in l; om. 8 ibi etiam v 19 aereum l 21 sunt P 
22 de om. C 27 liberta e 1 28 illa om. a l e x l l 30 cultores a 
31 dei summi C 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 13. 



427 



temeritate regitur raundus, numquam esset istorum aeterna 
miseria, nisi esset magna malitia. 

Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudae- 
mones daemones, quos inter homines et deos isti in medio 

5 locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui 
supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis 
ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati 
sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, 
quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus 

io separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo 
daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii 
constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mor- 
tales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et 
beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum 

i5 cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius 
remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utros- 
que medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et 
ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum 
singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam 

so est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal 
inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmor- 
tale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, 
habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, 
animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium 

25 inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire 
debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit 
miserum. 

1 temeri/tate, e eras., C 3 hi daemones, hi m. 2 erasis eu litteris t C 
non sunt eud. daemones om. C (in fine paginae) 4 daemones om. a l 
deos/:, in margine superiore m. 2 j: et cetera eudaemones fi sunt eudae- 
mones daemones quos inter homines et deos, C et in e in medio 
om. s 5 qui] si l 7 et om. e 8 eos sup. lin. C non sinit esse l 
9 cum dis C; cum om. rell. v 11 si] sint m. 2 sup. lin. I; sic e 
recte om. a 18 bonis s alterutrum l sed . . ufcrorumque om. b* 
19 utrumque l 21 adque . . . rationale in marg. s rationalis et im- 
mortalis e 22 est sed p; esset Cablv; esse s; est e a 2 Domb. 
24 querimur C 1 25 mis. mortales om. Is 



Digitized by Google 



428 



S. Anrelii Augustini 



CAPUT XUII. 

An homines, cum sint mortales, possint uera 
beatitudine esse felices. 

Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est 
inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam 5 
humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse 
posse beatitudinis, quamdiu raortaliter uiuit. Quidam uero 
extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos 
esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius 
medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, 10 
beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis, mortalitatem 
cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident 
nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus 
miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem con- 
sulunt, ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et 15 
angelis inmortalibus beatisque coniungi. 

CAPUT XV. 

De mediatoreDeiethominum, homineChristoIesu. 

Si autem, quod raulto credibilius et probabilius disputatur, 
omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint *o 
necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo, 
uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad 
beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas inter- 
ueniendo perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat, 
neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non 25 
infirmata Verbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta; 
non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit 

4 utrum et mss.; Utrum autem et v 6 capacem] compotem C 
7 posse m. 1 sup. lin. C, rell. v; om. Domb. 9 posse Caelpsv; 
om. bak 1 ; inclusit Domb} 10 inter mort. mis. et om. l l 12 cum 
immortalibus C 15 ut etiam ab e Ip ak f; ut et etiam Cv pos C/ 
p 1 a 19 probalius e 22 homines om. a l 25 permanere C 2 ; perue- 
nire C 1 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 14. 15. 429 

a mortuis; quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec 
ipsi, propter quos liberandos rtiediator effectus est, in per- 
petua uel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter 
nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et 

5 beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret 
morituris, et ad id, quod permanet, transferret ex mortuis. 
Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos inmortales 
medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et inmor- 
tales sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia in- 

io niortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est 
mediator bonus, qui aduersus eorum inmortalitatem et miseriam 
et mortalis esse ad tenipus uoluit, et beatus in aeternitate 
persistere potuit; ac sic eos et inmortales superbos et miseros 
noxios, ne inmortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et 

15 suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate de- 
struxit in eis, quorum corda per suam fidem mundans ab 
iilorum inmundissima dominatione liberauit. 

Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmor- 
talibus et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati 

20 et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum 
inmortalitate, miserum est; quod posset offendere in Christi 
mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sem- 
piterna; hic mors timenda non est, quae non esse potuit 
sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se 

25 quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmor- 
talitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod 

1 fructus est v meditalionis l 2 liberando * 3 remanerent, ent 

i 

m. 2, C 4 oportut C 6 et om. I per id * transferre C x 
14 per immortalitatis iactantiam s seducere e et sue mortalitatis 
humilitate, tn marg. et sue mortis hutilitate (sic!) e 15 suae om. a l 
bonitate superscripto \ benignitate b; dignitate a Domb. 1 deitruxit e 
16 mundans, ns ex m corr., C 17 eorum s l 18 se, superscripto 
m. 1 iunctus, C 20 posset aes 21 inmortalitatem C posset 
ab l epsakf Domb.; possit Cb 2 lv 23 esse non sv 24 amando e 
quippe se v 



Digitized by Google 



430 



S. Aurelii Augustini 



inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mor- 
talis et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret 
inmortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris 
beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius 
malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimi- 
cos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo, 
quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius par- 
ticipationis priuatione misera multitudo malorum angelorura, 
quae se obponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad 
beatitudinis adiutorium, etiam ipsa raultitudine obstrepit 
quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri, 
ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore 
opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, 
hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. 
Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxinie quippe 
inmortale et maxime beatum Verbum longe est a niortalibus 
miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique osten- 
dens ad illud non solum beatum, uerum etiara beatificum 
bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbi- 
tremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus 
et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae con- 
pendium praebuit participandae diuinitatis suae. Neque enim 
nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales 
beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos in- 
mortales et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et 
angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma seiui. 
ut mediator esset, infra angelos esse uoluit, in forraa Dei 

26 Phil. 2, 7 

tni 

1 autem se v 2 ac beatus $ 5 inicos C 8 priuatione suj). lin. C 
11 quod ad modo C 1 illud om. p beatificum C ablsak f; paei- 
ficum, in marg. u\ ad illud unum beatificum, p; beneficium c; beatiticum 
bonum v Domb. peruenire b e 13 ipso eo v sumus 8 14 sed 

per e 15 e^t om. C l maxime, v m. 2, C 17 ostendens utique r 
23 ad] sed e 26 participatione om. I 27 e/, e eras.. e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VMI. cap. 16. 431 

supra angelos mansit; idem in inferioribus uia uitae, qui in 
superioribus uita. 

CAPUT XVI. 

An rationabiliter Platonici definierint deos cae- 
slestes declinantes terrena contagia hominibus 
non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemo- 
nes suffragentur. 

Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem 
dixisse: 'Nullus Deus miscetur homini 1 ; et hoc praecipuum 

10 eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione 
hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, 
et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt 
omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione 
hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari 

15 miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones 
possunt, dis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, 
contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, 
ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare 
non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem 

20 nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari adseuerat, 
quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani 
quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapien- 
tibus uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore 

8 de deo Socr. p. 9, 6 21 ib. p. 8, 1 

1 super av que e 8 dixisse Platonem v 10 adtractatione a l l 

11 fatentur e 13 contractatione C a 2 14 bominum contractare 

(stc) corr. m. in margine b et si a et sup. lin. C contrectare 
C 1 Ips olJc f; contrectari a 1 e; contractari a 2 15 misceriqu/e, m. 2 

c i c 

superscripio miserisi (sic/j, C; miserque l 16 illis e miserentur / 

17 Nam, in marg. Nec, e 18 contrecio s 19 creatorem de deo uero, 
glossa marginali in textum recepta, e 21 quod] quo modo p 8 fortasse 
recte penuria sermonis C 2 abelpsakfv, penuria om. C { Domb. 
22 quamuis Cae 1 autem] a ter e 23 post uiris inserta est correc- 
tura: uii saltem a sapientibus uiris, e 



Digitized by Google 



432 



S. Aurelii Augustini 



remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut 
in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum 
intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intelle- 
gibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tam- 
quam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, 
adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a 
corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est 
quod isti di propterea constituuntur longe in sublimi loco. ne 
contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud cor- 
pora illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra, 
quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur 
sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec 
daemoneshominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo 
uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur. qui 
acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios 
habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus 
longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam 
de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contamiuari 
uel di possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt 
uiuorum corporura uaporibus humanorum, si tantis sacri- 
ficiorum cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi 
autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, 
ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in 
potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio 
dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur homi- 
nibus, ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. 
Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id con- 
cupiscere auderent, cum deorum uel daemonum bonorum 

t 

1 remouerunt (remoue . . . run C) codd. excepto e, qui remouerint habet, 
sic v intellecta huius modi et hunc//quoque a huius dei patere 
dixit. id quoque p id C b l e l a /; et id b 2 q k v 4 quadam om. e 
5 curusc. e 6 adest] ide, i ex a corr., e 11 inlustra///tur C 17 iam 
om. e 19 possint l 22 sensu a elp a f Domb.; sensum Cbkv 
mortalis ur guentur l l ; mortalis uite|ur|guentur, l 2 23 fame om. C 1 

c 

adati C 24 contractatio C a 2 25 actenus l 27 namque l e 28 nec 
auderent, nec m. 2 sup. lin , e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib, VIIII. cap. 16. 433 

conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas 
progrederetur, ut uellet: quonam pacto quispiam posset inui- 
tum tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest 
passerem ? 

Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et 
audiendo di corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem 
modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, 
di autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles 
dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contami- 
nantur et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post 
mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut 
eos mundos dis incontaminatis possint adiungere, inter quos 
et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non 
conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? 
An ut post mortem non ad deos homines per daemones 
transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc 
neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel 
huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto 
ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergenti- 
bus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus di miscentur 
daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem 
contrectationemque uitarunt. An forte di possunt ab homini- 
bus contaminatos mundare daemones. nec ab eis contaminari, 
et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi 
quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri 



2 uellet Clpa 1 ; uellent abv Domb. quon/am, i eras., C 3 uel 
daem. om. s 5 uisifyjJibusq;, bili punctis delet., e se om. s lo- 

quendo et sup. lin. C 6 possint l 8 incontaminabiles, in margine 

glossa erasa m. 2 leguntur De mediatore dno nro itiu xpo, e 10 post 
mortem ad uitam beatam l post mortem beatam sup. lin. C 14 me- 
ditatio C 15 An ut] aut e 17 sphongiarum C 2 V; sphongearum C { eP; 
spongiarum e in marg ; fongeartl uel spongearu" a 20 contaniinatio- 
ribus, r m. 2 in n corr., I; contaminatoribus es' 21 nec e propin- 
quitate e 22 possunt dii^s 23 daemones mund. I 24 et ante 
eo om. s eoque p possint l; possunt a 

XXXX Aug. opera Sectio V pars I. 



Digitized by Google 



4U 



S. Aurelii A u gus tini 



et uidere contaminat, uidentur ab hominibus di, quos uisibiles 
dicit, 'clarissima mundi lumina' et cetera sidera, tutioresque 
sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non 
possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere 
contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos * 
dcos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque 
pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi 
non contaminantur, et di contaminarentur, si hominibus misce- 
rentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? 
Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam con- 10 
taminat lucem. 

CAPUT XVII. 

Ad consequendam uitam beatam, quae in partici- 
patione est summi boni, non tali mediatore in- 
digere hominem qualis est daemon, sed tali qualis 15 
est unus Christus. 

Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta 
corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus 
postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corpo- 
ralium contrectationum facere mentionem. Ubi est illud 20 
Plotini, ubi ait: Tugiendum est igitur ad carissimam patriam, 
et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut 
fuga? Similem Deo fieri.' Si ergo deo quanto similior, tanto 
lit quisque propinquior, nulla est ab illo alia longinquitas 
quam eius dissimilitudo. lncorporali uero illi aeterno et in- 2* 

1 ib. p. 6, 14 2 Verg. Georg. I, 5 21 Enn. I, 6, 8; 2, 3 

6 terram s 8 miserentur C l ; Cmiscerentur l 10 radii l 14 me- 
di/atore, eraso t. C indig. med. p 16 unus est qv 17 quam s 
18 corporalia Celpsak 1 ; corporea a, in marg. e % v Domb. prae 
om. p; quae s corporabilibus e 19 igitur ps 20 facerent ,* 
21 platonis ex plotunis corr. % C; platoni b l V a 1 22 classis inqait r 
inquit om. a clausis V p s aut om. p aut simile, superscr. m. 
rec. fugiit, l 23 tanto deo similior fit quanto quisque s 25 incor- 
porabili / illi om. s 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 17. 18. 435 

commutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum 
temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam 
inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt 
mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est quidem 

5 mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmor- 
tale propinquum summis, animum autem morbidum similem 
infiiuis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam 
adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis 
mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non 

io locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in 
summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat 
adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut con- 
taminationem timeret ex homine quo indutus est, aut ex 
hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim 

i5 parua sunt haec interira duo, quae salubriter sua incarnatione 
monstrauit, nec carne posse contamjnari ueram diuinitatem. 
nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non 
habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, 
mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. 

«o de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et 
humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est 
ut conpetenter pro nostra facultate dicaraus. 

CAPUT XVIII. 

Quod fallacia daemonum, dum sua in tercessione 
25 uiam spondet ad Deura, hoc adnitatur, ut homines 
a uia ueritatis auertat. 
Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum 
per spiritus inmunditiam miseri ac raaligni mnltis effectibus 

19 1. Tim. 2, 5 

7 bonis, tn marg. nobis, e 9 coartatus l; quoaptatus 8 inmortalis 
b { e 1 1 10 excellentiam C 14 homo a 18 praed. sancta script. v 

20 qua humanitate om. C l 22 cupetentur l l 27 \ qui cu spiritus 

immunditiam miseriae maligni, tn marg. \ al. lib. : q cu" fpf immunditia 
miseri ac maligni, e miseri ac] miseriae s 

28* 



Digitized by Google 



436 



S. Aurelii Augustini 



clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per 
aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare 
adque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed, 
ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia 
corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non 
iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudiuero, 
sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad 
Deum debemus ascendere) — in ipsa tamen uia corporali. 
quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter 
aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis 
constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter 
hoc intemallum locorum contrectatione non contaminentur 
humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam 
homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos con- 
taminari potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam 
infelix est, ut ista uia. mundari se existimet, ubi homines 
contaminantes, daemones contaminati, di contaminabiles prae- 
dicantur, et non potins eligat uiam, ubi contaminantes magis 
daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam 
societatem incontaminatorum angelorum homines a contami- 
natione mundentur? 

CAPUT XVIIII. 

Quod appellatio daenionum iam nec aput cultores 
eorum adsumatur in significationem alicuius boni. 

Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam 
nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus 

1 clarent l; calleant, tn marg. careant, e 2 a prouecto s; a profectu 
/; ac prouectum p 3 doniinum s 4 et in] etiam 8 5 corporalis- 
que e 6 quoniam] quia l 7 spiritualem t? 8 dominum 8 corpo- 
rali uia v 10 aeris 8; eteris, et m. 2 in ras., e demoniis e 13 hu- 
mana . . . potius om. C l ; m. 2 extant in margine superiore ab sup. 

lin. C 15 taiii s 17 incontaminabile9 s 18 elegat l 19 inconta- 

minabili, in marg. et incomutabili, e 23 nec iam p 24 iu signum p 
25 de om. I 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 19. 20. 437 

et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos 
ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid 
uideo disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos 
daemones uocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut 

6 scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos 
quidem partim bonos, partim malos, numquam uero bonos 
daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc 
nomen positum reperitur, siue daemones, siue daemonia 
dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc 

io loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti 
sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos 
ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam 
litteratus et doctus, qui audeat in laude uel seruo suo dicere: 
c Daemonem habes'; sed quilibet hoc dicere uoluerit, non se 

15 aliter accipi, quam maledicere uoluisse, dubitare non possit. 
Quae igitur nos causa conpellit, ut post offensionem aurium 
tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc uerbum 
non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus 
cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito 

20 eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, 
euitare? 

CAPUT XX. 
De qualitate scientiae, quae daemones 
superbos facit. 
25 Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos in- 
tueamurlibros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones 
enim dicuntur (quoniam uocabulum Graecum est) ob scientiam 
norainati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia 

28 1. Cor. 8, 1 

1 Labeo] ab eo 8 quod 8 8 reperitur] est s 13 tam doctus e 
14 quilibet C 1 elpsk 2 Domb.; cuilibet C 2 abe (in marg.) afv hoc 
codd. praeter C, in quo haec; sic Domb. 15 uoluisset C dubitari l 

16 qua b nos] non C n a ut om. 8 17 ut] et e qui 8 18 con- 
suenerunt v 26 liberos e afferent cogitatione 8 27 ob scientiam 
Cpv; ab scientia abels Domb. 



Digitized by Google 



438 



S. Aurelii Augustini 



inflat, caritas uero aedificat; quod recte aliter non 
intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; 
sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi 
uentositatis extollere. Est ergo in daemonibus scientia sine 
caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut 
honores diuinos et religionis seruitutem, quam uero Deo 
deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt 
aput quos possunt adhuc agant. Contra superbiam porro dae- 
monum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei 
humilitas, quae in Christo apparuit, quantam uirtutem habeat, 
animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, dae- 
monibus similes, non scientia sed superbia. 

CAPUT XXI. 

Ad quem modum Dominus uoluerit daemonibus 
innotescere. 

Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino 
iniirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis ettibi, Iesu 
Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his 
uerbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat. 
Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiani 
diligebant. Tantum uero eis innotuit, quantum uoluit; tantum 
autem uoluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis 

17 Mr. 1, 24; Mt. 8, 29 

h 

3 ac C 4 Est om. I in om. p 5 id est p s v 6 diuinis * 
7 satis cgerint C ab elp s ak f Domb.; sategerint v exiberi el 8 aput 
quos possunt om. b l aput Cael; et apud psv Domb. agant 
Clpaf Domb.; agent s; agunt abekv 10 que ex qui corr. C in 
christo C elpsak 2 f Domb.; in forma serui abk l v quantam] quani a 
12 non scientia sed superbia C; superbia non scientia rell. v Domb, 
c. XXI numerus adscriptus est uerbh l. 18: Clarum est, C 14 quem- 
animodum C noluerit p 15 innotiscere p 16 etium sup. lin. I 
idem l 18 nazorene s naharene uenisti m. 2 in ras. e uenisti 
Cabeps Domb.; uenisti ante tempus e 2 lv 20 quippe suam elpv 
in om. C l 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 21. 22. 439 

sanctis, qui eius, secundum id quod Dei Verbum est, par- 
ticipata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis inno- 
tescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate 
fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam 

5 semper ueracem et ueraciter sempiternam. Innotuit ergo dae- 
monibus non per id, quod est uita aeterna et lumen incom- 
mutabile, quod inluminat pios, cui uidendo per fidem, quae 
in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia 
suae uirtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae 

io angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam 
infirmitati hominum possint esse conspicua. Denique quando 
ea paululum subprimenda iudicauit et aliquanto altius latuit, 
dubitauit de illo daemonum princeps eumque tentauit, an 
Christus esset explorans, quantum se tentari ipse permisit, 

i5 ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret 
exemplum. Post illam uero tentationera, cum angeli, sicut 
scriptum est, ministrarent ei, boni utique et sancti ac per 
hoc spiritibus inmundis metuendi et tremendi, magis magis- 
que innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei iubenti, 

20 quamuis in illo contemtibilis uideretur carnis infirmitas, 
resistere nullus auderet. 

CAPUT XXII. 

Quid intersit inter scientiam sanctorura ange- 
lorum et scientiam daeraonum. 
25 His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque 
rerum scientia, qua inflantur daemones, uilis est; non quod 
earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur, 
caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, uerum 
etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine. cuius sancto 

1 eis l 3 quodammodum C 6 incommutabilem C 7 impios s 
per fidem] pde" e 8 per sup. lin C 9 occultissimae Celpsafv; 
occultissima a b k praesentiae Celpsak 2 fv; sapientiae a b k l 

11 possint Clps; possent abev Domb. 16 sicuti e 17 ministra- 
bant e per hoc his e 24 scientia C 26 inflatur e x Ps 27 di 
m. 2 sup. Un. C 



Digitized by Google 



440 



S. Aurelii Augustini 



amore inardescunt, omnia, quae infra sunt et, quod illud est, 
non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod 
boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo 
certius etiam temporalia et mutabilia ista nouerunt, quia 
eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod * 
factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam 
reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones auteni non aeternas 
temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia 
contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum 
maiore experientia multo plura quam homines futura pro- w 
spiciunt; dispositiones quoque suas aliquando praeuuntiant. 
Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est 
enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniec- 
tare eisque temporalem et mutabilem modum suae uoluntatis 
et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissuni is 
est; aliud autem in aeternis adque incommutabilibus Dei 
legibus, quae in eius sapientia uiuunt, mutationes temporum 
praeuidere Deique uoluntatem, quae tam certissima quam 
potentissima est omnium, spiritus eius participatione cogno- 
scere; quod sanctis angelis recta discretione donatum est. » 
Itaque non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Bonum 
autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt. 
Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione 
perfruuntur. 

CAPUT XXIII. * 
Nomen deorum falso adscribi dis gentium, quod 
tamen et angelis sanctis et homiuibus iustis ex 
diuinarum scripturarum auctoritate commune est. 

Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque 
adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum 30 

30 Tim. p. 40 

3 perfruatur 8 4 ea ia, tn marg. etia, e 6 quibus reprobantur 

in marg. e 14 et mutabilem om. C motum b 16 in aeteruis om. s 
22 quod beati 8 25 c. XXIII in C significatum est p. 441, w. 7: Nam; 
lib. X. c. 1 p in indice capitulorum 26 daeorum C 30 afforamo e 



Digitized by Google 



De ciuitate dei lib. VIIII. cap. 23. 



441 



auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum 
eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic 
inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se 
ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: 
hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. 
Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue 
meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Kam et de ipso 
nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam 
deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio 
est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum 
dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo 
deorum, et alibi: Eex magnus super omnes deos. 
Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes 
deos, quur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: 
Quoniam omnes di gentium daemonia, Dominus 
autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed 
gentium, id est quos gentes pro dis habent, quae sunt 
daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dice- 
bant: Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus 
deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex 
magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus 
super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei 
eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, di estis 
et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum 
deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos 
deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super 
omnes deos. 

10 Ps. 49, 1 11 Ps. 135, 3 12 Ps. 94, 3 15 Ps. 95, 4 sq. 
19 Mr. 1, 24 23 Ps. 81, 6 

1 autem auctor s 2 si enim sic enim s 3 ut tamen] uitam s